IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Et hoc est, quod sequitur :
" At ille respondens ait, "
Obfirmante justitia januam : " Amendico vobis, nescio vos, " II ad Timoth. II, 19 : Cognovit Dominus qui sunt ejus. Supra, vii, 23 : Confitebor illis : Quia numquam novi vos.
" Vigilate Itaque, quia nescitis diem, neque horam. "
Conclusio est intenta ex omnibus praeinductis. Infra, XXVI, 41 : Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem.
Et subdit causam vigilantiae : " Quia nescitis diem, " hoc est, temporis qualitatem : utrum In die, vel in nocte. " Neque horam, " quoad quantitatis temporis determinationem. Apocal. XVI, 15 : Ecce venio sicut fur. 1 ad Thessal. v, 3 : Cum dixerint : Pax et securitas, tunc repentinus superveniet eis interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
" Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos. "
Hic inducitur tertia et ultima parabola, quae est ad admonitionem activorum, qui talenta Domini receperunt.
Et habet partes tres, scilicet bonorum commissionem, et ex commissis negotiationem, et ex commissis et lucratis Domini cum eis positam rationem. Et haec patent in littera plane.
In commissione tria sunt : providentia committentis, debitum ejus cui committitur, et utilitas commissi
Providentia enim est, quod sua Dominus interim, dum abesset, multiplicari voluit. Et ideo tria dicit: hominem vocat a ratione providentiae, peregre proficiscentem ratione absentiae, vocantem servos ratione benevolentiae.
Dicit ergo : " Sicut homo, " providens ex ratione. Supra, v, 23 : Judex tradet te ministro : et sequitur, v. 26 : Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Supra, XVIII, 25 : Simile est regnum coelorum homini qui voluit rationem ponere cum servis suis.
" Peregre proficiscens, " hoc est, Christus in coelum ascendens : quia locus carnis terra est, quae ad peregrina profi- ciscitur, cum in coelesti sede collocatur . Unde licet secundum quod Deus ubique sit, tamen secundum quod homo mutat locum. Unde, Genes. xx, 1, Abraham profectus est ad australem plagam, et peregrinatus est in Geraris, quae visio ineo latus i nterpretatur.
" Vocavit servos suos, "
Fer benevolentiam triplici vocatione. Et in omnibus ostendit benevolentiam : per creationem enim vocat omnes. Ad Romam IV, 17 et seq. : Vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt, etc. Isa. xli, 4 : Vocans generationes ab exordio, per segregationem a massa perditionis : et sic vocat per primam gratiam. Ad Roman. viii, 29 et 30 : Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imagini Filii sui,.., hos et vocavit: et sic vocat Sanctos. Vocat etiam ad familiaritatem discipulatus. Joan. I, 39 : Venite, et videte. Venerunt..., et apud eum manserunt die illo. Psal. XXXIII, 12 : Venite, filii, audite me : timorem Domini docebo vos. Supra, XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis, etc. Eccli. XXIV, 26 : Transite ad me, omnes qui concupiscitis me. Paucos autem vocat ad ministerium, et negotium curae animarum, sicut servos, de quibus hic loquitur. Supra, IV, 19 : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
" Et tradidit illis bona soa.
Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim."
Ecce commissio. In qua notantur quatuor, largitas videlicet committentis, distributio sapientis tam ad numerum quam ad pondus, et proportio facultatis et virtutis accipientis ad acceptum, et relictum commissi ad liberum usum. Et haec per ordinem patebunt in littera.
Largitas est in hoc, quod dicit : " Tradidit illis bona sua. " Jacobi, I, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. Et, ibidem, v. 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.
" Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum. "
Deinde secundo tangit distributionem secundum numerum et pondus, secundum ordinem suae sapientiae. Numerus enim notatur in hoc, quod " uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum : " pondus autem in hoc, quod talenta dedit : et mensura notatur in hoc, quod " unicuique secundum propriam virtutem " dedit. Sapient. XI, 21 : Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti.
Sunt autem quinque genera bonorum, quae exercentur in Ecclesia ad meritum : quorum primum est innatum, quod est bonum naturae, sicut intellectus, et ratio et ingenium et hujusmodi, quorum habilitas est ad gratiam : et de hoc bono, Genes. I, 31 : Vidit Deus cuncta quae fecerat : et erant valde bona. Secundum est bonum gratiae, de quo, Supra, vii, 11 : Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se ? Et haec duo necessaria sunt cuilibet ad meritum.. Sunt alia duo, quae necessaria sunt ad regimen animarum commissum, scilicet bonum scientiae ad docendum. Sapient. viii, 9 : Proposui sapientiam adducere mihi ad convivendum : sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et taedii mei. Aliud est bo- num ordinariae, vel vicariae, vel commissae potestatis. Nehemiae, seuHEsdrae, IX, 35: Reges nostri in regnis suis, et in bonitate tua multa quam dederas eis..., non servierunt tibi. Adhuc est unum bonum, quod insrumentaliter se habet ad meritum, et datum est in sustentationem : et hoc est bonum opulentiae. Isa. I, 19 : Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis. Luc. xii, 19 : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos. Haec igitur omnia quinque dantur Praelatis : duo autem, naturae scilicet et gratiae omnibus bonis : duo alia, necessaria ad regimen animarum commissum, Praelatis : unum autem, quod est naturae, datur omnibus .
Sed tunc quaeritur, quare non dantur tria, et quare non quatuor ? Responsio, quod cum naturali bono et gratiae bono conjuncta scientia inutilis est, quia non habet in quem expendat : conjuncta etiam potestas cum eisdem sine scientia est inutilis, quia nesciet uti : conjuncta autem opulentia etiam inutilis, quia opulentia datur propter familiam commissam. Necessitas autem propter personam, quae non sonat opulentiam. Tria igitur ad aedificationem non sunt conjungibilia : quatuor etiam quocumque modo non sunt conjungibilia : quia semper haec duo conjuncta esse oportet, quae sunt naturae et gratiae : et cum his conjuncta scientia et potestas non feliciter proderunt sine operibus, cum multitudo teneri non possit sine temporali subsidio. Unde cum Dominus, Joan. VI, 5 et seq., pavit multitudinem : et, Supra XIV, 15 et seq., et Joan. XXI, 15 et seq., Petro dixit ter pasce, propter verbum et exemplum et temporale subsidium. Patet igitur quod quatuor non proficiunt ad felicem gubernationem.
Haec quinque dantur ad pondus : et Ideo dicuntur talenta, eo quod unicuique ad pondus vitae sunt reddenda. Unde, I Paralip. XXIX, 7, dicitur, quod Principes dederunt in opus Domini talenta auri, argenti, et aeris, et ferri : et talen-
tum plumbi fertur, Zachar. v, 7, per auram bonum gratiae : et ideo, Apocal. XXI, 18, dicitur quod civitas est aurum mundum. In argento bonum scientiae sacrae Scripturae. Psal. XI, 7 : Eloquia Domini, eloquia casta : argentum igne examinatum, In talentis ferri intelligitur bonum potestatis, quod domat alia : in talentis aeris intelligitur bonum naturae, quia aes convertibile est ad alia, sicut bonum naturae aptabile aliis. In talento plumbi, quod vilissimum est et gravissimum, intelligitur bonum opulentiae.
Sancti tamen exponunt, quod quinque talenta sunt usus rationis bonus in quinque sensibus corporis : duo autem sunt intellectus et operatio : unum autem est intellectus solus. Hoc est, quod dicit : " Alii dedit quinque talenta, " quia praecipuis supradicta quinque committuntur. Vel, omnibus exercitium quinque sensuum ad gratiam. " Alii autem duo, " quia bonis committuntur duo, vel sapientibus intellectus et operatio. Psal. cx, 10 : Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Et ideo secundum dicta Sanctorum., plus in pondere recipit, cui. dantur duo, licet plus in numero recipiat ille cui dantur quinque : quia plus valent intellectus et operatio quam exercitia quinque sensuum. " Alii autem unum, " omnibus quidem bonum naturae : multis autem bonum scientiae, quod docet usum regiminis animarum, quia docet usum clavium. Sequitur :
" Unicuique secundum propriam virtutem. "
Hic tangit proportionem facultatis ad usum gratiae. Est autem virtus ultimum, in quod potest potentia : et ideo dicit conatum. Unde tantum dat, quantum conando ad gratiam paratus est suscipere. Psal. 11: Dilata os tuum, et implebo illud. Os enim facultatis aperitur, quando cor per conatum, quod in nobis est, ad gratiam praeparatur. Psal. x, sec. Hebr.
17 : Praeparationem cordis eorum audivit auris tua.
" Et profectus est statim. "
Hoc est, usum commissorum bonorum libertati eorum permisit. Luc. XIX, 13 : Negotiamini dum venio. Proverb. VI, 19 et 20 : Abiit via longissima... In die plenae lunae reversurus est. Cantic. v, 17 : Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mittimini ?
" Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. "
Hic tangitur servorum negotiatio per tres differentias quae in littera tanguntu r.
De primo dicuntur tria, scilicet apud seipsum commissi consideratio, et laboris exerciti operatio, et in lucrum ejus, quod est commissum, sollicita multiplicatio.
De primo dicit : " Abiit, " hoc est, in sui considerationem, quod receperat reduxit : et ideo receptionis facit commemorationem. Joan, xx, 10 : Abierunt discipuli ad semetipsos. I ad Corinth. ii, 12 : Accepimus Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis.
De secundo dicit :
" Operatus est in eis. "
In donis enim bonis est operandum : in laboribus autem mundi non est operandum. Et est attendendum, quod aliud est operatio, et aliud opus, et aliud factum, et aliud actum secundum Philo- sophum. Agere enim proprie pertinet ad voluntaria, quae sunt virtutis. Unde Philosophus dicit, " quod prudentia est cum " ratione activus habitus. " Agere enim venit ab actu, qui complementum et perfectio est. Unde, ad Roman. viii, 14 : Quicumque spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Spiritu enim Dei aguntur, qui virtutibus (quae sunt dona Spiritus, et animae actus) ad actiones voluntarias moventur. Facere autem est super praejacentem materiam aliquid educere. Unde Philosophus definiens artem mechanicam, dicit : " Ars est cum ratione factivus habitus. " Et de his, quae ex arte divina processerunt, dicitur : Ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt . Opus autem, quod est operatum, vocatum est, quod per laborem et motum facientis efficitur, sicut cultellus, vel calceus : et de hoc dicunt Sancti, quod hoc Graeci AdminBookmark vocant. Unde,
Isa. lxiv, 8 : Fictor noster es tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Operatio autem proprie (quia ab ope et opibus vocata est) est exercitium hoc, quod procedit a proprio et connaturali habitu, quo ipsa natura propter convenientiam naturalem refloret. Unde Philosophus dicit, quod " delectatio contemplativa est " operatio proprii et connaturalis habitus " non impedita, " Refloritio enim naturae sic diffusa in bono sibi proprio (quod est intellectuale, quia hoc proprium est homini) delectatio vocatur. Juxta hoc notantur operationes, in quibus humanas et liberas quaerimus delectationes, ex quibus nihil quaerimus nisi operari, sicut vigilare, cantare, et hujusmodi. Modum ergo hujusmodi notans dicit : " Operatus est, " ad proprium et intellectuale bonum, ponens exercitium cum delectatione sincera. Proverb. XIII, 4 : Anima operantiumi inpinguabitur, scilicet bonis. Eccle. IX, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare.
" Et lucratus est, "
Per sui boni propagationem in alios, " alia quinque. " Licet enim multo plura lucratus sit, tamen quia non nisi duplae est proportionis, in se videlicet, et in aliis, dicitur alia quinque lucratus. I ad Corinth, IX, 22 : Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Genes, XXXI, 1 : De illius facultatibus ditatus, factus est inclytus.
" Similiter et qui duo acceperat. "
Idem modus est expositionis. Sapient. III, 15 : Bonorum laborum gloriosus est fructus. " Lucratus est alia duo. " Genes. xxx, 43 : Ditatus est homo ultra modum, et habuit greges multos. Psal. IV, 8 : A fructu frumenti, vim, et olei sui, multiplicati sunt. Frumentum est verbi pabulum : vinum, coeleste et spirituale gaudium : oleum, misericordiae lenimentum in pauperes exp ensum.
" Qui autem unum acceperat, abiens, fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui, "
Tertia est differentia. Et tria dicit : a bono incommutabili servi pigri abstractionem, ad terrenam commoditatem boni commutabilis conversionem, et crediti talenti absconsionem per terrenam conversionem.
De primo dicit : " Qui autem unum acceperat " bonum naturae, vel intellectus, " abiens, " abstractione boni incommutabilis. Epist. Judae, v. 11 : Vae illis qui in via Cain abierunt. Jacob. i, 14 : Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
" Fodit in terram, " per terreni commodi inquisitionem. Psal. VII, 16 : Lacum aperuit, et effodit eum : et inciditin foveam equam fecit. Josue, VII, 21 : Vidi inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulam que auream quinquaginta siclorum : et concupisoens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui. Argentum eloquentiae naturalis, et acquisitae, quod est duplex argentum : et regulam justitiae moralis, cujus notitiam habuit : et pallium coccineum ordinis charitatis, quem exponere scivit. Isa, XXIX, 4 : De humo eloquium tuum mussitabit.
" Et abscondit, "
Sub terrena conversatione, " pecuniam domini sui. " Eccli. xx, 32 : Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque ? Proverb. XI, 26 : Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis. Econtra, Supra, ii, 11 : Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, etc.
" Post multum vero temporis, venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. "
Haec est tertia pars, de ratione quae exigitur ab omnibus sub tribus per ordinem differentiis, et laude profectus. In bonis enim cum crescunt dona, etiam rationes crescunt donorum .
" Venit dominus servorum illorum. "
Contra videtur esse, quod dicitur, Apocal. XXII, 7 : Ecce venio velociter. Sed hoc dicitur respectu aeternitatis : istud autem secundum decursum infirmitatis dicitur.
" Et posuit rationem cum eis. " Luc. XVI, 2 : Redde rationem villicationis tuae." Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. "
Et tria dicit : primo, accessum per reddendae rationis praeparationem : secundo, obtulit per meritorum exhibitionem : tertio, dixit per gratiarum actionem.
Dicit igitur : " Et accedens, " praeparando se ad reddendam rationem, " qui quinque talenta acceperat, " in se considerando acceptum, sine quo se nihil potuisse cognovit. Ad Roman.v, 2 :Per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam in qua stamus, et gloriamur in, spe gloriae filiorum Dei. Quasi dicat : Nisi commissum datum fuisset, lucrum nullum fuisset.
" Obtulit, " in eo quod Deo totum attribuit, " alia quinque talenta, " aut bona superius enumerata duplicando in proximum : aut exercitium bonum quinque sensuum. Baruch, IV, 28 : Sicut fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum. Quinque et alia quinque decem faciunt. Tob. xiii, 14 : Nationes ex longinquo ad te venient : et munera deferentes, adorabunt in te Dominum.
" Dicens, " per gratiarum actionem :
" Domine, quinque talenta tradidisti mihi, "
Sino quibus nihil, et per quae omnia potui : et ideo tuum est, quod lucratus sum. Joan. xv, 5 : Sine me nihil potestis facere.
" Ecce alia quinque, " profectu proximi, " superlucratus sum, " super sortem conservatam, Quasi dicat : Et me conservavi in bonis tuis, et proximum adjuvi. I ad Corinth. xv, 10 : Abundantius omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum. Et, ibidem, v. 10 : Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit.
" Ait illi dominus ejus : Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam : intra in gaudium domini tui.
Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. "
Laus et acceptatio est profectus in gratia.
Et dicuntur quatuor per ordinem : aggratulatio domini de profectu servi, laus servi, commemoratio meriti et promissio praemii, et remuneratio gaudii,
Aggratulatio Domini notatur, cum dicitur :
" Euge. "
Quod est interjectio aggratulantis et gaudentis. Luc. xv, 7 : Dico vobis, quod ita gaudium erit in coelo super uno peccatore, etc. Et, ibidem, v. 6 : Congratulamini milii, quia inveni ovem meam quae perierat.
" Serve bono et fidelis. "
Laus est servi : et dicitur bonus in conservatione commissi, fidelis autem in reportatione et multiplicatione lucri. Eccli. XI, 17 : Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in aeternum. Tob. VII, 7 : Boni et optimi viri filius es, et facientis eleemosynas. Proverb. xx, 6 : Multi homines misericordes vocantur : virum autem fidelem quis inveniet?
" Quia super pauca fuisti fidelis. "
Commemoratio est meriti et promissio praemii : et sunt omnia pauca, quae in praesenti pati vel agere possumus, respectu eorum quae in remuneratione exspectamus.
Et hoc est, quod dicit : " Super multa te constituam. " Ad Roman. VIII, 18 : Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Sapient. III, 5 : In paucis vexati, in multis bene disponentur. II ad Corinth. IV, 17 et 18 : Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur.
" Intra in gaudium domini tui. "
Ecce remuneratio gaudii. Introitus autem iste significat undique circumfusum esse gaudium. Joan. XVI, 24 : Petite, ut gaudium vestrum sit plenum : supra, in visione Dei : intus, felici conscientia : subtus, in decore justitiae : circumquaque, in glorificatione creaturae. Isa. lx, 5 : Videbis, et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum. Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos.
" Accessit autem et qui duo talenta acceperat. "
Hoc est, bonum naturae in naturali justitia : et bonum gratiae in Udo et perfecta vita. Vel, qui intellectum habuit instructionis et operationem virtutis, veritate et virtute lucrum reportans : et est idem modus expositionis, qui et prius. Accedit enim praeparando se et reccgnoscendo commissum. I ad Corinth. IV, 7 : Quid habes quod non accepisti ? Quod si " qui duo talenta acceperat, " I Paralip. XXIX, 14 : Tua sunt omnia : et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi :
" obtulit " meritorum profectum, non sibi, sed Deo attribuendo. Isa. lx, 6 : Aurum et titus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. Aurum gratiae et thus redolens, boni naturae, perfecti in gratia. Vel, aurum sapientiae, et thus operationis bonae.
" Et ait, " gratias agendo : " Domine, duo talenta. " II ad Corinth. IX, 15 : Gratias ago Deo super inenarrabili dono ejus. " Ecce alia duo, " super conservatam sortem, " lucratus sum. " Jerem. xv, 19 : Convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. Job, XXVII, 6 : Justificationem meam quam caepi tenere, non deseram. Apocal. III, 11 : Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
" Ait illi dominus ejus : Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constiuam : intra in gaudium domini tui. "
Commendatio est gratitudinis et profectus.
" Euge, etc. " Euge multiplices notat affectus in sacra Scriptura : est enim exsultatorium, Ezechiel. xxv, 3 : Pro eo quod dixisti : Euge, euge super sanctuarium meum. Aliquando derisorium, Psal. XXXIV, 21 : Dilataverunt super me os suum : dixerunt : Euge, euge, viderunt oculi nostri. Aliquando adulatorium, Psal. XXXIV, 10 : Ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi : Euge, euge. Aliquando exhortatorium, Psal. XXXIV, 25 : Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animae nostrae : nec dicant : Dcvoravimus cum.
" Serve. " Propter debitum. Psal. cxv, 16 : Ego servus tuus, et filius ancillae tuae.
" Boue. " Propter formam gratiae, et diffusionem communicationis sui in alterum : bonum enim est diffusivum sui. Plato : " Boni est optima adducere. " Isa. lx, 21 et 22 : Germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. Minimus erit in mille, et parvulus in gentem robustissimam. Proverb. XI, 10 : In bonis justorum exsultabit civitas. Sapient. VIII, 9 : Mecum communicabit de bonis suis.
" Et fidelis " in commisso. Econtra illi expositioni quam fecimus supra. Vel, " fidelis " intentione, nihil sibi de gloria Domini sui attribuendo. Isa. XXI, 2 : Qui fraudulentus est, infideliter aget. Eccli. xlv, 4 : In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. Ad Hebr. III, 5 : Moyses fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant.
" Quia super pauca fuisti fidelis. " Commemoratio meriti et promissio praemii. Isa. xlix, 6 : Parum est ut sis mihi serras ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem gentium.
" Supra multa te constituam. " Esther, VI, 9 : Sic honorabitur quemcumque coluerit rex honorare. Luc. xxii, 29 : Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
" Intra in gaudium domini tui " ut in abysso submergaris gaudiorum. Isa. xxxv, 10 : Gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiri dolor et gemitus. Luc. VI, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt insinunt vestrum. Psal. lxxxix, 15 : Laetali sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala. Psal. xv, 11 : Adimplebis me laetitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque in finem.
"Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es : metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti. "
Hic ponitur ratio de malis, praecipue quae consistunt in omissione bonorum, in quibus aliqui se putant excusatos.
Et dicuntur duo : primum est culpa servi : secundum condemnatio ejusdem per sententiam domini.
Circa primum dicuntur tria, scilicet accessus praesumptionis, accusatio domini superioris, et excusatio sui torporis.
Accessus praesumptionis proponitur, cum dicit : " Accedens et qui unum talentum acceperat, " praesumptione propria. Unde, Glossa Interlinearis : " In-" felicissimum habens a sua conscientia " testimonium. " Sic dicitur, Supra, IV, 3 : Accedens tentator dixit.
Unum autem talentum est naturale bonum,sive intellectus, sive quidquid habet homo naturalium bonorum, quae in unitate retinet, et non multiplicat per profectum. Contra quod dicitur, Luc. XIX, 13 : Negotiamini dum venio. Job, v, 7 : Homo nascitur ad laborem. Ezechiel. XVI, 49 : Haec fuit iniquitas Sodomae, abundantia, et otium. Proverb. xii, 11 : Qui sectatur otium, stultissimus est. " Et ait. " Non gratias agendo, sed dominum suum superiorem accusando, detrahendo ei in duobus, scilicet, contra misericordiam vocando durum vel austerum, et contra justitiam vocando raptorem.
Et hoc est, quod dicit : " Domine, " contra se vocat eum dominum, cujus non implevit mandatum.
" Scio quia homo durus es, "
Hoc est, austerus es : quia duram et ar- ctam viam proponis, quae ducit ad vitam. Genes. xlii, 7 : Joseph quasi ad alienos fratribus durius loquebatur. Job, xxx, 21 : Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi.
Et proponit contra justitiam duo : " Metis ubi non seminasti. " Seminare est verbum praedicationis proponere. Supra, XIV, 16 : Exiit qui seminat, seminare semen suum. Metere est falce judicii praecidere. Apocal. xiii, 3 : Misit falcem suam in terram, et demessa est terra. Metere ubi non seminavit, est fidem per judicium requirere ab his quibus per se ipsum verbum praedicationis non proposuit, ut dicit Gregorius. Et hoc licet piger accuset, non est injustum : quia in omnem terram exivit sonus eorum . Adhuc autem insitum est rationi verbum, et Dei notitia impressa omnibus. Jacob. I, 21 : Suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Deuter. xxx, 14 : Juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo. Et, ad Roman. x, 8 : Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod praedicamus.
Aliud proponit contra justitiam. : " Et congregas ubi non sparsisti. " Congregare est virtutum fructus exigere. Eccli. XXIV, 23 : Flores mei fructus honoris et honestatis. Supra, XIII, 30 : Triticum congregate in horreum meum. Spargere est virtutis exempla ostendere. Congregare autem ubi non sparsit, est per judicium futurum fructus bonorum operum exigere ab his quibus exempla virtutum. nula per se ipsum praebuit. Psal. cx, 1 : In consilio justorum, et congregatione. Supra, XIII, 48 : Elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Isa, xliii, 5 : Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Nec hoc est injustum : quia alii ostenderunt, quos misit : et virtus per se ipsam placere debet. Unde contra hoc, quod dicit austerum, est hoc quod dicit,
I Joan. v, 3 : Mandata ejus gravia non sunt. Et, Supra, XI, 30 : Jugum meum suave est, et onus meum leve. Contra hoc autem, quod dicit injustum, est quod dicitur in Psalmo xviii, 9 et seq. : Justitiae Domini rectae, laetificantes corda... Judicia Domini vera,... dulciora super mel et favum. Etenim servus tuus custodit ea." Et timens abii, etabscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est. "
Hic sui. proponit excusationem, ut culpa ab ipso retorqueatur in dominum. Psal. cxl, 4 : Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Proponit autem tria, timorem videlicet amittendi, providentiam conservandi, et aequitatem reddendi.
De primo dicit : " Timens abii, " abstractus a te ad me ipsum conservandum : " timens " ne dum alios lucrari vellem, commodum meum perderem. Sapient. xvii, 10 : Cum sit timida nequitia, dat testimonium condemnationis . Et est ac si dicat : propter alios dispendium mei non debui subire.
" Et abscondi talentum tuum in terra, " mihi terrena procurans commoda aliis me subtraxi. Contra quod dicitur, Eccli. XXIX, 13 : Perde pecuniam propter fratrem ei amicum: et ne abscondas illam sub lapide in perditionem. Proverb. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Act. xx, 24 : Non facio animam meam, hoc est, animalem vitam, pretiosiorem quam me. Ii ad Corinth. XII, 15 : Ego libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris.
" Ecce habes quod tuum est. " aequitatem proponit reddendi. Supra, xx, 13 et 14 : Non facio tibi injuriam... Tolle quod tuum est, et vade. Mentitus autem est in. caput suum : quia cum servus sit, debitum et paratum obsequium multiplicationis subtraxit. Daniel. XIII, 59 : Recte mentitus es et tu in caput tuum. Unde, Lucae, XIX, 22, addit : De ore tuo te judico, serve nequam. Malach. I, 6 : Si Dominus ego sum, ubi est timor meus ?
" Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi. "
Hic ponitur condemnatio servi. Et dicuntur duo : increpatio assignans condemnationis causam, et condemnatio indigens poenam, ibi, v. 28 : " Tollite, etc. " increpando dicit duo : :improperationem culpae et desidiae, et causam.
Increpans igitur culpam transgressionis dicit :
" Serve male. " Eccli. xxxiii, 28 : Servo malevolo tortura et compedes. Malus enim servus est, qui in tantum prorumpit praesumptionis, quod bono et suo domino calumniam imponit. Supra, xx, 15: An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ? Supra, XII, 39 : Generatio mala, et adultera. Deuter. xxxii, 5 et G : Generatio prava atque perversa, haeccine reddis Domino ?
" Et piger. " Improperat inertiam desidiae. Proverb. xx, 4 : Propter frigus piger arare noluit. Ex hoc autem, quod malus, piger est : quia Dionysius dicit, quod " malum est infoeeundum et pi" grum. "
" Sciebas. " Causa increpationis. Et habet duo : in primo ex ore servi arguit praemittens : et in secundo concludit.
Attende autem, quod non dicit : Scie-bas quia ego durus sum : quia hoc quod dixit contra misericordiam, omnino falsum est. Joel, II, 13 : Benignus ei misericors est. Sed dicit " Quia meto ubi non semino, " quod et Apostoli fecerunt. Joan. iv, 38 : Ego misi vos metere quod non laborastis. Nunc autem et hoc non nisi secundum humanam praesentiam verum est : quia secundum divinam operationem Dei agricultura estis . Isa. xxviii, 24 et 25 : Proscindet humum suam..., et seret gith, et cyminum sparget, et ponet triticum per ordinem. Isa. IV, 2 : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis.
" Et colligo ubi non sparsi. " Supra, XXI, 34 : Misit servos suos, ut acciperent fructus. Secundum divinam tamen naturam per omnia opera sua significationis suae sparsit indicia. Supra, xii, 30 : Qui non est mecum, contra me est : et qui non congregat mecum, spargit.
" Oportuit ergo te committere pecunia meam nummulariis, et veniens ego reoepissem utique quod meum est cum usura. "
Ecce conclusio : et quod putabat in excusationem sui dicere, retorquet contra eum, et condemnat. Psal. xlix, 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam." Pecuniam meam, " bonum tibi creditum, " committere, " per doctrinam, " nummulariis, " his qui foenerantur imaginem meam proximis : et sic multiplicant eam. lsti enim sunt nummularii. spirituales, qui de templo non cjiaciuntur . Supra, Deuteron. xxviii, 12 : Foenerabis gentibus multis, et ipse a nullo foenus accipies. Luc. VII, 41 : Duo debitores erant cuidam foeneratori, hoc est, praedicatori. Duo debitores : contemplativi, et activi.
" Et veniens ego, " ad rationem audiendam in judicio. Isa. v, 3 : Judicate inter me et vincam meam.
" Recepissem utique quod meum est, " hoc est, sortem. Supra, XXII, 21 : Reddite quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo.
" Cum usura " superexcresoete. Licet enim detester usuram corporalem, quae opprimit pauperes, Psal. XIV, 5 : Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Ezechiel. xviii, 8 : Ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit: tamen exiguo usuram incrementi boni spiritualis. Proverb. XIX, 17 : Foeneratur Domino qui miseretur pauperis. Eccli. XXIX, 1 : Qui facit misericordiam, foeneratur proximo suo. Supra, vi, 20 : Thesaurizate vobis thesauros in coelo.
" Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta.
Omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere auferetur ab eo.
Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus et stridor dentium. "
Hic incipit condemnare tripliciter : poenalitate in subtractione boni commissi, et ejectione extra communicationem loci et sanctorum habitaculi, et in inflictione supplicii.
In primo sunt tria : pigri spoliatio, operosi ditatio, et utriusque horum ratio.
De pigri spoliatione dicit : " Tollite itaque, " o vos, daemones : et est verbum justae promissionis. Jerem XVI, 13 : Servietis diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem . Thren. v, 5 : Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
" Ab eo talentum, " boni naturae per continuam imminutionem de peccato in peccatum. II Regum, III, 1 : Domus Saul erat decrescens. Psal. lxxx, 13 : Ibunt in adinventionibus suis. Job, xx, 18 : Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur. Quia licet continuo minuatur, non consumitur : quia naturale est : et natura manente, tolli non potest, quod potentialiter infinitum est.
" Et date ei qui habet quinque talenta : " quia sicut in malo minuitur, ita in bonis, continuis profectibus augetur : et hoc significatur in domo David, qui ibat proficiscens, et semper seipso robustior . Si objiciatur : Quare non additur ei qui habet duo ? Jam solutum est : quia et illi additur : sed additio plus apparet in eo qui plus proficit. Gregorius tamen dicit, quod " plus in pondere habet qui duo, " quam qui quinque, sicut supra dictum " est : et ideo ei qui quinque habet, ad-" ditur : " quia plerumque accidit, quod simplex bene utens sensibus donum intellectus meretur. Eccli. xv, 3 : Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum.
" Omni enim habenti dabitur, et abundabit. "
Ratio est duorum praecedentium : et secundum expositionem priorem plana est littera : quia habenti ex habitu bona gratiae, superadditur incrementis continuis bonum naturae ex profectu justitiae : et sic abundabit. II ad Corinth. IX, 10 et 11 : Multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae : ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem. Ibidem, supra, v. 8 : Potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum. Eccli. xv, 10 : Sapientiae Dei adstabit laus, et in ore fideli abundabit. Sic enim, Joan. i, 16 : De plenitudine ejus nos omnes acce-fimus, et gratiam pro gratia. Zachar. IV, 7 : Exaequabit gratiam gratiae ejus.
" Ei autem qui non habet " habitum, qui est facultas virtutis : ille enim non habet non alia de causa, nisi quia peccatum ademit eam. Luc. x, 30 : Despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt, semivivo relicto.
" Et quod videtur habere, " quia vitiatur bonum naturae, potius videtur habere quam habeatur : non enim habetur ut bonum nisi quando integrum et perfectum habetur per gratiam. Isa. xxii, 16 : Quid tu hic, aut quasi quis hic ? Apocal. III, 1 : Nomen habes quod vivas, et mortuus es.
" Auferetur ab eo, " continuis defectibus. Psal. CXXXVI\, 7 : Dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea." Et inutilem servum. "
Jerem. XXII, 30 : Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus sicis non prosperabitur.
" Ejicite " extra habitaculum bonorum. Quasi diceret : Mundate et liberate locum ab ipso. Jerem. xv, 1 : Ejice illos a facie mea, et egrediantur. Genes. IV, 14 : Ecce ejicis me hodie a facie tua: omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
" In tenebras exteriores " tetri cacoeris, quia vixit in tenebris caecitatis interioris. Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Job, III, 6 : Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Exod. x, 21 : Sint tenebrae tam densae, ut palpari queant,
" Illic erit fletus. "
Apocal. XIV, 11 : Fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum.
" Et stridor dentium. " Propter frigus. Psal. cxlviii, 8 : Nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus. Eccli. xliii, 22 : Frigidus ventus aquiloflavit, et gelavit crystallus ab aqua. Jerem. I, 14 : Ab aquilone pandetur malum : ventus frigidus a plaga tenebrosa veniens.
Et hoc est, quod dicit :
" Cum autem venerit Filius hominis
in majestate sua, et omnes Angeli ejus cum eo, tune sedebit seper sedem majestatis suae. "
Perfectis parabolis quae movent ad vigilantiam contra omnes praeoccupantes judicium, tangit hic modum judicii. Circa quem modum dicit duo, scilicet modum judicis : et modum judicii, ibi, v. 32 : " Et congregabuntur. "
Modus autem judicis describitur in quinque, scilicet secundum praesentiam : secundum eam in qua apparebit, naturam : secundum majestatis potentiam : secundum numerosam ministrorum frequentiam : secundum possessionem judiciariam.
De primo horum dicit : " Cum venerit, " hoc est, judex praesentialiter in mundo apparuerit. Actuum, I, 11 : Sic veniet, quemadmodum vidistis eum.
Natura describitur, ibi, " Filius hominis, " quia in illa apparebit. Joan. v, 27 : Potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Actuum, XVII, 31 : Statuit diem in quo judicaturus est orbem in aequitate, in viro in quem statuit, fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis. Constituit virum, in quo judicabit orbem terrarum. Daniel. vii, 13 : Ecce cum nubibus coeli quasi Filius hominis veniebat, in majestate sua. Daniel. VII, 14 : Potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur. Psal. lxxi, 19 : Replebitur majestate ejus omnis terra.
" Et omnes Angeli ejus cum eo. " Daniel. VII, 10 :Milliam illium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Supra, XXIV, 31 : Mittet Ange-los suos cum tuba, et voce magna. Supra, xiii, 41 : Mittet Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala.
" Tunc sedebit, "
Ecce auctoritas judiciaria. Apocalyps. IV, 2 : Sedes posita erat in caelo, et supra sedem sedens. Daniel. vii, 9 : Throni positi sunt. Psal. lxxxviii, 38 : Thronus ejus sicut sol in conspectu meo. Isa. VI, 1 : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum : et plena erat omnis terra majestate ejus.
Et attende differentias primi adventus et secundi. Primus enim fuit in infirmitate, in humilitate, et in salutem, et Apostolorum missionem. Et de infirmitate, Isa. IX, 6 : Parvulus natus est nobis. De humilitate, Ad Philip. II, 8 : Humiliavit semetipsum factus obediens, etc. De salute, Joan. iii, 17 : Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum. De missione Apostolorum tamquam pusilli gregis . Supra, XI, 25 : Confiteor tibi Pater... , quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Secundus autem est in potestate et majestate ad judicandum, et cum frequentia Angelorum, sicut patet per antedicta.
" Et congregabuntur ante eum omnes gentes. "
Hic tangitur modus judicii.
Et tanguntur tria. Primum est congregatio judicandorum ante tribunal Christi: secundum est discretio judicandorum bonorum a malis: tertium est sententia cum. causa sua, quae est commendatio meritorum, et exprobratio demeritorum.
De primo dicit " Congregabuntur ante eum omnes gentes " Joel, iii, 2 : Congregabo omnes gentes, et deducameas in vallem Josaphat : et disceptabo cum eis. II ad Corinth. v, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit.
" Et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis :
Et statuet oves quidem a dextris suis, hoedos autem a sinistris. "
Eccce secundum. Et dicit tria, scilicet quis, qualiter, et quomodo separabit.
Quis, quia ipse separabit eos : virtute enim gratiae et veritatis, quae per Jesum facta est, separabuntur. Haec enim gratia est, quae assimilat sanctos judici, et dividit inter filios regni et filios perditionis. Apocal. xviii, 4 : Exite de illa, populus meus. Numer. XXI, 28 : Recedite a tabernaculis hominum impiorum.
" Sicut pastor, " jam ad caulas gregem congregans. Ezechiel. xxxiv, 11 et 12 : Ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas, sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum.
" Segregat oves, " bonos, mansuetos, simplices, et utiles. Psal. SCIV, 7 : Nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus. Ezechiel. xxxiv, 31 : Vos autem, greges mei, greges pascuae meae, homines estis : et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus. Joan. x, 14 : Ego cognosco oves meas, et cognoscunt me meae. Et, ibidem, VV. 3 et 4 : Proprias oves vocat nominatim..., et ante eas vadit : et oves illum sequuntur.
" Ab haedis, " indomitis, fetentibus, scandentibus alta, depascentibus viridia ramorum, cornibus acutis et altis impingentibus. Zachariae, x, 3 : Super hircos visitabo. De ista segregatione, Osee, xiii, 14 et 15 : Consolatio abscondita est aboculis meis. Quia ipse inter fratres dividet.
Quomodo autem statuet separatos, subjungit dicens :
" Et statuet oves quidem a dextris suis. "
In praecedentibus dictum est, quare dextera significat aeterna et potiora bona. Ad Coloss. III, 1 : Quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Ad Hebr. I, 3 : Sedet ad dexteram majestatis in excelsis. Unde etiam, I ad Thessalonic. IV, 17, dicitur, quod simul rapiemur obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus.
" Hoedos autem a sinistris : " inferius in terra manentibus, et non diu. Proverb. IV, 27 : Vias quae a dextris sunt novit Dominus : perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Situs enim loci respondet cordis amori. Sursum pergent, qui coelestia : deorsum in terram, qui terrena dilexerunt. Cantic. II, 6 : Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me." Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt. "
Hic ponitur sententia cum causa sua.
Et habet duas partes, sententiam videlicet, et effectum, ibi, v, 46 : " Et ibunt hi, etc. "
Sententia etiam habet duas partes. Primo ponitur sententia salutis a dextris : et postea sententia condemnationis a sinistris, ibi, v. 41 : Tunc dicet et his, etc. "
In prima harum sunt tres paragraphi : quorum primus continet invitationem, quae est per modum sententiae : secundus, meritorum commendationem : tertius, commendationis admirationem. Et haec per ordinem jacent in littera.
In invitatione primo describit judicis majestatem et justitiam, dicens : " Tunc dicet rex. " Vere rex a regendo. Qui, sicut dicitur, Apocalyps. XIX, 11 et 16 : Vocatur Fidelis, et Verax : et cum justitia judicat et pugnat... : et habet in vestimento et in femore suo scriptum : Ilex regum, et Dominus dominantium. Jerem. XXIII, 5 : Regnabit rex, et sapiens erit : et faciet judicium et justitiam.
" His qui a dextris ejus erunt. " Psal. CIX,1:Sede a dextris meis, etc. Psal. xliv, 10 : Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate, hoc est, bonorum Ecclesia.
" Venite, benedicti Patris mei."
Tangit duo : invitationem, et ejus ad quod invitat, magnitudinem et honorem.
In invitatione duo dicit : invitationem, et invitatorum honestatem.
De invitatione dicit : " Venite, " Jerem. LI,50 : Qui fugistis gladium, venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum. Ibi verificabitur quod supra dixit, XI, 28 : Venite ad me, etc, et ego reficiam vos.
Invitatorum honestas tangitur secundum gratiam, et secundum justitiam.
Secundum gratiam, cum dicitur : " Benedicti. " Benedictio enim ad gratiam respicit, in qua benedicti sunt omnes. I Petr. III, 9 : In hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis.
Justitia tangitur per hoc quod dicitur : " Patris mei. " Per hoc enim quod adoptati sunt a Patre unum naturalem filium habente (quia aliter non adoptaret, si omnino infecundus esset) facti sunt haeredes. Ad Roman. VIII, 17 : Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Ad Coloss. I, 13, 12 : Eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae, et dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine. Psal. xv, 6 : Funes ceciderunt mihi inpraeclaris : etenim haereditas mea praeclara est mihi.
" Possidete paratam vobis regnum a constitutione mundi. "
Ecce ad quid invitat. Et tangit tria . fructum, praedestinationem, et gloriam.
Fructum in hoc quod dicit : " Possidete. " Dicit enim Hermes Trismegistus, quod possessio est post sessio, et cum homo subnixus sit Deo, sub Deo sedere in deliciis et bonis Dei, et ad nutum illa et quiete habere est possidere. Job, XXXVI, 33 : Annuntiat de luce amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. Numer. xviii, 20 : Ego ero possessio eorum .
Hoc ergo pertinet ad fructum.
" Paratum vobis regnum a constitutione mundi. "
Hoc est praedestinationis, in qua est Deus ipse praeparans : et nobis praeparans, ut benevolentiam ostendat : et praeparans a prima mundi constitutione, quae in mente sapientiae ab aeterno fuit, ut in praeparatione potentia. Et in hoc quod " vobis, " notatur benevolentia. In hoc autem, quod " a mundi constitutione, " sapientia denotatur. De primo, Isa. lxiv, 4 : Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te. I ad Corinth. ii, 9, dicitur, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum. De secundo, Sapient. XVI, 21 : Substantia tua dulcedinem tuam quam in filios habes, ostendebat. Psal. lxvii, 11 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus, De tertio, ad Ephes, l, 3 et 4 : Benedixit nos in omni benedictione spirituali..., sicut elegit nos in Christo ante mundi constitutionem.
Sic enim est Alpha et Omega, principium et finis : ut reducat nos in se, ubi primo praeparavit, ubi vita, et lux fuimus, et erimus. Ad Roman. IX, 23 : Volens ostendere divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Psal. xxx, 21 : Abscondes eos in abscondito faciei tuae, a conturbatione hominum.
" Regnum. " Hoc pertinet ad gloriam : et hoc est regnum, in quo omnes sancti ut reges regnabunt. Apocal. I, 5 : Princeps regum terrae. Sapient. v, 17 : Accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini. Apocal. XXII, 3, 5 : Factum est regnum Dei nostri, et Christi filii ejus : et regnabunt in saecula saeculorum .
" Esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :
Nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitatis me : in carcere eram, et venistis ad me. "
Ecce meritorum commendatio.
Et attende, quod commendat opera misericordiae, quia in illis homo maxime de suo facit : humanum enim est fluere pietate in poximum. Justitia autem non sic, sed obligatio efficit opus. Similiter charitas ex vinculo dilecti : et sic de aliis. Et non facit mentionem de sepultura mortuorum, quia licet dicatur Christus esurire in pauperibus, non tamen congrue dicitur mori in morientibus : et mortuus non vere dicitur membrum capitis vivi. De aliis autem omnibus facit mentionem.
Quaedam autem sunt a defectu interiori dissolvente substantiam : et substan- tiara siccam dissolvit fames. Et de illo dicit :
" Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. "
Isa. lviii, 7 : Frange esurienti panem tuum. Eccli. IV, 2 : Animam esurientem ne despexeris. Ad Romam xii, 20 : Si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi .
Contra defectum autem, qui dissolvit humidam substantiam, dicit : " Sitivi, et dedistis mihi bibere. " Supra, x, 42 : Qui dederit calicem aquae frigidae, non perdet mercedem suam. Genes. XXIV, 18 et 19 : Bibe, domine mi... quin et camelis tuis hauriam aquam, etc.
" Hospes eram, etc. "
Hospitalitas est beneficium quod ordinatur contra dissolvens extrinsecus : et hoc est aer continens. Est autem laedens impugnando turbine tempestatum, et pluviarum et caumatum et frigorum. Et contra hoc est hospitium, in quo clausus aer quiescit ab hujusmodi turbinibus. Et de hoc dicit : " Hospes eram, et collegistis me. " Et hoc notat ex modo loquendi : " Collegistis, " hoc est, turbine aeris me dissolutum recollegistis. Job, XXXI, 32 : Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit. Luc. XXIV, 29 : Et coegerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, Domine, quoniam advesperascit. Ad Hebr. XIII, 2 : Hospitalitatem nolite oblivisci, per hanc enim latuerunt quidam, Angelis hospitio receptis. Genes. XVIII, 3 et seq., de Abraham, qui recepit Angelos, et Genes, XIX, 1 et seq., de Lot.
" Nudus, etc. "
Secunda laesio acris est alterando ex sua qualitate, frigoris quidem aliquando, et aliquando caloris : qui evocat calorem naturalem, et dissolvit corpus : et contra duo ista est vestimentum, de quo dicit:" Nudus, supple, eram, et cooperuistis me. " Isa. lviii, 7 : Cum videris nudum operi eum. Job, XXXI, 19 et 20 : Si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem. Si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est.
" Infirmus, etc. "
Infirmitas est defectus interior, non substantiam nisi per accidens, sed qualitatem complexionis per se dissolvens : et est defectus accidentalis, de quo dicit :
" Infirmus, supple, fui, et visitastis me. " Eccli. VII, 39 : Non te pigeat visitare infirmum : ex his enim in dilectione firmaberis. Job, v, 24 : Visitans speciem tuam, non peccabis. Jacob, I, 27 : Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est : Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo.
" In carcere eram, etc. "
Haec est consolatio contra injuriam violentam illatam extrinsecus ab homine. Job, XXIX, 17 : Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Sic enim intelligitur : Et venistis ad me, " scilicet liberandum. Proverb. xxiv, 11 : Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. Danielis, XIV , 39, Ilex venit ad Danielem in lacu leonum. Jerem. XXXVIII, 11 et 13, de Abdemelech aethiope, qui extraxit de lacu Jeremiam prophetam.
Sunt ergo opera misericordiae contra defectus miseriae, interiores naturales, et exteriores naturales : interiores naturales dissolventes substantiam humidam, vel siccaui : exteriores naturales impugnantes turbine, vel qualitate. Similiter sunt contra defectus accidentales, interius impugnantes, vel exterius : et sic etiam ordinantur a Domino, et continentur in hoc versu :
Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo.
" Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum ?
Quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ?
Aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?
Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni exhis fratribus meis minimis, mihi fecistis. "
Tangitur commendationis hujus admiratio. Non enim est ignorantiae quaestio, sed attendentes quod nihil talium, tantae commendationis, et remunerationis dignum fecerunt : videntes quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad gloriam quae manifestatur tunc eis : prae admiratione, " Respondebunt, ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, ''etc. "
Et admirationi corum " respondens rex dicet illis : Amen dico vobis, etc. " Et haec plana sunt.
Sed notandum est, quod Dominus in die bonorum non est immemor malorum. Pauper enim expertus necessitates pauperum, in gloria etiam judiciariae potestatis praefulgens, dicit sibi omnia facta esse in pauperibus. Vae ergo his qui persequuntur pauperem et inopem, et compunctum corde mortificare . Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes 3.
" Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.
Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non dedistis mihi potum :
Hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus et in carcere, et non visitastis me.
Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ?
Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec milii fecistis.
Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam. "
" Tunc dicet et his qui a sinistris ejus erunt, etc. " Sapient. XI, 11 : Illas tamquam durus rex interrogans condemnasti.
" Discedite. " Sententia est cum exprobratione demeriti. Sententia continet quatuor, scilicet, a vultu Dei et bonis separationem : culpae exprobrationem : ignis aeterni afflictionem : Diaboli et malorum omnium societatem.
De primo dicit : " Discedite a me, " qui dum vixeratis, dixistis mihi, Job. XXI, 14 : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Supra, VII,
23 : Discedite a me, qui operamini iniquitatem.
" Maledicti. " Exprobratio est culpae. Psal. cxviii, 21 : Maledicti qui declinant a mandatis tuis. " Maledicti, " hoc est, malo addicti. Ad Hebr. VI, 8: Terra... proferens spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem. Job, III, 8 : Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.
" In ignem aeternum. " Ignis et afflictio. Isa. lxvi, 24 : Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur.
" Qui paratus est, " a Deo praesciente culpam et parante poenam, " diabolo et Angelis ejus. " Societas est malorum. Ad Roman. IX, 22 : Sustinuit in multa potentia vasa iroe, apta in interitum. Isa. XXIV, 23 : Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum. Luc. III, 17 : Purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum : paleas autem comburet igni inexstinguibili.
" Esurivi, etc. "
Haec est demeritorum exprobratio. Non fiet voce corporali sonante, cum, sicut dicitur, I ad Corinth. xv, 52 : Resurrectio futura sit in momento, in ictu oculi, in novissima tuba, sed fit conscientia dictante. Est enim Christus liber vitae, scriptus justitia Dei : et Ille aperitur omnibus, sicut dicitur, Apocal.
xx, 12 : Alius Liber apertus est, qui est vitae : et judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris : et in illa scriptura quilibet leget suorum meritorum aut commendationem, aut exprobrationem. Sancti etiam perfecti, qui cum Christo judicabunt, ex contemplatione sapientiae continua corda habebunt inscripta : et illorum cordium propalatio Sanctorum est judicium. Daniel. vii, 10, et Apocal. xx, 12 : Libri aperti sunt.
" Tunc respondebunt ei. "
Haec quaestio etiam admirationis de hoc, quod tantae gloriae et rex pauperibus vult connumerari. Sapient. v, 2 et 3 : Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis,dicantes intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes : Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, etc.