De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(f) Ultimo in isto. Postquam probavit Doctor quod magnitudo sit ibi ex natura rei, quae est fundamentum aequalitatis, nunc ostendit unitatem magnitudinis. Et breviter dicit quod ibi est unitas realis, et ex natura rei, quia ibi unitas numeralis: et arguit quod ibi sit ex natura rei, quia unitas vere singularis, et actu existentis est vere realis. Sed unitas magnitudinis, sive infinitatis intensive est hujusmodi, cum sit gradus intrinsecus essentiae et attributorum in actu existentium existentia singulari. Probat etiam auctoritate quod talis unitas numeralis et communis tribus suppositis sit in Deo, quia secundum Damascenum c. 8. habetur sic: In omnibus inquit, creatis hypostasibus, quod diversum est re consideratur, etc. Vult dicere, quod in creaturis diversum numero est in re, sed commune pluribus numero non est in re, sed tantum in consideratione ; in divinis vero idem numero, et est idem numero realiter, et pluribus commune realiter.
(g) Ad propositum. Ad hoc etiam adducit rationes probando quod sit ibi unitas numeralis magnitudinis ex natura rei, quia 10. Met. idem et diversum dividunt immediate ens, similiter unum et plura, ergo illa magnitudo vel erit una numero in tribus personis, vel erunt plures. Si primo, habetur propositum. Si secundo, quia aut essent alterius rationis, aut ejusdem rationis ; non primo, quia cum essentia sit unius rationis, sequitur quod gradus intrinsecus scilicet infinitas sit ejusdem rationis ; non secundo, quia tunc sequeretur, quod eadem essentia numero esset magna pluribus magnitudinibus ejusdem rationis, quod est impossibile.