De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(s) Contra dicta in isto articulo. Hic Doctor arguit primo contra conclusionem in se, probando quod in divinis non sit aequalitas ex natura rei, nisi tantum rationis. Secundo arguit contra illud, scilicet quod aequalitas in divinis praeexigat extremorum distinctionem. Contra conclusionem dupliciter arguit, et prima ratio stat in hoc : Aequalitas aliquorum est relatio secundum magnitudines commensuratas ad invicem; sed in divinis non sunt plures magnitudines ad invicem commensurabiles ; ergo non est ibi aequalitas realis ; sed si ibi sit aequalitas, erit praecise rationis, quia erit secundum eamdem magnitudinem, ut bis acceptam, scilicet ut in Patre et in Filio, et bis accipi non potest, nisi per intellectum.
Secunda ratio patet.
Tertio probat quod non sit distinctio extremorum inquantum extrema, etc. Et in quantum habent illud non distinguuntur, patet, quia illud fundamentum est omnino indistinctum: ergo ut praecise considerantur in quantum habent illud, nullo modo distinguuntur.
Quarto et ultimo arguit, quod convenit personis divinis secundum substantiam, non distinguitur in eis: patet, quia nec substantia aliquo modo distinguitur in personis divinis.