IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Et hoc est, quod sequitur :
" Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
Quidam autem illic stantes et audientes dicebant: Eliam vocat iste.
Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
Caeteri vero dicebant: Sine videamus an veniat Elias liberans eum.
Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. "
" Et circa horam nonam clamavit Jesus. " Et hoc est, quod ibi ostenditur, veritas assumptae infirmitatis. Et dicuntur tria. Primum est clamor pro magnitudine causae Passionis, quae est peccatum protoplasti : secundum est pertinax malitia turbae circumstantis : tertium est iteratus clamor pro magnitudine passionis.
Dicit igitur : " Et circa horam nonam, " quando sol declinaverat. Jerem. VI, 4 : Vae nobis, quia declinavit dies, quia longiores factae sunt umbrae vesperi !
" Clamavit Jesus, " licet esset debilitatus. Et cum in debilibus, et praecipue qui exsangues, et jam pene exanimes facti sunt, sit vox acuta et debilis, tamen clamavit " voce magna, dicens : " ut demonstraret illud quod dixit, joan. x, 17 : Nemo tollit animam meam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, ei potestatem habeo iterum sumendi eam. Et eadem virtute transcendens debilitatem nunc clamat. Ad Hebr. v, 7 : Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad Deum..., cum clamore valido et lacrymis offerens, in omnibus exauditus est pro sua reverentia.
Et haec est vox turturis, quae audita est in terra nostra .''
" Eli, Eli. "
Bis dicit : quia in duabus naturis vere illius fuit : et in utraque Pater vere suus Deus sibi in identitate essentiae secundum deitatem, et in inhabitatione summae gratiae secundum humanitatem conjunctus. Joan. xx, 17 : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.
" Lamma sabacthani. "
Miseriam protoplastorum deplorat, pro qua redimenda protectio divinitatis infirmitatem humanitatis passioni exposuerat, et sic dereliquerat.
" Hoc est, Deus meas, etc. " Verbum est Evangelistae interpretantis sermonem hebraicum. Isa. lxv, 7 : Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magis congregabo te. I sa. lx, 10 : In indignatione mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui, Isa. LIII, 4 : Nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. Dicunt quidam, quod post hunc clamorem Salvator legit centum quinquaginta versus, qui ab hoc loco psalterii usque ad istum versum Psalmi xxx, 6 : In manus tuas commendo spiritum meum, continentur .''
" Quidam autem "
Romanorum gentilium ignari sermonis hebraici, " illic stantes, " et custodientes cum, " et audientes dioebant : Eliam vocat iste, " propter figuram dictionis similem Eli et Elias : et perversi cordis pertinacia, quod judicabant eum alieno indigere auxilio, cum de eo dicat Jeremias, xxxii, 17 : Ecce tu, Domine, fecisti coelum et terram in fortitudine tua magna...: non erit tibi difficile omne verbum, Jsa. xl, 13 : Quis adjuvit spiritum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ?
" Et continuo currens unus ex eis, "
Volens ut magis puniretur, " acceptam spongiam, " quae multum in se trahit humorem, " implevit aceto, " quod acutum est in actione et penetrativum, " et imposuit arundini, " sambuco videlicet, ut tangere posset ad os exaltati in cruce, " et dabat ei bibere, " ut impleretur illud Thren. iii, 15 : Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio. Joan. XIX, 28, dicitur, quod in cruce pendens dixit : Sitio : et quod tunc accurrens iste, fecit quod hic dictum est : et sic bis potatus in lingua sustinuit passionem, eo quod lingua congruit in duo officia, in gustum et in interpretationem : in quorum utroque peccavit protoplastus gustando vetitum, et loquendo cum serpente.
" Caeteri vero, "
Damnabili detenti curiositate, " dicebant : Sine. " Non inferendo ei acetum, quod exasperat arteriam vocalem, et sic rauoesoere facit vocem. Ac si dicat : Permitte eum clamare et invocare Eliae auxilium. " Et videamus an veniat Elias liberans eum. " Isa. XXVIII, 11 : In loquela labii, et lingua altera loquetur ad populum istum. Et sequitur, v. 12 : Et noluerunt audire, dicit Dominus,
" Jesus autem iterum, "
Prae magnitudine passionis, " clamans voae magna. " Erat enim passio Domini omnibus passionibus major. Et hoc tribus de causis : quarum una est melior omnibus natura, unione deitatis nobilitata, peccato non corrupta, non infirmitate, vel senio destituta : et ideo necesse est amarissimam fuisse separationem.Alia est bonitas vitae, quae maxime diligitur ab anima : ex malitia enim vitae quidam taedium vitae concipientes interficiunt seipsos. Tertia causa est sumpta ex circumstantiis : quia innocens : quia coram notis : quia a vilibus personis sacerdotum ministris : quia ex causa invidiae, et hujusmodi. De prima dicitur, Thren. I, 12 : 0 vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! De secunda dicitur, Jerem.
XII, 7 : Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam : dedi dilectam, animam meam in manu inimicorum ejus. Et Aristoteles in Ethicis, quod " fortis "virtuosus amariori morte moritur, in " quantum multis bonis privatur sciens .)) Et Augustinus narrat, quod quidam stoicus magnae virtutis in periculo maris valde timere inventus est, in quo servus nauticus inventus est non timere : et cum a periculo maris liberatus servus nauticus insultaret stoico, dicens quare timuisset, cum probatum sit apud stoicos perturbationem non cadere in sapientem. Respondit stoicus non esse mirum quod timuit, cum sciret quantis bonis privaretur per mortem : sed mirum esse quod servus non se diu in mare praecipitaverit, cum desiderio sibi esse deberet ut a tam turpi vita citius absolveretur. De tertio dicitur, Cantic. I, 12 : Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Quid autem clamaverit in tanto isto clamore, dicitur, Lucae, xxiii, 34, quia duo clamavit, scilicet : Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. Et illud, v. 46 : Pater, in manus tuas commendo spritum meum.