IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Et hoc est, quod sequitur :
" Emisit spiritum. "
Nullus igitur extorsit : sed propria voluntate et potestate, sicut voluit, pro pretio redemptionis in manus Patris posuit. Hic columba evolat de arca, reditura cum signo clementiae Dei ramo virentis olivae . Hic benedicta gloria Domini recedit de templo . Isa. LIII, 10 : Si posuerit homo pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. In aliorum autem potestate non est ponere, vel emittere spiritum. Luc. XII, 20 : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te.
Sapient. XVI, 14 : Cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quae recepta est, scilicet sub virtute naturae.
" Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. "
Sumit hic argumentum a mysticorum revelatione. Et hoc est, quod " velum scissum est, " quod velabat arcam continentem signa gratiae, et apparuit nuda veritas.
" In duas partes " mysticorum probantium veritatem, et per gratiam iuvantium ad bonitatem. Primum deseruit fidei, secundum virtuti.
" A summo, " quod est significatum in coelo quoad gaudium felicitatis, " usque deorsum, " in profundum inferni, ubi ostenditur judicii severitas in poenis. Isa. VII, 11 : Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Apocal. XI, 19 : Visa est arca testamenti Dei in templo Dei. Hanc expositionem probat Apostolus, II ad Corinth. III, 16 et 17 : Cum conversus fuerit quis ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem Spiritus est.
" Et terra mota est, et petrae scissae sunt. "
Accipit argumentum ab elementis mundi dupliciter: a terra quidem, ex qua materialiter corpus hominis constituitur : et ex lapide, per quem durities cordis infidelis designatur.
Dicit igitur : " Et terra mota est. " Psal. lxvii, 9 : Terra mota est, etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. Et significat motus iste compunctionis iustificationem. Isa. XXIV, 1 9 : Contritione conteretur terra, com-motione commovebitur terra. Tremore enim reverentiae concutitur a majestate ejus quem susceptura erat. Eccli. XXIV, 45 : Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. " Et petrae scissae sunt, " in signum scissurae duri cordis, quod sanguis passionis emollit. Ezechiel. XI, 19, et xxxvi, 26: Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Joel, II., 13 : Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et conuertimini ad Dominum Deum vestrum. Zachar. XIV, 4 : Scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, praerupto grandi valde,
" Et monumenta aperta sunt : et multa corpora Sanctorum qui dormierant surrexerunt.
Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. "
Hic sumit argumentum ab ipsis mortuis et morte. Et dicit tria : obedientiam elementi mortuos reddentis, et mortuorum resurrectionem, et fidei testimonium quod dederunt.
De primo dicit : Monumenta aperta sunt, " ad litteram. Ezechiel. XXXVII, 12 : Aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulcris vestris populus meus. Et attende, quod licet aperta fuerint monumenta in Christi Passione, tamen non surrexerunt corpora ante tertium diem. Christus enim primus liber inter mortuos surrexit. I ad Corinth. xv, 23 : Primitiae Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. Apocal. I, 5 : Primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae.
" Et multa, " non omnia, " corporaSanctorum, " ibi sepultorum, " qui dormierant. " Psal. CXXVI, 2 et 3 : Cum, dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini.
" Surrexerunt. " Et ideo in terra illa sepeliri petiverunt Abraham, Isaac, Jacob, Joseph et alii : et hoc est significatum IV Reg. XIII, 21, ubi. ad tactum ossium Elisei surrexit mortuus.
" Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, "
Hoc est, Christi, " venerunt in sanctam civitatem, " olim sanctam, sed tunc per immunditiam homicidarum facta est Sodoma et aegyptus . Isa. I, 21 : Justitia habitavit in ea, nunc autem homicidae.''
" Et apparuerunt multis. " Ita quod in Evangelio Nicodemi dicitur, quod filii sancti Simeonis duo, qui surrexerant coram sacerdotum principibus manifeste in templo testimonium dabant Resurrectionis. Isa. XXVI, 19 : Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam, hoc est, homicidarum Judaeorum per Titum et Vespasianum.
" Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Jesum, viso terraemotu et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste. "
Sumit hic argumentum a conversione gentilitatis. Est autem Centurio, qui centum sub se habet milites. " Ei " illi. " qui erant cum eo, " qui sibi commissi fuerant a Pilato, ut procuraret supplicium.