IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Et hoc est, quod sequitur :
Custodientes Jesum, " custodem hominum. Job, VII, 20 : 0 custos hominum, quareposuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis ?
Viso terraemotu et his quae fiebant. " Luc. XXIV, 48, dicit, quod videntes, quod sic clamans exspirasset, quod scilicet ad clamorem tot apparuerunt signa, quod totus mundus conclamavit se mortem illam sustinere non posse.
" Timuerunt valde, " Luc. XXIII, 48 : Percutientes pectora sua revertebantur.
" Dicentes. " Et sicut dicit Lucas, confessione fidei glorificaverunt Deum : " Vere Filius Dei erat iste " Eccli. XXXVI, :17 : Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt. Supra, III, 17 : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
" Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Jesum a Galilaea, ministrantes ei :
Inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei. "
Hic tangitur obsequium sepulturae. Et primo tanguntur personae, per quas officium illud completur. Et secundo, tangitur modus, ibi, v. 60 : " Et accepto corpore, Joseph, etc." Tertio, tangitur sepulcri custodia, ibi, v. 02 : " Altera autem die, quae est post Parasceven. "
In primo tanguntur mulieres, quae aromatibus sepulcrum visitare disponebant: secundo etiam tangitur Joseph, qui reddi corpus impetrabat. Et haec patent in littera.
In prima elicit tria, scilicet, communiter mulieres, et ad quid illuc convenerant, et tertio tangit principales.
Dicit igitur : " Erant autem ibi mulieres multae, " Quod significatum est, Job, XIX, 20 : Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum. Os enim fortitudo est Christi : caro Apostoli, qui per fugam et dubitationem recesserant : pel- lis autem mulieres, quae adhaesit ossibus.
" A longe. " Contra, Joan. XIx, 25 : Stabant juxta crucem Jesu Maria mater ejus, et soror matris ejus. Responsio. Primo steterunt prope : quia non negabatur damnatis ut sua cum suis disponerent : et tunc commisit matrem discipulo. Et postea cum hoc factum fuerat, oportuit ut longius starent : et hoc tangit Matthaeus.
" Quae secutae erant Jesum. " Daniel. III, 41 : Nunc sequimur te in toto corde, et timemus te.
" Et ministrabant ei, " de facultatibus suis. IV Reg. IV, 13 : Ecce sedule in omnibus ministrasti nobis. Eccli . XXIV, 14 : In habitatione sancta coram ipso ministravi. Luc. x, 40 : Martha autem satagebat circa frequens ministerium.
" Inter quas erat Maria, "
Proprio nomine, " Magdalene, " cognomento a castro unde orta est. Marc. XVI, 9, dicitur, de qua ejeoerat septem, daemonia. " Et Maria, " quae erat " Jacobi " minoris, et " Joseph, " qui cognominabatur justus, " mater. " II Machab. VII, 20 : Supra modum mater mirabilis, et bonorum memoria digna. " Et mater filiorum Zebedaei, " quae supra, xx, 21, regnum filiis postulavit. Dicitur autem quod et Maria Salome ibi fuit, sed tunc forte lassa ab eis parum diverterat.
" Cum. sero autem factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathaea, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu.
Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi. corpus. "
Hic describit personam quae corpus impetravit. Dicit Matthaeus circa hoc : tempus, naturam, fortunam, locum, no- men, professionem, et modum impetrandi, et concessionem Pilati.
Dicit igitur : " Cum sero autem factum esset. " Postquam uterque sol lucem suam abscondit in Parasceve. Psal. XXIX, 6 : Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia.
" Venit, " quia de die manifestare non ausus fuit. Simile, Joan. iii, 2 : Hic venit ad Jesum nocte.
" Quidam homo, " Natura rationalis, et discernens, et humanorum studium habens. Econtra de quibusdam dicit Psalmus xlviii, 21 : Homo, cum in honore esset, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Hic est homo, qui ad. imaginem Dei factus est et similitudinem hominis, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis .''
" Dives. " Ecce fortuna. Unde, Marc. xv, 43, dicitur nobilis decurio, eo quod officium publicum ministrabat. " Ab Arimathaea, " quae est civitas suae nativitatis : quae est Remata Elcanae et Samuelis civitas, ut dicitur, I Regum, I, 4.
" Nomine Joseph, " praesago nomine, qui crevit in virtute. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus deorum in Sion. In cujus figura Joseph Patriarcha praeoessit . Et Joseph nutritius Domini fuit I, 18 . Et iste sequens obsequitur mortuo.
" Qui " accessit, " et ipse discipulus erat Jesu. " Ecce professio. Joan. VIII, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
" Hic accessit ad Pilatum. "
" Hic, " ut amicus, " accessit ad Pilatum, " quia de curia (alias, decurio) erat et familiaris. Marc. xv, 43, hic audacter
accessit . Eccli. VI, 7 : Si possides amicum, in tentatione, scilicet tribulationis, posside eum.
" Et petiit corpus Jesu. " Eccli. VII, 37 et 38 : Mortuo non prohibeas gratiam. Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula." Tunc Pilatus jussit reddi corpus. "
Hoc est enim pignus, quod ante occasum solis debebat reddi . Unde etiam, Joan. XIX, 31, ait quod petierunt ut non remanerent corpora in. cruce in die sabbati, ut frangerentur eorum crura et deponerentur.
" Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.
Erat autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulcrum. "
Tangitur hic modus sepulturae. Et dicit duo : modum sepulturae, et mulierum nomina praenominatarum, quae sepulturae interfuerant ut locum sepulcri notarent.
Modus autem sepulturae describitur primo ex parte corporis, quod Joseph, " accepto corpore, " ut munere pretioso, " involvit illud in sindone munda, " hoc est, linteo mundo : et ideo etiam statutum est, ut corporalia non nisi de lineo mundo fiant, quod significat munditiam sanctitatis. Proverb. XXXI, 4.3 : Quaesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Lanam ad.
vestimentum virtutis, et linum de innocentia candoris.
Deinde describit ex parte sepulcri, dicens :
" Et posuit Illud in monumento. "
Quod quasi monimentum, eo quod in ipso sit monitio et recordatio mortuorum. " Sua, " non alieno, ne quisquam ejicere posset. " Novo, " ne si forte alius ibi sepultus fuisset, quod ille et non Dominus resurrexisse diceretur : " quod exciderat in petra : " ne si forte in terra esset, quod effossum mentirentur : et si esset de pluribus petris, diceretur quod per remotionem lapidum et repositionera esset ablatum.
" Et advolvit saxum, "
Integrum, " magnum, " non nisi plurium auxilio removendum, ut indubitata esset fides integri sepulcri : et ideo dicitur, Isa. XI, 10 : Erit sepulcrum ejus gloriosum. Job, v, 26 : Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo, hoc est, in abundantia honoris.
" Et abiit, " dimittens sepulcrum custodiae tortorum. Ezechiel. iii, 14: Abii amarus in indignatione spiritus mei.
" Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, "
Mater filiorum Zebedaei, " sedentes contra sepulcrum, " ut notarent locum. Ruth, I, 17 : Quae te terra morientem susceperit, haec et me suscipiet. Joan. XI, 16 : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
Et non fit hic mentio de matre Domini, nec de tertia Maria : quia mater Domini afflicta nimis ad quietem ducta fuisse creditur : et in ejus obsequio tertia Maria abierat, et quaedam de mulieribus aliis.
" Altera autem die, quae est post Parasoeven, convenerunt principes saoerdotum et Pharisaei ad Pilatum,
Dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam.
Jube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore.
Ait illis Pilatus : Habetis custodiam : ite, custodite sicut scitis.
illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodibus. "
Hic tangitur sepulcri custodia. Et dicuntur tria : custodiae impetratio, et custodite concessio et monumenti sigillatio.
Custodiae autem impetratio tangitur descripta secundum tempus et secundum dignitatem impetrantium, et rationem impetrationis, et ipsam postulationem. Et subjungit causam timoris si non custodiretur.
Dicit igitur : " Altera autem die, quae est post Parasceven, " hoc est, in die sabbati. Sed contra. Tunc non licuit operari, ergo nec sepulcrum munire. Ad hoc dicunt, quod custodia sepulcri non est opus servile, sicut nec sigillatio litterarum. Aliter dicitur secundum Remigium, quod. Parasceve non ponitur pro die, sed pro praeparatione ad festum unde dies altera a praeparatione fuit sexta feria, quae erat luna decima quinta, quia in quinta feria praeparatio facta fuit : et hoc probabile fuit, quia nisi statim munitum fuisset sepulcrum in. prima nocte, poterant timere furtum.
" Convenerunt, " sacerdotum, " in quibus auctoritas, " et Scribae, " in quibus magisterium erroris. Jerem. IV, 22 : Sapientes sunt, ut faciant mala : benefacere autem nescierunt. " Et Pharisaei, " in quibus simulata sanctitas, " ad Pilatum, " qui praefuit reipublicae.
" Dicentes, "
Detractorie. Ezechiel. xxii, 9 : Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem. Job, XIX, 18 : Cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
" Domine. "
Allegant rationem, qua persuadeant. " Recordati sumus, " Multorum bonorum nullam habebant memoriam : sed ejus, quod obesse poterat, optime recordantur. " Quia seductor, etc. " Et de talibus dixit, Joan. viii, 49 : Honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. Psal. cviii, 4 : Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi : ego autem orabam. Erat tamen seductor in bono. Jerem. xx, 7 : Seduxisti me, Domine, et seductus sum : fortior me fuisti, et invaluisti. Sed isti dicunt in malo, secundum quod seductor dicitur: seorsum vero a veritate ductor. Joan. VII, 12 : Quidam dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.
" Dixit adhuc vivens. " Putabant enim cum in toto mortuum, qui dixit : Ego sum via, et veritas, et vita .
" Post tres dies resurgam. " Supra, xx, 19 : Et tertia die resurget. Osee, VI, 3 : Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos.
" Jube ergo. "
Petitio est. " Custodiri sepulcrum, " Et licet hoc in malitia dicerent, tamen hoc Spiritu sancto praeordinante dixerunt, ut quanto custodiverint diligentius, tanto fides Resurrectionis certior appareret, et hoc significatum est, Judicum, XVI, 2, ubi Philistiim obsederunt Samsonem in Gaza gloriantes, quod jam comprehendissent eum conclusum infra suas portas et seras.
" Usque in diem tertium, " quando putabant et corruptum fuisse corpus, et falsiflcatum verbum : non attendentes, quod Psalmista dicit : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem : notas mihi fecisti vias vitae . Act. II, 24 : Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni. Juxta quod impossibile erat teneri illum ab illo.
Et subjungunt timoris causam, quae non fuit fides veritatis, sed mendacii pertinacia :
" Ne forte veniant discipuli ejus. "
Et hoc mirabile est : quia discipuli videntes eum permanere in morte, potius recederent detestando eum, et propalando vias ejus, quam quod de morte causas erroris fabricarent : et propter hoc dicitur in Psalmo xl, 11 : Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me : et retribuam eis.
" Et furentur eum. " Turpe furtum esset foetidi hominis mortui : et ideo dicitur, Job, XIX, 3 : En decies confudistis me, et non erubescitis opprimentcs me.
" Et dicant plebi. " Hoc fuit eis tota causa timoris. " Surrexit a mortuis. " Et est stultitia custodire quoad eos : quia si vincens mortem et infernum surgit a mortuis, quid prodest custodia infirmi hominis ? Et hoc est, quod prius dictum est, quod omnia haec ordinavit Spiritus sanctus in fidei demonstratione. Osee, XIII, 14 : Ero mors tua, o mors : morsus tuus ero, inferne.
" Et erit novissimus error, " de praedicatione vitae immortalis per multos disseminatus, " pejor priore, " qui per unum et mortalem disseminatus est.
II Petr. II, 22 : Canis reversus ad suum vomitum : ei, Sus Iota in volutabro luti. Dicunt tamen verum quoad se : quia primo ignorabant : modo autem contemnunt poenitentiam. Act. XIII, 46 : Repellitis verbum, et indignos vos judicatis aeternae vita. Tsa. VI, 4 0 : Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, ei auribus suis audiat, et corde sua intelligat, ei convertatur, et sanem eum,
" Ait illis Pilatus, "
Annuens petitioni eorum, quia humanum captabat favorem. Psal. lii, 6 : Confusi sunt qui hominibus placent, quoniam Deus sprevit eos.
" Habetis custodiam, " hoc est, custodes sunt parati, milites videlicet Praesidis. " Ite, custodite sicut scitis. " Quasi dicat : Sufficiat vobis quod in mortem consensi innocentis : quae restant, facite sicut vultis. Jerem. LI, 12 : Levate signum, augete custodiam, levate custodes, praeparate insidias : quia cogitavit Dominus, et fecit quaecumque locutus est.
" Illi autem abeuntes, "
Accepta potestate, " munierunt sepulcrum. " Job, XIX, 12 : Obsederunt in gyro tabernaculum meum. Eccli. XI, 31 : Multae sunt insidiae dolosi.
Et subdit modum munitionis duplicem : " Signantes, " annulis suis, " lapidem " suppositum, " cum custodibus, " in circuitu positis. Daniel.VI, 17, obsignauit rex lapidem qui positus erat super os laci annulo suo, et annulo optimatum suorum. Genes. xlix, 9 : Requiescens accubuisti ut leo : quis suscitavit eum ?
Sic igitur terminatur sepulcri custodia.