IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Facto terroemotu, exterritusque custodibus, angelus mulieribus [narrat Christi resurrectionem : qui ipsis apparens jubet (sicut et angelusljiisserat) ut discipulis nuntient, quod Dominum in Galiloea visuri sinth milites sepulcri custodes, pecunia corrupti, dicunt corpus Christi furto sublatum : discipuli videntes in Galilaea Dominum, jubentur ire ad docendas et baptizandas omnes gentes.
I. Vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati ,venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.
2. Et ecce terraemotus factusest magnus. Angelus enim Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum. 3. Erat autem adspectus ejus sicut fulgur, et vestimentum ejus sicut nix.
4. Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
5. Respondens autem angelus, dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim quod Jesum qui crucifixus est quaeritis.
6. Non est hic : surrexit enim, sicut dixit. Venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
7. Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit, et ecce praeoedit vos in Galilaeam : ibi eum videbitis : ecce praedixi vobis.
8. Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.
9. Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. 10. Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. 11. Quae cum abissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt Principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant.
12. Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, 13. Dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus. 14. Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. 15. At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos usque in hodiernum diem . 16. Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus. 17. Et videntes eum, adoraverunt :
quidam autem dubitaverunt. 18. Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. 19. Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti : 20. Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Et coe ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.