De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) Hic praemittendae. In ista quaestione Doctor duo facit : Primo praemittit unam distinctionem; secundo respondet ad quaestionem .
De primo praemittit quod demonstratio alia est propter quid, alia quia. Et haec distinctio probatur a Doctore, quia omne necessarium verum, non evidens ex terminis.
(b) Quod si verum est,- tunc quaedam media vera inter prima vera, et conclusiones ultimas, et solum illa sunt demonstrabilia, quia per vera ultima. Exemplum, omnis homo est risibilis, est verum necessarium, quia risibilitas necessario inest homini, vel verum necessarium, quia ista propositio nunquam potest falsificari, sicut propositio contingens, quae aliquando potest esse vera, aliquando falsa ; et non est verum evidens ex terminis, patet, quia cognoscens extrema scilicet hominem et risibilitatem ex sola terminorum notitia, haec non est evidenter nota, omnis homo est risibilis. Et habet necessariam connexionem ad aliquod verum acceptum a causa evidens ex terminis, puta ad hoc, animal rationale est risibile, hoc verum est acceptum a causa, quia explicat causam propter quid homo sit risibilis, et est evidens ex terminis, quia ex sola notitia distincta terminorum est per se notum, ut patet a Doctore in primo, d. 2. q. 2. et d. 3. q.4. Et per tale verum acceptura a causa demonstratur hoc verum, sic arguendo : omne animal rationale est risibile; omnis homo est animal rationale, ergo omnis homo est risibilis. Exemplum, de vero necessario quod demonstratur per verum acceptum ab effectu, nam hoc verum : Reubarbarum est purgativum cholerae, est verum necessarium evidens acceptum ab effectu, quia per experientiam video quod hoc reubarbarum est purgativum cholerae, et hoc similiter, et sic de aliis, et per consequens haec universalis erit mihi evidens, scilicet omne reubarbarum est purgativum cholerae, quod verum est acceptum ab effectu, quia esse purgativum cholerae est effectus. Et per hoc verum demonstratione quia, poterit demonstrari aliud verum non notum ex terminis habens necessariam connexionem ad hoc verum acceptum ab effectu ; et sic poterit demonstrari causa de aliquo, scilicet causa purgationis cholerae, puta sic : Omne purgativum cholerae est A, et intelligo per A causam immediatam hujus passionis, quae est esse purgativum cholerae; sed reubarbarum est purgativum cholerae, ergo reubarbarum est A, et sic demonstratur reubarbarum esse A, per aliud verum acceptum ab effectu. Et quod addit, quod principia evidentia ex terminis non possunt demonstrari demonstratione quia, hoc patet esse verum in primo d. 2. q. 2. quia talis notitia praecise dependet a notitia terminorum, ut ibi prolixe exposui. Sequitur ergo quod solum illa vera necessaria, quae sunt intermedia inter prima vera evidentia ex terminis, et conclusiones ultimas, sunt demonstrabilia, quia scilicet per ultima vera, sive per ultimas conclusiones.
(c) Quia illud non habetur a sensu nisi mediante ulteriori inquisitione, quae fit per intellectum, scilicet investigando causam talis effectus, qua inventa potest effectus demonstrari de aliquo propter quid. De hoc vide Doctorem in primo dist. 3. q. 4. et quae ibi exposui.
(d) Secunda distinctio est de omnipotentia. Nunc declarat Doctor quid intelligat per omnipotentiam, et dicit quod omnipotentia non est passiva, sive receptiva) quasi illud dicatur omnipotens passive quod potest recipere omnia. Sed dicitur activa non quaecumque, accipiendo tamen activum pro productivo, quia omnipotentia non est quaecumque potentia productiva ; patet, quia Pater non dicitur omnipotens respectu productionis Filii, sed dicitur potentia activa causativa, quae respicit aliud in essentia, sive in natura. Sequitur ergo quod omnipotentia non est potentia, nisi respectu possibilis; omne enim causabile necessario est possibile, ut ly possibile opponitur necessario. Et hoc patet a Doctore in primo, dist. 8. quaest, ult. in secundo dist. 1. q. 3. ubi vult quod ista implicent, A causat necessario, quia cum dico causat, sequitur quod contingenter, et si addo necessario, sequitur quod simul contingenter et necessario causabit, et sic implicatio. Et declarat de quo possibili intelligat, non enim intelligitur de possibili, quod opponitur impossibili, quia hoc modo filius Dei dicitur possibilis, quia non impossibilis, ut patet a Doctore in primo, distinct. 2. parte 2. quaest. 3. respondendo ad arguenta principalia. Nec accipitur possibile, ut opponitur necessario omni modo a se prout convertitur cum producibil, quia Pater in divinis dicitur necesse esse omni modo a se, scilicet tam formaliter quam originative ; Filius vero est necesse esse formaliter, sed non originative, cum hoc habeat a Patre. De hoc vide Doctorem in primo, ubi supra, et sic Filius in divinis dicitur possibilis, ut ly possibile opponitur necessario omni modo a se, et hoc modo possibile convertitur cum producibili, et sic quia Filius est producibilis, ideo hoc modo dicitur possibilis, sed accipit possibile pro causabili, quia tale possibile est proprie terminus omnipotentiae,et potentiae causativae. Et addit quod omnipotentia proprie respicit omne possibile. Et hoc potest dupliciter intelligi, scilicet immediate vel mediate. Immediate quod possit causare omne causabile, nulla alia causa secunda concurrente. Mediate quod possit ad omne causabile concurrere, ut causa prima, licet illud causabile etiam ab alia causa causetur. Et haec de primo articulo principali sufficiant pro nunc.
(e) De secundo articulo, qui est responsivus ad quaestionem. Hic Doctor respondendo ad quaesitum ponit quinque conclusiones, tres pertinentes ad demonstrationem propter quid, et duas ad demonstrationem quia. Prima conclusio est: Deum esse omnipotentem, tam mediate quam immediate, est verum demonstrabile propter quid. Secunda : Istud verum est demonstrabile viatori stante simpliciter statu viae. Tertia: Istud verum non potest demonstrari viatori ex notis sibi naturaliter, et de lege communi. Quarta: Deum esse omnipotentem omnipotentia respiciente immediate quodcumque possibile, licet sit verum, non tamen est nobis demonstrabile demonstratione quia. Quinta : Deum esse omnipotentem omnipotentia immediate, vel mediate quodcumque possibile respiciente, potest demonstrari a viatore clemonstratione quia.