De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(f) Prima conclusio ostenditur sic, supponendo quod intellectus et voluntas divina sit causa talis omnipotentiae, respicientis omne causabile, saltem secundum rationem, quia si potentia illa activa respectu omnis causabilis esset realiter distincta, posset vere demonstrari de Deo per causam ; ergo si sola ratione distinguuntur saltem secundum rationem potest sic demonstrari. Arguitur ergo sic: Deum esse omnipotentem modo praeexposita est verum necessarium evidens ex terminis, et habet necessariam connexionem ad aliud verum notum ex terminis acceptum a causa ; ergo tale verum est demonstrabile propter quid. Antecedens patet quoad omnes particulas, nam Deum esse omnipotentem, immediate est verum et necessarium, quia omne verum in divinis est necessarium, etiam verum contingens, non de actu, sed de potentia, ut patebit. Non evidens ex terminis, patet, quia ex sola notitia terminorum, scilicet Dei et omnipotentiae non est evidens, Deum esse omnipotentem, quia forte posset dubitari, habens necessariam connexionem, etc. patet, quia esse omnipotentem necessario dependet a voluntate divina, et sic potest formari demonstratio propter quid : Omne includens formaliter voluntatem infinitam est omnipotens ; sed Deus est hujusmodi, ergo, etc. Major est nota ex terminis, quia cognoscens distincte voluntatem divinam et potentiam activam respectu omnis causabilis, statim est sibi evidens, quod voluntas divina est causa immediata et adaequata omnipotentiae. Sicut cognoscens distincte animal rationale et risibile,statim est sibi evidens, quod animal rationale est immediata et adaequata causa risibilitatis, et sic haec est immediata, animal rationale est risibile ; sic in proposito de voluntate divina respectu omnipotentiae. Et quod dicit, vel intellectus, vel voluntas, vel utrumque, hoc dicit non determinando se, an intellectus sit immediata causa respectu omnis causabilis, sicut aliqui voluerunt, an sola voluntas, an utrumque, quidquid ponatur causa immediata habebitur verum notum ex terminis, per quod poterit demonstrari Deum esse omnipotentem immediate.
(g) Hoc idem. Ostendit etiam hoc verum, scilicet Deum esse omnipotentem, esse verum mediatum, et non immediatum, et arguit a fortiori. Si enim notionale non sit ita immediatum Deo, quin aliquod essentiale sit immediatius, ut patet de voluntate et intellectu, quae insunt essentiae immediatius, quam notionale, ut probatum est in prima quaest, quodl. a fortiori omnipotentia, quae includit respectum ad extra, non erit immediata ipsi Deo, imo erit mediante voluntate et intellectu, imo notionale est immediatius quam omnipotentia, ut patet prima q. quodl. et in secundo d. 1. q. 1. ergo hoc verum erit mediatum, et per aliquid immediatius Deo, vel divinae personae, poterit demonstrari de Deo, vel persona divina ; et sic patet ratio.