De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(n) Jam consequenter videndum est de demonstratione quia. Antequam probet conclusionem quartam praemittit quod immediatio causae respectu effectus potest dupliciter intelligi, vel quia non causat per causam mediam, sicut nunc Deus producit vermem mediante Sole causante; vel quia non causat mediante alio effectu, licet ille effectus prius causatus non causet effectum posteriorem: et sic aliquando una causa non causat unum effectum, nisi prius alio causato, ut patet in multis exemplis Doctoris. Dicitur ergo causa immediate causare, quia nec causat mediante alia causa, vel quia causat nullo alio effectu prius causato. De immediatione secundo modo, tam Philosophi quam Theologi, simpliciter negarent Deum immediate posse causare omnem effectum, quia negarent ipsum posse causare relationem immediate, nisi prius causatis fundamento et termino. Est ergo difficultas de immediatione, ut solum excludit causam efficientem mediam, et intelligendo effectum non generaliter, sive illa causa media in causando contingat effectum principalem, sive tantum aliquem effectum praevium, vel dispositionem ad illum.
(o) Secundum. Hoc praemisso videndum est primo de intentione Philosophorum : Circa hoc Philosophi videntur sentire, etc.