De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Non est demonstrabile a posteriori Deum esse omnipotentem immediate. Ita Doctor 1. d.
1. q. 1. et d. 2. q. 2. n. 27. et q. 3. n. 6. etlate d. 42. Vide eum 1. d. 20. Probatur primo, quia Philosophi id non potuerunt demonstrare. Secundo, quia ordo causalitatis non infert, quod superior possit in effectum sine inferiori, v. g. Sol sine homine generare. Item, anima non potest materiam informare nisi praevia alia forma, de quo 4. d. 9. q. 3. adducit clara exempla in aliis generibus causarum.
Secundum, scilicet quod illud verum non potest demonstrari demonstratione quia, probatur primo auctoritate, quia Philosophi ad notitiam talium verorum, scilicet possibilium demonstrari demonstratione quia, devenire potuerunt, non autem ad notitiam hujus veri, imo ejus oppositum tenuerunt, quod non est verisimile de aliquo demonstrabili demonstratione quia.
Secundo, hoc probatur ratione, quia ordo causalitatis non includit, quod superior possit sine inferiori in effectum, in quem potest cum inferiori, sicut Sol non potest per se generare hominem sine patre, sicut cum patre: ergo pari ratione, ordo iste non concludit, quod prima causa possit sine secunda in effectum istum, in quem potest cum secunda. Hoc etiam manifestius est in aliis generibus causarum. Si enim, secundum aliquos, esset ordo essentialis in materiis, puta, quod prima materia animae intellectivae propinqua, sit corpus organicum, et sic ulterius usque ad materiam simpliciter primam, quae sit propria materia respectu formae primae substantialis, non oportet quod materia simpliciter prima possit esse materia immediata respectu cujuscumque formae, cujus potest esse alia materia secunda. Hoc etiam patet in formis, non enim oportet quod prima forma possit esse immediata forma cujuscumque informabilis, cujus potest esse immediate alia forma secunda, et hoc, sive prima forma et secunda accipiantur ordine generationis sive perfectionis.
Ista, quae dicta sunt de causa materiali et formali, habent majorem evidentiam, si vera sit opinio de pluralitate formarum, de quo modo non est quaestio. Sed ad propositum sufficit, quod si in causis materialibus et formalibus esset ordo, non oporteret quod primum esset causa immediata cujuscumque causabilis; ergo modo, ubi talis ordo est, puta in causis efficientibus, non oportet quod prima possit esse causa immediata cujuslibet.
Hoc etiam patet in causis efficientibus respectu cognitionis. Nam principia ponuntur causae respectu cognitionis conclusionis, ut habetur secundo Phys. licet primum principium habeat veritatem evidentissimam, et etiam contineat eminenter et virtualiter veritates omnium posteriorum: non tamen oportet quod possit esse immediate causa cognoscendi quodcumque posterius, imo oportet per media ordinate procedere, ad hoc ut acquiratur cognitio conclusionis remotae.
Hoc tandem patet in ordine causarum finalium: accipiendo enim ultimum in aliqua coordinatione finium, non oportet quod illud possit esse causa finalis immediata respectu cujuscumque, quia aliquod remotum non ordinatur ad ipsum nisi mediante fine propinquiori, sicut organa exteriora ordinata ad potionem vel incisionem non ordinantur ad sanitatem, nisi mediantibus istis finibus propriis.