De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Quinta conclusio hujus quaestionis est, demonstrabile esse a posteriori, quod Deus est omnipotens mediate vel immediate, id est, potens producere omnia, vel per se, vel cum aliquo medio. Probatur primo, quia necessario datur status in causis, ita ut tota universitas causatorum sit ab aliquo extra eam, et illud est Deus, de quo late 1. d. 2. q. 2. a num. 11. Secundo, in quodcumque potest causa inferior, potest et superior, saltem mediante causa proxima. Adducit duas instantias, quas resolvit per hoc quod unum tantum est ens a se, ut loco cit. probavit, et per consequens unum agens a se.
Quinta conclusio principalis est ista, quod demonstrabile est viatori demonstratione quia, Deum esse omnipotentem mediate vel immediate, hoc est, quod possit causare quodcumque causabile, vel immediate, vel per aliquod medium, quod subsit causalitati ejus.
Haec conclusio probatur per hoc, quod necesse est statum esse in causis efficientibus, et hoc proba tur secundo Metaphysicae; et probatio Aristotelis, breviter nunc tangendo, stat in hoc : Tota universitas causatorum causam habet, non autem quae sit aliquid istius universitatis quia tunc idem esset causa sui: ergoaliquid extra totam universitatem illam. Si ergo in causis nonascendatur in infinitum, non solum quaelibet est causata, sed tota multitudo erit causata, et per consequens ab aliquo extra totam illam multitudinem; ergo in illo erit status, tanquam in simpliciter primo causante.
Potest autem illius conclusionis adduci alia probatio talis : Causa effectiva quanto superior, tan o perfectior in causalitate; ergo si supra istam datam est alia in infinitum superior in causando, illa erit in infinitum perfectior in causalitate, et per consequens habebit causalitatem infinite perfectam. Causalitas autem causata, vel dependens in causando, non est infinite perfecta, quia est imperfecta respectu illius, a quo dependet ; ergo si in infinitum asccndatur in causis, aliqua erit omnino incausata, nec dependens in causando, et per consequens in illa erit status, sic quod ipsa erit effectiva, non causata, nec dependens in causando, et ab ipsa est omnis causalitas causae inferioris, vel saltem in virtute ejus causat.
Ex hoc ad propositum sequitur, quod in quodcumque causatum potest aliqua causa inferior mediate, vel immediate, in illud idem potest illa causa superior, et hoc saltem mediate causa proxima, et per consequens prima causa habet omnipotentiam secundum intellectum pertinentem ad istum articulum.
Ista ratio videtur dupliciter (u) posse impediri : Primo, quia diceretur quod in ordine causarum efficientium, licet status sit ad unum principium efficiens, tamen istud non est Deus, sed aliqua Intelligentia movens primum Caelum. Nec ratio naturalis deducit, quod ultra tale movens Deus immediate moveat, nisi in ratione causae finalis. Sicut videtur Philosophus illum modum movendi appropriare ipsi Deo 12. Met. ubi ait, quod movet sicut amatum et desideratum.
Secundo diceretur, quod efficiens primum quodcumque sit, non probatur habere potentiam respectu omnis causabilis qualitercumque, scilicet immediate vel mediate, sed tantum respectu omnium causabilium in sua coordinatione: oportet ergo probare, quod praeter illa non essent alia possibila causari extra illam coordinationem. Ista duo excluduntur per hoc quod non est nisi unicum ens a se, sive non ab alio; ex hoc enim sequitur quod non est nisi unicum agens non dependens in agendo, quod enim dependet in essendo, si agat, dependet in agendo.