De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(t) Quinta conclusio probatur, etc. Et probatio stat primo in hoc, quod in causis essentialiter ordinatis est status ad unam primam, et adducit duas rationes, quas etiam adducit in primo dist. 2. et ibi eas exposui. Ex hoc praemisso infert, quod in quodcumque causatum potest causa inferior, potest etiam superior, saltem mediante causa proxima, et sic hoc modo prima causa habet omnipotentiam.
(u) Ista ratio videtur dupliciter posse impediri, scilicet quod stante statu in causis, non sequatur primam mediate concurrere ad omnem effectum secundarum causarum, quia primo diceretur, quod illud primum efficiens, ad quod est status, non esset Deus, sed aliqua Intelligentia movens primum caelum, etc.