(b) Ad primum Ad oppositum, arguit Doctor probando, quod non possit quovis modo demonstrari Deum esse omnipotentem, quia si hoc potest demonstrari, ergo et Deum posse generare Filium potest demonstrari ; consequens est falsum, ergo. Ratio ista cum sua responsione patet hic in littera, et in primo exposita est, d. 20. ubi exposui auctoritatem Augustini ; vide ibi.