De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(c) Ad aliud. Secundo principaliter arguit, quia si potest demonstrari, ergo potest demonstrari Deum posse creare omne creabile, et per consequens et ipsum Angelum esse creabilem, quod est falsum, quia Philosophus posuit omnes Intelligentias esse a se, ut patet in 12. Met. c. 5 . textu com. 41. ubi postquam ostendit substantiam separatam nullam habere magnitudinem per hoc medium, quia habet potentiam infinitam, et potentia infinita non potest esse in magnitudine, quaerit utrum ponenda sit una talis, aut plures, et determinat quod plures. Est ergo non solum secundum ipsum prima substantia immaterialis, sed quaecumque infinita, et quali ratione est a se necessaria.
Respondet Doctor quod si haec minor scilicet Angelus est creabilis, potest demonstrari, potest etiam demonstrari Deum posse ipsum creare. Sed de ista minore dicit Thomas prima parte sum. q. 66. art. 2. quod tantum est credita, et non demonstrabilis. Dicitur secundo, quod ista minor esset neganda apud Philosophum, et ita conclusio ; posuit enim Philosophus, ut dicunt isti, omnem Intelligentiam esse a se. Dicitur etiam a quibusdam, quod posui omnem intelligentiam esse infinitam, et sic sequitur quod sit a se. Sed quia tota ista materia hic est clara, et prolixe exposita partim in primo dist. 2. scilicet illud, quomodo potentia infinita non est in magnitudine, nec per se, nec per accidens, et quomodo sequeretur quod posset movere in non tempore. Vide in responsione ad principalia argumenta primae quaestionis, d. 2. partis. 1. et illud aliud, scilicet quomodo secundum mentem Philosophi, omnis Intelligentia (praeter primam) non sit formaliter infinita, vide in primo dist. 8. quaest, ult. ubi diffuse exposui istam materiam.