De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Utrum Filius vel Verbum divinum habeat causalitatem aliquam propriam respectu creaturae.
D. Thom. 1. q. q. 63. art. 5. et 2. d 1. Scot. d. 10. ad ultimum, et d. 12. ad ultimum, 2. d. 1. q. 1. et quodlib. 14. Henric. quod. 6. q. 2.
Arguitur quod sic, quia ars dicit respectum causalitatis ad artificiatum, et idea ad ideatum ; sed Verbo divino competit proprie esse artem, et habere in se ideas omnium factibilium ; ergo, etc. Minor patet per Augustinum 6. de Trin. cap. 9. vel. 39. Verbum, inquit, perfectum, cui non deest aliquid, est ars quidem omnipotentis et sapientis Dei; hoc pro prima parte minoris. Et sequitur : Plena omnium rationum viventium incommutabilium; et hoc pro secunda parte minoris, quia per rationes illas intelligit ideas, ut patet ex intentione ejus 83. q. quaest. 46. et sequitur ibi : Novit Deus omnia, quae fecit per ipsum ; hoc pro utraque parte minoris, intelligendo sic : novit tanquam in arte in qua relucent rationes artificiatorum.
Ad oppositum, Augustinus, 2. de Trin, c. 5. loquens de Filio incarnato : Mitti, inquit, a Patre sine Spiritu sancto non potuit, et sequitur paucis interpositis : Fortasse aliquis cogitat, ut dicamus etiam a seipso missum esse Filium, quia ille Mariae conceptus et partus operatio Trinitatis est, qua causante, omnia causantur.
Et istam conclusionem concedit implicite, cum respondet ad objectionem quae posset fieri contra eam, dicens : Quomodo, inquit, Pater Filium misit, si ipse se misit ? Cui primo respondeo, etc. Item ibidem, intelligit istam Incarnationem una eademque operatione Patris et Filii inseparabiliter esse Iactam, non utique inde separato Spiritu sancto.
Item, idem lib. 4. cap. 22. vel 38. Plane fidenter dixerim Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unius ejusdemque substantiae, Deum creatorem, Trinitatem omnipotentem inseparabiliter operari.