De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Non est aliqua ratio agendi ad extra propria Verbo vel Filio Dei. Probat primo ex Augustino et Dionys. Secundo a posteriore ex auctoritate Evangelii, quia Filius quidquid facit Pater, facit eodem modo cum eo ; ergo non habet propriam rationem agendi, quia haec vel informat, vel est idem supposito agenti; et neutro modo Filius est in Patre, vel e contra, et rejicit responsionem Henrici. Tertio a priori, quia principium formale agendi in Deo est intellectus et voluntas, vel actus harum potentiarum, vel alterius earum, et ista sunt eodem modo in tribus personis, hanc rationem attingit Augustinus citatus. Rejicit rationem D. Thomae ad conclusionem, quia scilicet essentia est una in tribus, ideo non est propria ratio agendi alicui illarum. Contra, quia per essentiam non agitur ad extra, quia naturaliter ageret Deus ad extra, de quo 1. dist. 10. et infra q. 16. Hanc conclusionem late probat Doctor 2. d. 1. q. 1.
Quaestio ista generaliter proposita intelligi potest de quacumque causalitate, quae Deo convenit respectu creaturae; sed argumenta magis tangunt de causalitate effectiva.
De ista ergo causalitate primo inquirenda, sunt tria videnda: Primo utrum aliqua ratio formalis causandi sit propria Verbo. Secundo utrum aliquis modus, vel ordo in causalitate, seu causando, sit proprius sibi. Tertio, utrum aliquis respectus causalitatis, vel aliquis alius respectus ad creaturam includatur per se in ejus proprietate constitutiva.
De primo (a) dici potest, quod non est propria sibi aliqua ratio formalis agendi ad extra.
Et hoc potest tripliciter ostendi : Primo, auctoritate. Secundo, ratione sumpta a posteriori, et tandem ratione sumpta a priori.
Auctoritas est Augustini 5. Trin. 14. vel 34. ubi dicit sic : Ad creaturam Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unum principium, sicut unus creator, et unus Deus.
Ex hoc videtur, quod sicut est in eis una formalis deitas, per quam dicuntur unus Deus, sic est una formalis ratio causandi et principiandi, per quam dicuntur unus Creator, et unum principium. Hoc idem vult Dionysius de Div. Nom. dicens, communia toti divinitati sunt causabilia omnia.
Ratio a posteriori (b) sumitur ab actu causandi, de quo actu ait Salvator, Joan. 5. Quaecumque ille, scilicet Pater, fecerit, haec et Filius similiter facit. Per hoc, quod ait, quaecumque, patet quod non se habent Pater et Filius in agendo, sicut causa universalis et particularis, sicut Sol et Pater in generatione animalis. Ex hoc quod ait haec, patet quod non sunt causae variae respectu aliorum causatorum, sed eorumdem. Ex hoc, quod ait facit, patet quod non se habent, sicut agens et ratio agendi, ratio quippe agendi non proprie agit. Ex eo quod ait similiter, patet quod non habent se in agendo, sicut causa superior et inferior, quae non agit virtute propria, sed virtute alterius, puta dependenter et imperfecte respectu ejus: nec etiam agunt sicut duae causae partiales continentes unam causalitatem completam, sive sint ejusdem rationis, ut duo trahentes navem, sive sint alterius rationis, ut intellectus agens et phantasma secundum aliquos, in movendo intellectum possibilem, quia in talibus neutra causa potest dici complete facere, sed ambae faciunt complete et totaliter: utraque autem per se non nisi diminute et partialiter, unde magis proprie dici potest utraque alteri coagere quam facere effectum: similiter tales duae causae non omnino similiter causant effectum.
His ergo differentiis et imperfectionibus exclusis, intellexit Christus, quod Pater et Filius, et pari ratione tota Trinitas, quaecumque causata simul causant, et hoc aeque perfecte et complete.
Ex hoc sequitur, quod Verbo non est propria aliqua ratio formalis agendi. Consequentia ista probatur (c), nullum suppositum formaliter agit nisi sit actu per illud, quod est sibi formaliter ratio agendi, et intelligo sic, vel quod habeat illud tanquam formam informantem, ut est in creaturis, propter quod Aristoteles 2. de Anima, concludit animam esse actum et formam corporis, quia est principium, quo conveniunt ei operationes corporis animati; vel s ic quod illud quod est principium agendi, sit omnino idem supposito agenti, sicut est in forma simplici subsistente, quae se tota statim est illud quod est, ex 8. Metaph. et ita se tota agit. Nunc autem illud, quod est proprium uni personae, non potest esse actus alterius personae ; nec primo modo, nec secundo modo, sicut vult Augustinus 7. de Trin. c. 1. vel 9. ubi vult, quod Pater non potest esse sapiens sapientia genita. Sequitur ergo, si illud quod est ratio formalis agendi in aliqua actione, sit proprium uni personae, quod alia persona non agit formaliter illa actione.
(d) Si dicatur ad illud secundum unam opinionem, quod tres personae in suo intellectu communi et essentiali habent unum Verbum, quod est formale principium causandi quasi proximum, et essentia quasi remotum; sed Pater habet illud Verbum a se, quasi dicendo ipsum, Filius et Spiritus sanctus habent ipsum a solo Patre, qui vice omnium unicnm Verbum dicit ad perficiendum intellectum essentialem; et similiter dicitur de Spiritu sancto,respectu voluntatis.
(e) Contra, certum est quod Pater non habet Verbum ut actum suum formalem, altero praedictorum modorum ; ergo tantummodo habet ipsum ut correlativum, vel consubstantiale, distinctum tamen in supposito. Sed neuter modus habendi sufficit ad hoc, ut sic habens dicatur formaliter agere ista actione, respectu cujus illud quod sic habetur, est proprium formale principium, quia neuter modus habendi salvat hoc principium formalc haberi, tanquam formam vel actum habentis, quod tamen requiritur ad hoc quod habens posset dici agere tali actione. Istud patet de creaturis non tantum de correlativis, sed quibuscumque distinctis hypostatice comparatis ad eamdem actionem.
Tertio arguitur (f) ad propositum a priori, primo per medium proprium sic : Formalis ratio causandi in Deo, et proxima, est intellectus vel voluntas, vel aliquis actus intellectus, vel voluntatis. Sed trium personarum est idem intellectus, et eadem voluntas, et per consequens, eorum est omnino idem actus intelligendi et volendi, et idem objectum, sive primarium, sive secundarium: ergo et eadem ratio formalis causandi etiam proxima est communis tribus personis.
Hanc rationem tangit Augustinus secundo de Trin. 5. Quomodo, inquit, Pater eum, scilicet Filium, sanctificavit, si ipse seipsum sanctificavit? utrumque enim ipse Dominus ait, sicut probat ibi ; et post, quomodo Pater eum tradidit, si ipse se tradidit? utrumque enim dicit Apostolus, sicut ipse probat ibi. Et subdit responsionem, credo, respondebis, si probe sapis, quia una voluntas est Patris et Filii, et inseparabilis operatio, quasi dicat, hujusmodi veri, quod Pater agit et Filius similiter agit, causa est propter eamdem rationem agendi, quia una voluntas est Patris et Filii, et ex hoc sequitur inseparabilis operatio. Hoc etiam confirmatur per illud 3. Trin. 4. Voluntas Dei prima est, et summa causa omnium, id est, formalis ratio causandi.
Diceretur ad hoc (g), quod licet voluntas vel intellectus sit formalis ratio causandi, non tamen in qualibet persona, sed aliqua proprie habet potentiam, ut est principium formale, vel proximum causandi.
Contra hoc, si est eadem potentia, et habens eumdem actum, et circa idem objectum, ipsa in quocumque supposito sit, semper habebit eamdem rationem causalitatis, respectu objecti causabilis per ipsam potentiam, nam suppositum non tribuit aliquam rationem causalitatis ipsi rationi formali agendi, sed ipsum habet rationem causae agentis praecise per hoc quod habet rationem formalem agendi: quaecumque ergo persona habet eamdem potentiam, habebit eamdem habitudinem ad objectum causabile.
(h) Aliud medium proprium accipitur ad propositum, ipsum scilicet esse divinum, et ex hoc medio arguitur sic, esse divinum commune est tribus, quia ipsa essentia communis est tribus; esse autem divinum est proprium principium causandi. Probo, esse rerum proprie est esse causatum, et oportet quod causetur a suo simili ; ergo per se causatur ab esse divino.
Contra hoc, essentia ut essentia non est principium agendi nisi per modum naturae: Deus autem ad extra nihil agit hoc modo.
Ultimo potest ostendi propositum per medium commune a priori, et hoc sic : Omne causatum per se dependet a causa prima, sicut imperfectum et possibile a perfecto, et simpliciter necessario; ergo illud quod est formalis ratio causandi, est formalis ratio terminandi istam dependentiam causati, et per consequens formalis ratio essendi perfectum et necessarium: sed necessitas et perfectio eadem est communis tribus personis: ergo et ratio terminandi dependentiam causati erit communis, et per consequens formalis ratio agendi erit communis.