De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) De primo. Quamvis Doctor hunc primum articulum probaverit in secundo, dist. 1. q. 1 . art. primo, et in primo dist. 25. imo ibi in primo quasi totam quaestionem hic positam, et omnia sint ibi exposita, tamen quia etiam hic addit aliqua, ordinate procedam exponendo quaestionem. Et primo primum articulum. Probat ergo in isto primo articulo quod Filius non habeat propriam rationem formalem causandi creaturas effective, et primo auctoritatibus.
(b) Ratio a posteriori. Secundo probatur ratione a posteriori sumpta ab actu causandi, sive ab effectu, de quo actu causandi, etc. Et dicitur causa universalis, quia ad plura se extendit, quam particularis. Dicitur etiam universalis, quia superior, et talis communiter determinat particularem ad agendum. Si ergo omne causabile, ita est a Filio sicut a Patre, patet quod una non erit universalis, et alia particularis, imo utraque universalis erit. Ex hoc quod ait haec, patet quod non sunt causae variae respectu aliorum causatorum, sed eorumdem, patet, quia bene sequitur, quaecumque facit Pater, haec facio; ergo eadem quae praecise producuntur a Patre producuntur a Filio. Ex hoc quod ait facit, patet quod non se habent Pater et Filius sicut agens, et ratio agendi, etc. Cum ergo dicitur quae Pater facit, notatur per hoc verbum facit, quod Pater sit agens, et non ratio agendi, et si Filius eadem facit, notatur quod ita sit agens, et non ratio, scilicet agendi sicut et Pater. Et quod dicit, quod illud quod est ratio agendi non agit, quomodo hoc debeat intelligi, vide quae exposui de hoc in 2. dist. 1. q. 1. Ex eo quod ait similiter, patet quod non se habent in agendo sicut causa superior et inferior, quae non agit virtute propria, sed virtute alterius, puta dependenter et imperfecte respectu ejus; nec etiam agunt sicut duae causae partiales continentes unam causalitatem completam, sive sint ejusdem rationis, ut duo trahentes navem, sive sint alterius rationis, ut intellectus agens et phantasma (secundum aliquos) in movendo intellectum possibilem, quia in talibus neutra causa potest dici complete facere, sed ambae faciunt complete et totaliter, utraque autem per se non nisi diminute et partialiter; unde magis proprie dici potest utraque alteri coagere, quam facere effectum. Similiter tales duae causae non omnino similiter causant effectum. De istis differentiis causarum, vide Doctorem in primo, dist. 3. q. 8. et in secundo,dist. 3. et vide quae ibi exposui, quod dicit de intellectu agente et phantasmate, secundum unam opinionem: haec est opinio Goffredi quam Doctor improbat in primo dist. 3. 47.
(c) Consequentia ista probatur, scilicet, quod Verbum non habeat propriam rationem agendi, nec per consequens sit ratio formalis agendi ipsi Patri. Et probatio stat in hoc, quod nullum suppositum formaliter agit, nisi sit in actu per illud quod est sibi formalis ratio agendi. Nota quod dicitur suppositum formaliter agere, ex hoc quod principium formaliter agendi est formaliter in tali supposito, sicut cum dico, ignis formaliter calefacit lignum, id est, quod ignis habet in se formaliter calorem, per quem, ut per rationem formalem calefaciendi, calefacit lignum ; oportet ergo quod tale suppositum per tale principium formale sit in actu, non in actu suppositum, sed quod actu habeat rationem formalem agendi, si debet dici formaliter agere. Hoc etiam expositum est in primo, dist. 17. et in secundo, dist. 1. q. 1. art. primo. Nota etiam quod aliquid formaliter agit, vel per formam inhaerentem, sicut ignis calefacit per calorem inhaerentem ; et similiter anima est ratio formalis corpori, qua conveniunt ei operationes vitales, ut patet 2. de Anima ; vel aliquando principium agendi est omnino idem, sicut cum dicimus, Ludovicus generat Joannem, ratio formalis generandi est entitas quidditativa Ludovici, ut alias exposui. Oportet ergo quod si A sit ratio formalis agendi formaliter ipsi B, quod B sit in actu per A, id est, oportet quod D habeat in se formaliter, vel quidditative, vel denominative ipsum A per quod sit in actu ad agendum formaliter ; modo in proposito, Verbum nullo modo est formaliter in Patre, ut patet; ergo Verbum non erit ratio formalis agendi Patri, quia tunc Pater esset in actu per Verbum, id est, actu haberet in se Verbum, vel ut formam informantem, vel ut pertinens ad esse quidditativum Patris, quae omnia sunt absurda, cum nec Pater sit sapiens sapientia genita secundum Augustinum 1. de Trin. c 4. id est 19. id est, quod Pater non est formaliter sapiens ipso Verbo, quia tunc Verbum esset formaliter in Patre.
(d) Si dicatur ad illud, etc. Hic nititur ostendere secundum opinionem Henrici quomodo Verbum est in Patre. Et dicit ista opinio, quod tres personae in suo intellectu communi et essentiali habent unum verbum, quod est formale principium causandi quasi proximum et essentiam quasi remotum ; sed Pater habet illud Verbum a se, quasi dicendo ipsum, sed Filius et Spiritus sanctus habent ipsum a solo Patre, qui vice omnium unicum verbum dicit ad perficiendum intellectum essentialem. Dicit ista opinio quod Verbum divinum accipitur in intellectu essentiali, sive nudo et communi tribus personis: vult enim quod intellectus, ut formatus notitia simplici, qua cognoscit essentiam, sit ratio formalis producendi Verbum, et ipsum Verbum accipitur in intellectu, non ut informato notitia simplici et essentiali, sed ut nude considerato ; et quia talis intellectus est in tribus personis, sequitur etiam quod Verbum erit in tribus, et sic Verbum hoc modo erit ratio formalis causandi proxima, tam Patri, quam Spiritui sancto, quam etiam sibimet; essentia tamen divina erit ratio formalis agendi remota. Et haec opinio prolixius est exposita in secundo dist. 1. q. 1.a. 1. et specialiter in primo dist. 2. parte 2. q. 4. et dist. 27. vide ibi.
(e) Contra hanc responsionem instat Doctor dicens: Certum est quod Pater non habet Verbum ut actum, etc. Vult dicere quod habere Verbum nec ut correlativum,
nec ut consubstantiale, non sufficit ut per illud Pater dicatur formaliter agere. Dicitur Pater habere Verbum ut correlativum, sicut dicimus, Pater habet Filium ad quem refertur ; modo correlativum non est formaliter in Patre, cum sint formaliter opposita; ergo hoc modo Pater non aget per Verbum, ut per principium formale agendi, quia tunc Verbum ut correlativum esset formaliter in Patre. Dicitur etiam Pater habere Verbum ut consubstantiale, distinctum tamen in supposito, id est, quod Verbum ut suppositum distinctum a Patre est consubstantiale Patri, id est, ejusdem substantiae cum Patre. Sed Verbum ut sic habitum, ut consubstantiale Patri, non est ratio formalis agendi ipsi Patri, quia aeque Pater est consubstantialis Filio. Neuter ergo modus habendi Filium est ratio formalis agendi ipsi Patri, quia neutro modo Pater est in actu per Verbum, cum ipsum Verbum utroque modo semper sit personaliter distinctum a Patre, et ut sic, nullo modo potest esse formaliter in Patre, quod tamen requireretur, si Pater per Verbum ageret, ut per rationem formalem agendi. Et istud patet in creaturis, non tantum de correlativis, sed de quibuscumque distinctis hypostatice comparatis ad eamdem actionem, nunquam unum suppositum est ratio formalis agendi, alteri supposito, ut patet per experientiam.
(f) Tertio arguitur ad propositum a priori, id est, per rationem sumptam a forma, sive a causa, quae proprie est ratio formalis causandi, sicut ratio sumpta ab actu principii formalis dicitur ratio sumpta a posteriori: sic ratio sumpta a principio formali productivo est ratio sumpta a priori. Ratio ergo stat in hoc : Voluntas, vel intellectus, vel aliquis actus voluntatis, vel intellectus, est proxima ratio formalis agendi, et illa eadem est in tribus ; ergo tres personae habent simpliciter eamdem rationem formalem agendi ; ergo Verbum non habebit propriam rationem formalem agendi.
(g) Adducit unam responsionem, quam improbat, scilicet quod diceretur ad hoc quod licet voluntas, etc.
Contra hoc, si est eadem potentia, etc. Hoc etiam supra clarius patuit in primo, d. 1. et 27. et in secundo, d. lv q. 1. art. i.
(h) Aliud medium proprium. Doctor adducit aliud medium unius Doctoris ad probandum propositum, et accipit ipsum esse divinum. Sed haec ratio prolixius tractatur in quarto, d. 1. q. 1.
Doctor hoc improbat, quia essentia, ut essentia non est principium agendi, nisi per modum naturae, ut patuit in primo, d. 2. et infra patebit q. 14. art. 2. Deus autem ad extra nihil agit hoc modo, quia tunc ageret de necessitate naturae, et secundum ultimum potentiae suae, ut patet a Doctore in primo, dist. 8. q. ult.