De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Objicitur ex Henrico tenente amorem et notitiam, ut procedentes esse rationes a Deo operandi ad extra. Primo, quia sapientia essentialis est speculativa, personalis est practica ; haec autem requiritur ad operandum ad extra. Secundo, artifex habet unam notitiam universalem pure speculativam, ultra quam habet aliam practicam dispositivam ad opus ; ergo sic in Deo est notitia essentialis et notionalis. Tertio, forma naturalis non est principium, nisi ut respicit effectum ; ergo amor et sapientia non sunt principium nisi ut respiciunt effectum, et hoc est ut sunt procedentes. Quarto, si Pater haberet in se omnem rationem operandi ad extra, producere posset etiam non genito Filio.
Contra ista potest argui (i): Notitia et amor in divinis, secundum quod sunt procedentes sunt rationes secundum quas creaturae producuntur, et hoc secundum genus causae formalis, sine quibus intellectus et voluntas essentiales non sufficienter disponerent ad ipsas creaturas producendas; nunc autem notitia procedens Verbum est, et amor procedens Spiritus sanctus est: ergo est aliqua ratio formalis causandi propria, et similiter Spiritui sancto. Major ostenditur quadrupliciter, primo sic: Sapientia ut est essentialis non est nisi speculativa, sed ut personalis est practica respectu operandorum continens in se ideas, quae sunt principia operandi; nunc autem non sufficit ad operandum aliqua notitia, tanquam ratio proxima, nisi sit practica: ergo, etc. Secundo ostenditur per exemplum de artifice creato: artifex enim in sapientia artis duplicem habet notitiam de artificiato: unam simplicis notitiae in arte universali, qua intuetur operanda pure speculative, et aliam habet notitiam dispositivam ad opus, qua in arte particulari concepta de arte universali intuetur ordinem pro uctionis suae in opus, et est cognitio practica, sine qua impossibile est artificem procedere in opus. Similiter Deus in notitia simplici essentiali novit singula simpliciter et absolute, tanquam in manifestatione quadam; in notitia vero producta novit eadem intrinseca et extrinseca, tanquam in quodam declarativo, et specialiter novit factibilia in eo, tanquam in quodam dispositivo eorum ad opus. Sicut ergo notitia artis universalis non sufficit sine notitia artis particularis, quae est dispositiva et practica, ita in Deo non sufficit notitia essentialis sine notitia producta.
Tertio ostenditur ista major per quoddam simile in naturalibus, quia sicut forma naturalis non est principium actionis, secundum quod est perfectio ejus in quo est, sed solummodo, secundum quod habet respectum ad effectum ; similiter sapientia vel amor solummodo secundum quod habet respectum ad effectum, est principium operandi; sapientia autem disponens, et amor affectans, quae respiciunt effectum, non sunt nisi sapientia et amor procedentes.
Quarto ostenditur eadem major ex ordine productionis intrinsecae ad extrinsecam, et hoc sic : Ubi in divinis terminatur ordo rationis in essentialibus, ibi incipit ordo originis in personis ; ergo pari ratione, ubi terminatur ordo originis in personis, ibi incipit ordo originis creaturarum: non potest ergo Pater creaturam producere, nisi prius productis Verbo et Spiritu sancto. Si autem Pater haberet in se formaliter omnem rationem causandi creaturam, ita quod in Verbo non esset aliqua propria ratio causandi, videtur quod posset Pater causare, licet non produceret Filium.
Confirmatur illud per Augustinum 15. de Trin cap. 11. vel 28. potest esse, inquit, verbum nostrum quod non sequatur opus; opus autem esse non potest nisi praecedat verbum; sic et Verbum Dei esse potuit, nulla existente creatura, creatura autem nulla esse potest,
nisi per ipsum per quod facta sunt omnia.