De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
. (i) Contra ista potest argui. Hic Doctor intendit probare per aliquas rationes, quod Verbum dicat propriam rationem causandi, et similiter Spiritus sanctus, et arguit sic primo, n. 8. Notitia et amor in divinis, secundum quod sunt procedentes, etc. Vult dicere in majori, quod sunt rationes formales producendi ; et hoc est quod dicit, secundum genus causae formalis, sicut dicimus, calor in igne est ipsi igni forma, secundum quam potest calefacere, sic Verbum est forma et ratio secundum quam creaturae producuntur. Deinde cum dicit de intellectu essentiali potest dupliciter accipi intellectus, et similiter voluntas.
Primo dicitur intellectus essentialis, prout ponitur potentia intellectiva communis tribus, et similiter voluntas: secundo potest accipi pro actu intelligendi communi tribus, et similiter voluntas pro actu volendi, et sic multoties apud Sanctos accipitur voluntas pro actu volendi, sicut Augustinus accipit primo Retract. cum dicit quod nihil est tam in potestate voluntatis quam ipsa voluntas, id est, actus voluntatis, et exponit Doctor in primo d.i. q. 4. et in quarto dist. 46. In proposito accipit intellectum et voluntatem primo modo, et possunt dici potentiae essentiales dupliciter : Primo, quia sunt communes tribus, sicut etiam Doctor p. 1. accipit essentiale. Secundo dicuntur essentiales, pro quanto sunt in potentia remota ad agendum, sicut etiam dicimus quod intellectus ante speciem intelligibilem est in potentia essentiali, sive remota ad actum intelligendi abstractivam, et habita specie est in potentia accidentali et propinqua ad producendum actum intelligendi, ut patet a Doctore in primo, d. 3. q. 6. et vide quae ibi exposui. Hoc modo in divinis istae potentiae possunt dici essentiales, quia et potentia remota ad producendum creaturas, sed habita notitia, procedens, sive ipso Verbo in intellectu divino, tunc potest intellectus dici potentia accidentalis, sive propinqua ad producendum creaturas ; et sic Verbum erit ratio formalis ipsi intellectui, et propinqua ad producendum creaturas; et similiter Spiritus sanctus, ut existens in voluntate divina, erit ratio formalis et propinqua ipsi voluntati ad producendum creaturas. Et sic patet intellectus illius majoris quam Doctor negat, scilicet quod Verbum in intellectu sit formalis ratio producendi, et quod negat de Verbo similiter negat de Spiritu sancto. Probatur ergo ista major quadrupliciter, et singillatim adducam rationes. Prima probatio stat in hoc : Sapientia, ut est essentialis, non est nisi speculativa, sed ut est personalis, est practica respectu operandorum continens in se ideas, quae sunt principia operandi; nunc autem non sufficit ad operandum aliqua notitia tanquam ratio proxima, nisi sit practica. Accipit hic sapientiam essentialem, vel pro actu intelligendi communi tribus, vel pro memoria, quae dicitur sapientia habitualis, ut expositum est in primo, d. 2. part. 2. d. 6. d. 27. In proposito accipit, vel pro notitia habituali vel actuali. Dicitur speculativa, pro quanto notitia, sive habitualis sive actualis nullo modo est directiva ad agendum; et dicitur practica, pro quanto est directiva ad agendum extra; de hoc vide in prologo. q. ult.
Respondet n. 10. negando majorem primi argumenti, quia notitia et amor secundum quae Deus est causa creaturae sunt communes tribus, et accipit hic notiliam pro actu intelligendi communi tribus, vel pro actu volendi communi tribus ; Doctor tamen tenet .quod principium immediatum producendi creaturas ponitur actus volendi, vel actus voluntatis, vel ipsa voluntas. Est tamen differentia inter actum voluntatis, et actum volendi, quia omnis actus volendi est actus voluntatis, sed non omnis actus voluntatis est actus volendi, Patet, quia actus, sive productio, qua voluntas producit actum volendi dicitur actus voluntatis productivus, et tamen non est actus volendi. Similiter in intellectu actus intelligendi, et actus intellectus differunt, quia omnis actus intelligendi est actus intellectus, sed non omnis actus intellectus est actus intelligendi. Patet quia actus, sive productio, quo vel qua producitur actus intelligendi in nobis, est actus intellectus, sed non est actus intelligendi:
actus enim intelligendi est actus, quo intellectus formaliter intelligit, sed acta productivo non intelligit. Sed Doctor hic ponit vel actum intellectus, vel actum voluntatis esse principium creaturarum immediatum, et non habet hic discutere an producantur actu intelligendi, vel actu productivo, vel actu volendi, vel actu voluntatis productivo, quia qualitercumque ponatur, sunt isti actus communes tribus personis. Et quod sint necessario communes tribus, prolixe ipse probat in secundo, d. 1. q. 1.
(j) Ad primam probationem istius majoris. Dicit, quod in nobis notitia in memoria et notitia in verbo non differunt, ut speculativa et practica, etc. Hic adverte pro majori intelligentia, quod notitia in memoria in nobis, quae dicitur habitualis, potest dupliciter accipi : Primo, pro ipsa memoria, quae nihil aliud includit, nisi praesentiam objecti, vel in se, vel in aliquo repraesentativo, et intellectus, ut patet a Doctore in primo, d. 2. p. 2. q. 3. dist. 6. et dicitur memoria hoc modo notitia habitualis, quia sicut habens habitura ex frequentatis actibus, prompte et faciliter operatur, sic habens memoriam perfectam, idest, praesentiam objecti in intellectu faciliter intelligit. Secundo, potest accipi notitia habitualis pro habitu causato ex frequentatis notitiis actualibus. Et dicitur etiam pertinere ad memoriam, quia sicut memoria proprie, ut memoria ponitur principium productivum, sic omne concurrens ad talem productionem dicitur pertinere ad memoriam, ut memoria est, et quia habitus ponitur etiam causa partialis actus, ut patet a Doctore in primo, d. n.et ideo dicitur pertinere ad memoriam . Notitia ergo in memoria accipitur vel pro habitu, qui dicitur in memoria, pro quanto pertinet ad memoriam productivam ; vel accipitur pro objecto relucente, vel praesente intellectui, cum sit principium productivum actus intellectus, ut patet a Doctore in primo, d. 3. q. 1. vel accipitur pro tota memoria, quae tunc includit necessario objectum et potentiam, quia uno istorum deficiente, non posset haberi actus intelligendi, vel actus intellectus: habitus vero non requiritur, nisi ad perfectiorem actum, sed non necessario requiritur ad actum absolute. De istis vide quae exposui in primo, d.3.q. 7. et d. 17 . et in d. 2. part. 2. q. 3. Sed notitia in Verbo idem est quod ipsum Verbum. Unde est ibi constructio intransitiva, quia in nobis omnis notitia actualis dicitur verbum, ut patet a Doctore in primo, d. 27. eo modo quo ponitur notitia etiam verbum, quia si est notitia perfecta, erit verbum perfectum, si imperfecta imperfectum, ut patet a Doctore ubi supra.
Nota secundo, quod si notitia actualis, puta caeli, est speculativa) ctiam habitualis causata ex frequentatis notitiis, erit speculativa, ut patet, quia si actus est speculativus,et habitus, ex quo generatur, erit similiter speculativus. Similiter si notitia actualis caeli est speculativa, et notitia habitualis, accipiendo habitualem pro objecto praesente in memoria ( ut exposui) erit similiter speculativa, quia tale objectum, puta caelum, ut praesens intellectui, non est natum producere de se, nisi notitiam speculativam, cum sit objectum mere speculabile. Similiter si notitia actualis sit practica, id est, directiva in praxim, etiam habitualis utroque modo erit practica, et de omnibus istis vide Doctorem in prologo,q. ult. et vide quae ibi prolixe expositi. Tertio nota de notitia in divinis, nam notitia in divinis potest tripliciter accipi. Primo, pro notitia habituali, et talis est praecise memoria foecunda; non enim ponitur in divinis aliquis habitus, qui sit generatus ex frequentatis actibus, vel ex uno actu, cum hoc dicat imperfectionem: et quod talis habitus non ponatur, patet a Doctore in quarto, d. 46. q. 1. Secundo, ponitur notitia actualis communis tribus, et ideo essentialis ; et talis notitia est intellectio actualis, qua personae divinae formaliter intelligunt omnia, tam creata quam increata. Tertio ponitur notitia vere genita, et talis est Verbum, quod dicitur notitia genita. Si ergo notitia in Patre essentialis, sive habitualis, sive actualis est speculativa, ita notitia in Verbo, sive notitia genita, quae est Verbum, erit speculativa. Patet, si enim notitia habitualis, sive ipsa memoria, nullo modo est productiva cognitionis actualis practicae respectu cujuscumque objecti, nec ipsa notitia actualis erit practica, quia speculativum et practicum accipiuntur per comparationem ad objecta, a quibus sic denominantur, ut exposui in prolog. q. ult. vide ibi. Notitia enim essentialis in Patre, et actualis, quae etiam est communis Filio et Spiritui sancto est declarativa omnis objecti, tam intrinseci quam extrinseci, ut patet a Doctore in primo, d 27. et in 2. d. 1. q. 1. et ut sic declarativa, quasi producitur a memoria divina, sequitur quod si memoria non est practica, quod nec notitia actualis erit practica. Et si illa actualis non est practica, nec notitia in Verbo erit practica, sive notitia genita, quae est Verbum ; patet, quia illa est declarativa omnis objecti: tum etiam, quia illa est producta ab eadem memoria, a qua et notitia essentialis actualis; tum quia si illa essentialis actualis esset realiter distincta a Patre, esset vere genita, et eadem praecise, quae nunc est, et quae Verbum est, ut patet a Doctore in primo, d. 2. part. 2. et vide quae ibi exposui super ista materia, de notitia genita et ingenita. Ex his ergo patet qualiter probatio majoris non est vera, scilicet, quod notitia essentialis sit speculativa, et illa quae est in Verbo practica, imo simpliciter si una est practica, similiter et alia, et si una speculativa, similiter et alia erit speculativa, ut supra patuit.
Secundo principaliter probatur eadem major, n. 8. quia artifex in sapientia artis duplicem habet notitiam de artificiato, etc.
Pro declaratione hujus rationis nota primo, ars, secundum quam quis denominatur artifex, est cognitio vere practica, quae est directiva in opus, sive ad operandum sic et sic. Et ultra vult ista ratio quod notitia in universali, quam habet artifex, puta de domo aedificanda, non sufficit ad operandum. Est enim pro nunc duplex notitia in artifice, una scilicet, qua respicit in generali, puta, quod domus aedificanda debet aedificari sic et sic, puta ex lapidibus, lignis, ferro, et hujusmodi, et haec notitia dicitur notitia simplex, sive speculativa, quia non dirigit opus, et non dicitur simplex notitia prout distinguitur contra complexam, sed dicitur simplex, quia stat in illa sola speculatione, sive consideratione, et prout distinguitur contra practicam, quae non solum:est consideratio mediorum ad opus, sed acta dirigit in opus. Vult ergo ista ratio, quod solum illa notitia, quae immediate dirigit ad opus in particulari, puta ad hanc domum aedificandam, quae tunc actu dirigit, quando actu dictat de omnibus mediis in particulari, necessario requisitis, illa vero, quae tantum sic dictat in universali dicitur speculativa, alia vero practica. Secundo dicit ista ratio, quod notitia essentialis in Deo, quae est communis tribus qua omnia intelligit est speculativa, et non practica, et ista non dirigit ad opus. Sed cognitio in Verbo, sive ipsum Verbum est vere directiva in opus, quae notitia necessaria est artifici, et sine illa operari non posset, et sic patet ratio.
Respondet Doctor et primo dicit, quod notitia essentialis in Patre de creatura non se habet sicut notitia artis universalis respectu notitiae, etc. Patet, quia si accipiatur habitualis pro memoria foecunda, illa est. productiva notitiae respectu omnium intelligibilium. Si etiam essentialis, est notitia actualis non producta, sed omnibus communis, illa respicit omnia,intelligibilia, et omnium declarativa. Sic similiter notitia, quae est verbum est omnium declarativa, cum sit de omnibus intelligibilibus producta secundum quid praeter quam de essentia divina, ut patuit in secundo, d. 1. q. I. et sic sequitur quod si una sit universalis, et alia similiter erit, cum una praecise respiciat objecta sicut alia, et una non plus se extendit quam alia. Et quod dicit quod notitia essentialis in Patre, et notitia in Verbo se habent skut notitia memoriae et intelligentiae, notitia in memoria est notitia habitualis, vel quasi habitualis modo praeexposita superius.: notitia in intelligentia est notitia actualis, vel quasi. Et idem est notitia in intelligentia, quod intellectio actualis, et notitia in memoria, quod notitia habitualis. Posset etiam dici quod quando loquitur de notitia in Verbo quod multoties loquitur non de notitia genita, quae est Verbum, sed de notitia essentiali, quae est communis tribus, quae tamen appropriatur Verbo, ut patet in primo. d. 27. et in 2. dist. 1. q. 1. vide quae exposui. Sed in probatione illius majoris, accipitur notitia in Verbo pro ipsa notitia genita, quae Verbum est. Patet, quia si acciperet notitiam essentialem appropriatam tamen Verbo, tunc talis notitia non est propria ratio producendi: ad extra in Verbo, nisi tantum approprietate, quod Scotus concedit in primo, dist. 27.
et in secundo, dist. 1. quaest.?. Si ergo accipit rationem propriam, accipit ut est notitia genita, quae Verbum est.
Secundo dicit de arte in universali, quod ipsa non est vere speculativa, sed practica, cum ars sit habitus cum recta ratione factivus,ut patet 6. Ethic. Si ergo habitus artis est directivus ad factibile, sequitur quod erit practica, tum etiam, quia iste vult quod ars particularis concipiatur ab arte universali, sequitur quod ipsa universalis sit practica, quia conclusio practica non potest resolvi in principia speculativa, saltem in proxima principia, imo forte nec in remota. Tertio addit, quod ars universalis, licet sit practica, potest tamen dici speculativa, pro quanto recedit a verissime practica, qualis est ars particularis. Nec oportet hic multum insistere, cum omnia ista de arte universali et particulari sint prolixe exposita in prolog. q. ult. vide ibi singularia dicta.
Tertia probatio majoris est a simili, n. 9. quia sicut forma naturalis non est principium actionis, secundum quod est perfectio ejus, in quo est, sed solummodo secundum quod habet respectum ad effectum, sic sapientia, vel amor, etc. et per consequens talis respectus ad effectum erit ratio formalis principiandi, sive causandi, et sic Verbum habebit rationem propriam causandi creaturam, quia respectum proprium ad effectum, et similiter Spiritus sanctus, sive amor productus.
Respondet Doctor primo, n. 13, quod licet forma naturalis activa habeat respectum quemdam ad producendum, quia respectus significatur per nomen principii, vel potentiae, tamen id, quod dicitur esse principium, velpotentia tanquam substratum huic respectui, est aliqua forma absoluta. Et hoc patet per propositionem saepius allegatam a Doctore in primo et secundo, quod ad absolutum in causa sequitur absolutum in effectu, ita quod prius est absolutum in causa, et similiter in effectu, quam sit respectus causae ad effectum, et e converso, et vide hujus propositionis expositionem in secundo, d. 1 Doctor tamen hoc. probat dupliciter : Primo, quia principium formale motus, vel actionis non est minus absolutum, quam terminus motus vel actionis. Patet, ista propositio, quia non minoris entitatis est principium formale productivum, quam terminus formalis, cum talis terminus sit per tale principium communicatus. Sed terminus motus, praecipue loquendo de motu, qui est ad substantiam, quantitatem, aequalitatem, est ens absolutum, ut patet per Philosophum. 5. Physic. qui terminus non includit, scilicet formaliter sive quidditative aliquem respectum, cum ille necessario sit posterior, ut supra dixi. Et forte etiam terminus motus ad ubi, accipiendo ubi non formaliter, et pro respectu, sed pro substrato, ut patuit in secundo, dist. 2. respondendo ad objectiones Gregorii contra Doctorem ; vide ibi. Probat secundo quod si terminus formalis generationis vel actionis, sit forma absoluta, quod est principium formale producendi, quia principium formale productivum est id, in quo producto assimilatur producens, sicut et terminus formalis actionis, sive generationis, est id in quo productum assimilatur producenti, ergo si terminus actionis sit forma absoluta, etiam principium formale producendi ; imo a fortiori, quia terminus formalis dependet a principio formali productivo. Et hoc declarat per exemplum de calore, qui etsi dicatur potentia calefaciendi, et illa potentia importet respectum in concreto, tamen ille respectus non includitur in ratione formali caloris, ut principii productivi. Exempla sequentia sunt clara in littera. Deinde applicat ad propositum dicens,
n. 14. Si notitia, quae est ratio formalis producendi creaturam non plus includit rationem respectus ad eam, etc. Et patet, quia prius est absolutum in creatura producta, quam sit respectus ad causam producentem, ut patuit in primo, d. 3. q. 5. contra Henricum et in secundo, d. 1. q. 2. Et quod dicit de notitia, quod est principium formale producendi creaturam, hoc non dicit secundum opinionem propriam, sive loquendo de notitia genita, ut supra patuit, sive de notitia ingenita, quae nullo modo est principium producendi; tum, quia ejus actio esset necessaria, quia omnis forma activa agit per modum naturae praeter voluntatem, ut patet a Doctore in pluribus locis; tum etiam, quia notitia non ponitur forma productiva, cum sit terminus potentiae, ut patet a Doctore in primo, d. 2.part. 2. q. 3. et 4. et d. 6. Nec etiam talis notitia ponitur dispositiva causa eo modo, quo in nobis ponitur notitia practica, quae pro tanto dicitur causa dispositiva, pro quanto dirigit voluntatem ad operandum. Sed nulla notitia in Deo quaecumque sit illa, dirigit voluntatem ad operandum aliquid extra, ut subtiliter patet a Doctore in prologo q. ult. imo prius voluntas divina determinat quid sit agendum ad extra, quam intellectus divinus intelligat, ut pateta Doctore ubi supra, et specialiter in 39. d. primi, et q. 14. quodl. art, 3. et sic patet quomodo nullomodo ponit notitiam, sive genitam, sive ingenitam esse rationem formalem producendi. Sed dicit Doctor hic ex intentione quod posito quod notitia genita sit principium formale producendi, ex hoc non sequitur quod in tali ratione formali includat respectum ad creaturam,quia nullus talis respectus requiritur ad agendum, cum sit posterior principio formali. Dat ultimo aliam responsionem, quod posito,
quod in principio formali productivo creaturae includatur respectus ad creaturam ( quod tamen nullo modo est verum, ut patet in primo, d. 27. et in fecundo, d, 1. q. 1. et in praesenti quaest, art. 3.), tamen ille respectus erit communis tribus personis, ut prius patuit, et sic patet.
Quarto et ultimo probatur illa major n. 9. ex ordine productionis intrinsecae ad productionem extrinsecam, etc.
Respondet primo n. 16. quod illa congruentia de prioritate productionis intrinsecae ad extrinsecam, posset multipliciter . impediri. Et patet quomodo posset impediri, primo, quia in aliquo priori terminatur ordo rationis in essentialibus, et tamen ibi non incipit ordo originis. Et declaro hoc, nam ordo rationis in essentialibus in divinis est ordo, qui est inter perfectiones divinas, quia saltem secundum rationem prius intelligitur essentia divina quam alia. Deinde prius secundum rationem intelligitur intellectus voluntate, et prius secundum rationem intelligitur intellectus actu suo intelligendi, et voluntas actu suo volendi. Dicit ergo, quod in illo signo, in quo terminatur ordo rationis, qui est inter perfectiones divinas, incipit ordo originis. Hoc non videtur verum, quia omnis perfectio divina est prior omni notionali, ut patet a Doctore in primo; non ergo in eodem signo, quo habetur omnis perfectio divina, est ordo originis, imo in aliquo posteriori incipit ordo originis, ut posset deduci ex dictis Doctoris in primo, d. 1. q. 2. part. 2. d. 6. 7 26. in secundo, d. 1. q. 1. et vide quae ibi exposui de istis ordinibus, et in multis aliis locis. Secundo, impeditur etiam in hoc quod dicit, scilicet, ubi terminatur ordo originis personarum, ibi incipit ordo originis creaturarum, quia in aliquo priori naturae terminatur ordo originis in personis, et tamen in illo priori non incipit ordo originis in creaturis, ut patet a Doctore in secundo, d. 1. q. 1. qui vult, quod in ecundo signo naturae sit ordo originis creaturarum, et in primo signo naturae completus est ordo originis productionis personarum, possent etiam assignari alia impedimenta, quae brevitatis causa transeo.
Deinde Doctor concedit quod Pater non potest producere creaturam, nisi prius productis Verbo et Spiritu sancto, quia productio necessaria est prior contingenti. Et haec materia est prolixe tractata a Doctore in secundo, d. 1. q. 1. art. primo, et vide dubia, quae ibi adduxi. Adverte tamen, quod si per impossibile non esset productio Filii, adhuc Pater posset producere creaturas, quia in eo esset perfecta ratio producendi scilicet voluntas ; et hoc patet a Doctore in secundo, d. 1 . q. 1. art. 3. Et nunc necessario Filius eadem productione producit, qua et Pater, quia Pater producendo Filium, necessario communicat sibi eamdem voluntatem, et hoc ante productionem creaturarum, et hoc idem dico de Spiritu sancto; et patet littera.
Ad auctoritatem Augustini cum dicit . quod creatura non potest esse nisi per Verbum, dicit, quod creatura bene necessario praeexigit Verbum tanquam conveniens in eadem causalitate cum Patre: sed non praeexigit in ratione causae, quasi ipsum sit formalis ratio causandi, quia illa est sola voluntas, quae est communis tribus, sed praeexigit ut necessario concausans Patri, quia necessario habet idem principium formale causandi, et si, per impossibile, Verbum non esset, adhuc Pater posset causare, ut supra dixi ; ergo nullo modo praeexigitur ut ratio formalis causandi. Si enim nccessario hoc modo praeexigeretur, tunc esset impossibile) (Verbo, per impossibile, non existente)
aliquid creare, quia non haberet rationem formalem, imo etiam si Verbum actu existeret, adhuc Pater non posset creare, quia Verbum non esset formaliter in Patre, et sic non esset actu per ipsum, ut supra patuit. Tota littera hujus articuli sequens clara est, nec indiget alia expositione.