De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) De tertio articulo principali, scilicet an aliquis respectus ad creaturam per se includatur in constitutivo personae Verbi, sive in ratione ipsius Verbi. Dicit Doctor quod non, quia quidquid per se includitur in Verbo est reale, ut patet, quia Verbum est vere ens reale, sed respectus ad creaturam est tantum ens rationis, ut probat Doctor in. primo, distinct. 30. Tum etiam, quia respectus ad creaturam habet pro fundamento proximo aliquid commune tribus personis, quia actum voluntatis, quem Deus comparat ad creaturam, vel ipsam voluntatem, quia actus, vel voluntas est proxima ratio comparandi per actum intellectus divini personas divinas ad creaturam ; quia enim intellectus cognoscit in personis eamdem voluntatem, ut rationem formalem causandi, ideo intellectus comparat personas divinas, ut causas creaturarum. Tum tertio, quia quidquid est in persona divina, est necesse a se, et hoc excludendo per ly a se aliud in ratione causae, non autem in ratione principii,quia quidquid est ibi est incausatum, licet aliquid posset poni ibi,ut principiatum, quia causatum, ut causatum, semper est aliud essentialiter a causa, sed non semper principiatum est aliud ; causa, enim semper producit aliud inquantum aliud. Sed respectus ad creaturam etiam in quocumque esse reali vel cognito, non potest esse necessarius a se hoc modo, scilicet incausatus, quia nec terminus respectus potest esse necessarius sic, quia in quocumque esse creatura est, vel possibilis, vel non necessaria a se; ergo nullus respectus ad creaturam, in quocumque esse potest per se includi in persona divina. Sed ista ratio licet procedat ex veris, tamen apparenter posset multipliciter improbari et impediri, et non evidenter solvi, nisi cum prolixitate tanta, quantam hic aggredi non intendo.
(b) Sed objicitur contra istud. Hic Doctor primo objicit probando quod Verbum importet per se respectum ad creaturam, quia Verbum dicit proprietatem secundae personae, ut patet Joannis 1. In principio erat Verbum, ubi Joannes intendit per hoc exprimere proprietatem secundae personae. Et quod dicat respectum ad creaturam, patet per Augustinum 83. q. q. 63. ubi exponit illud : In principio erat Verbum.
(c) Item. Secundo instat contra rationem illam ultimam, quia si verum sit hoc, etc.
(d) Ad ista. Respondet Doctor ad primam objectionem. Sed quia ista littera est hic clara, ut in primo dist. 27. exposita, ideo hic eam aliter non expono.
(e) Ex dictis de causatione effectiva, etc. Nunc Doctor ostendit quomodo Verbum non sit aliqua ratio propria respectu causae exemplaris nec finalis, quia ratio formalis exemplandi, et ratio formalis finiendi est communis tribus, et posset probari per eadem media, per quae est probatum de ratione formali efficiendi, et inter omnes rationes haec videtur praecipua, quia ratio formalis terminandi dependentiam causati ad causam in quocumque genere causae, sive exemplaris, sive finalis, sive efficientis, est aliqua perfectio, et illa eadem, quae est causa terminandi est etiam ratio formalis efficiendi, si est ratio terminandi dependentiam causati ad causam, ut supra patuit.
Argumentum principale cum sua responsione patet hic in littera, et in primo, dist. 27. Et quod additur de ideis patet quod sunt communes tribus personis. Et de hoc satis dictum est in primo, dist. 35. vide ibi.
In ista quaestione occurrunt aliqua dubia, primo in hoc, quod essentia, ut essentia divina non est principium agendi, nisi per modum naturae.
Secundo dubitatur de hoc scilicet, illud quod est ratio formalis causandi est ratio formalis terminandi istam dependentiam causali.
Tertio dubitatur de hoc, quod omnis notitia in Deo quae praecedit a causa voluntatis habetur in intellectu divino virtute primi objecti moventis necessario, et illud movet necessario intellectum divinum ad quamcumque notitiam praeces dentem actum voluntatis, quia in tota ista motione non invenitur principium motivum, nisi per modum naturae.
Quarto dubitatur in hoc, scilicet quod in notitia producta non est aliquis respectus ad creabile, quod non sit in notitia communi tribus personis.
Quinto dubitatur de hoc, quod non producto illo, ad quod Pater necessario se habet, non potest producere aliud, ad quod contingenter se habet, non producto etiam illo, quod natum est habere eamdem causalitatem respectu tertii, cum producent, non potest produci tertium.
Sexto dubitatur de hoc, scilicet quod quidquid per se includitur in Verbo est
ens reale.
Septimo dubitatur in hoc, quando fundamenlum proximum est commune tribus , respectus in ipso fundatus necessario est communis tribus.
Octavo dubitatur, de hoc, scilicet quod quidquid includitur in persona divina est necesse esse, licet illud posset poni principiatum, non tamen causatum.
Nono dubitatur de hoc, scilicet quod Deus est sic necessario intelligens creaturam, et causativus creaturae, quod utrumque istorum formaliter dicitur aliquid necessarium a se prout a se, excludit causam, sed non necessarium in esse reali, sed in aliquo esse diminuto.
Decimo dubitatur de hoc, scilicet quidquid includitur in persona divina sic est necessarium a se, quod est in esse rea li.
Contra ista instatur. Et primo contra primum. probando quod essentia divina, ut essentia, non agat per modum naturae. Et instatur sic, essentia, ut essentia, agit libere, et per modum libertatis ; ergo non per modum naturae. Consequentia est nota, etiam apud Doctorem qui vult quod agere per modum voluntatis, et per modum naturae sint oppositi modi agendi, ita quod sit simpliciter impossibile quod unum et idem sub eadem ratione formali consideratum, possit agere per modum naturae, et per modum libertatis. De hoc vide in primo, dist. 3. parte, 2. q. 4. et dist. 10. q. unica, et in secundo, dist. l.q. 3. et in quodl. q. 16. Antecedens probatur multipliciter, primo quando aliquid in sua ratione formali et quidditativa includit aliquid, quod simpliciter est principium formale productivum per modum libertatis, illud quidditative acceptum agit per modum libertatis. Sed essentia divina sub ratione essentiae in suo intellectu essentiali et quidditativo formaliter includit entitatem libertatis, sive entitatem principii productivi per modum libertatis ; ergo essentia ut essentia, sive ut quidditative accepta, erit principium liberum, et per modum libertatis. Major patet, quia est impossibile quod homo in suo conceptu quidditativo includat animal, et quod formaliter homo, non sit animal. Minor patet per Doctorem in primo, dist. 8. q. penult. et in quodl. quaest. 1. ubi vult quod intellectus et voluntas non sint attributa, sed vult quod si essentia definiretur, definiretur per hoc quod dico intellectuale, et similiter per entitatem formalem voluntatis.
Secundo probatur idem antecedens, supponendo quod Spiritus sanctus producatur ab essentia, ut essentia,et a voluntate divina, ut patet a Doctore in primo, d. 10. et in secundo, d. 1. q. 1. licet non ita expresse nominet essentiam, tamen ex intentione ejus in pluribus locis, vult quod essentia ibi concurrat. Hoc praesupposito arguitur sic : Spiritus sanctus libere, et per modum libertatis producitur, ut probat Doctor in primo, dist. 10. in secundo, d. 1. in q. q. 16. ergo principale principium in tali productione erit principium productivum per modum libertatis. Consequentia probatur, quia Spiritus sanctus magis suo modo dependet a principaliori principio, quam a minus principale, vel sic : Productio Spiritus sancti magis est a principaliori principio, quam a minus principali. Hoc patet, et illa productio, ut productio, formaliter Spiritus sancti dicitur libera, quia a principio productivo libero; ergo ut libera erit a principio principaliori: ergo principalius principium libere, et per modum libertatis erit productivum. Et illud est essentia divina, ut essentia, patet, tum quia essentia, est fundamentum et origo omnis perfectionis divinae, ut supra patuit, quaest. 1. art. 1. et q. 5. tum, quia est principium magis universale, quia ipsa concurrit cum intellectu ad productionem Filii, et cum voluntate ad productionem Spiritus sancti: ergo magis et perfectius, et universalius principium.
Tertio probatur idem antecedens : Voluntas divina agit mere libere, et per modum libertatis, imo sola illa, licet aliquae aliae potentiae dicantur libere agere, participative tamen. Hoc patet a Doctore in primo, dist. 2. et 10. d. 6. d. 13. in secundo, d. 1. dist. 25. in quodl. q. 16. et alibi saepe, et sic patet hoc antecedens ; ergo essentia divina, ut essentia, agit libere. Probatur consequentia, supponendo duo dicta Doctoris, primum, quod omnis perfectio divina simpliciter est ab essentia, ut essentia, ut a fundamento et origine talium perfectionum ; et si realiter distingueretur, esset vere ab ipsa originata, secundum Doctorem in primo, dist. 8. q. 3. et in quodl. quaest, prima, et 5. Secundum suppositum est, quod si aliquod principium inferius agit libere et contingenter, sequitur quod prima causa agat magis libere. Haec est consequentia Doctoris, quam facit in primo, distinct. 2. parte prima, q. 1. distinct. 8. quaest, ult. d. 39. in secundo, dist. 1. et in multis aliis locis. Istis praesuppositis, patet consequentia sic : Voluntas divina est per modum libertatis productiva ; ergo et essentia divina, ut essentia. Patet consequentia, quia voluntas divina suo modo agit libere in virtute essentiae divinae, quia ab ipsa habet quidquid habet; ergo magis essentia concurrit ad illam actionem, ut patet per consequentiam Doctoris. Si dicatur quod vera esset consequentia, si realiter distingueretur, contra, quia qualis est ordo inter aliqua ubi realiter distinguuntur, talis est ubi etiam sola ratione distinguuntur, ut patet a Doctore in prologo q. 3. et in quodl. q. 1 . Sed si voluntas distingueretur realiter ab essentia divina, ageret in virtute essentiae, et per consequens magis essentia ageret ; ergo et nunc, saltem secundum rationem, voluntas agit in virtute essentiae, et sic essentia principalius et magis libere aget.
Quarto probatur idem antecedens, conceditur a Doctore in 4. distinct. 49. imo ibi subtiliter probatur quod voluntas est formaliter perfectior intellectu, tunc sic, in natura intellectuali, ut est intellectualis formaliter debet includi, imo magis illud quod est ex sua ratione perfectius in tali natura: patet, quia si ibi formaliter includitur illud quod ex sua formali ratione est imperfectius vel non ita perfectum, a fortiori debet includi quod est formaliter perfectius, et pertinens ad naturam intellectualem. Sed essentia divina, ut essentia, est formaliter natura intellectualis, ut patet a Doctore supra q. 1. et voluntas pertinet ad naturam intellectualem, ut patet ; et de ratione voluntatis et libertas, ut patet a Doctore in pluribus locis. Si ergo natura divina, ut natura intellectualis, includit principium formale productivum per modum naturae, quia ipsum intellectum: ergo a fortiori, ut formaliter natura intellectualis, includit principium productivum per modum libertatis, cum illud ex sua ratione formali sit perfectius, licet non sit in Deo perfectior voluntas quam intellectus, cum uterque sit formaliter infinitus, tamen si ab utroque posset circumscribi infinitas intensiva, formaliter voluntas esset perfectior: ergo essentia,ut natura intellectualis magis erit principium productivum per modum libertatis, quam sit principium productivum per modum naturae.
Quinto probatur idem antecedens, supponendo dictum Doctoris in primo, d. 3. q. 1. et alibi saepe, scilicet quod omnis perfectio, quae ex sua ratione formali non includit necessario aliquam imperfectionem formaliter, debet Deo attribui sub ratione perfectissima, tunc arguo sic : Praescindatur ab essentia omnis ratio attributalis, sola essentia, ut haec essentia, remanente, libertas voluntatis ex sua formali ratione nullam includit imperfectionem ; ergo ipsa est attribuenda Deo sub ratione Deitatis, aliter essentia, ut essentia, non includeret formaliter quidquid est perfectionis in creaturis, non includentis aliquam imperfectionem, quod non videtur verum.
Sexto et ullimo probatur idem antecedens, supponendo secundum multos, quod essentia sub ratione essentiae est objectum beatificum, ut expresse patet a Doctore in primo, d. 1. q. 2. et in 4. d. 49. ergo essentia, ut essentia beatificat, sive intellectum, sive voluntatem, pro nunc non curo, an scilicet beatitudo sit in visione vel fruitione. Et si beatificat, quaero tunc a quo sit ista beatitudo? Non a creatura, ut patet secundum omnes. Non a voluntate divina, ut voluntas, quia tunc non essentia, ut essentia, beatificaret, sed voluntas divina, ut voluntas. Si igitur essentia, ut essentia, beatificat, quia illa sola est objectum beatificum ; ergo ipsa saltem ut principalis causa, causat beatitudinem in creatura beata, ergo essentia, ut essentia causat libere ipsam beatitudinem. Ista ultima consequentia patet per Doctorem in primo, distinct. 2.8. et 39. et in secundo, d. 1. et in quodl. q. 1. et alibi saepe, ubi vult quod omnis causatio Dei ad extra sit mere contingens.
Respondeo ad omnes istas objectiones. Ad primam, qua probatur antecedens primae consequentiae. Dico primo, quod essentia ut essentia non includit intellectum et voluntatem, ut sunt potentiae, sive operativae, sive productivae, ut exposui in 1. q. quodl. Nec Doctor dicit quod si essentia definiretur per intellectum et voluntatem, sed bene dicit quod definiretur per hoc quod est intellectualitas, et per hoc quod est volitivilas, sive entitas voluntatis, quae ut sic non nominat potentias neque operativas, neque productivas, sicut dicimus quod Angelus est quiddi tative natura mere intellectualis, et tamen in illo signo non intelligo in Angelo neque potentiam intellectivam, neque volitivam, cum illae sint posteriores. Sicut etiam dicimus quod anima intellectiva, ut intellectiva, est natura quaedam intellectualis, et tamen ut sic, non includit in sua quidditate, neque intellectum, neque voluntatem, ut sunt potentiae operativae, sive productivae, cum ipsae suo modo pullulent, ut posteriores ab ipsa anima intellectiva ; et ipsa similiter contineat eas per identitatem, et non e contra, ut patet a Doctore in secundo, dist. 16. q. unica. Sic dico in proposito, quod essentia divina, ut haec essentia, est quaedam natura mere intellectualis, et ut sic, non includit neque intellectum, neque voluntatem, ut sunt potentiae operativae, sive productivae, sed suo modo originantur ab essentia, ut natura intellectuali.
Si dicatur, essentia, ut essentia est principium formale, quasi productivum intelleclionis, et vere productivum notitiae genitae, ergo si sibi convenit in illo priori, quod sit potentia vere productiva respectu notitiae genitae, et quasi productiva intellectionis essentialis, quare etiam in eodem signo non potest sibi competere potentia intellectiva et potentia volitiva. Dico primo, quod aliud est loqui de principio productivo, vel quasi per modum objecti, et aliud per modum potentiae, ut potentia, quia primo modo competit in primo signo, sed non secundo modo. Sicut etiam patet de anima intellectiva, quae ut praesens intellectui, puta Angelico, movet ipsum ad sui cognitionem, quae terminatur ad animam absolute, et tamen in illo priori non intelligitur habere potentiam, neque intellectivam, neque volitivam. Sic in proposito. Dico secundo, quod quia intellectus et voluntas sunt tales potentiae, quae pullulant ab essentia, ideo pro primo signo non conveniunt essentiae ; et quia essentia est talis entitas, ideo convenit sibi pro illo signo quo est essentia quod sit ratio formalis movendi intellectum in ratione objecti, non enim omnium licet rationes assignare.
Secundo potest dici, quod quamvis voluntas creata includat formaliter libertatem, tamen potest considerari, non ut libera, sed ut quidam appetitus, et ut per modum naturae inclinans, sicut patet ab Anselmo de casu Diaboli, qui finxit illum Angelum, etc. de quo vide Doctorem in secundo, distinctione 6. quaestione 2. Sic pariformiter posset dici (posito, sed non concesso, quod essentia, ut essentia includat intellectum et voluntatem, ut potentias operativas et productivas) quod essentia potest absolute considerari, ut haec essentia, praescindendo ipsam ab omni ratione potentiae operativae, vel productivae, sive natura, ut est quaedam mere intellectualis, et ut sic, ageret tantum per modum naturae. Sed responsio prima est melior et realior, et magis ad mentem Doctoris, licet etiam secunda posset sustineri, sed tunc oporteret solvere multa dubia, quae non essent praesentis speculationis.
Ad secundum dico primo, sicut dicit Franciscus Mayronis in suo Conflalu, quod quando aliquid est a duobus, quorum unum sit agens per modum libertatis, quod tale productum dicitur libere produci ; et exemplificat de essentia divina, et voluntate divina respectu Spiritus sancti. Dico secundo quod in re voluntas divina est ita perfectum principium Spiritus sancti, sicut essentia, cum utrumque sit formaliter infinitum. Et cum dicitur quod essentia est principium magis universale, hoc non intelligitur absolute de quolibet principio, sed intelligitur ubi est ordo essentialis, quia semper causa superior est universalior, quia ad plures effectus se extendit,quia tunc talis causa universalis intelligitur semper principalior, cum secundae agant in virtute illius. Sed in proposito non est ordo essentialis producendi Spiritus sancti inter voluntatem et essentiam divinam, nec quasi ordo, quia ubi est ordo essentialis inter aliqua, ibi est distinctio naturarum specifica, quia superior causa est essentialiter et specifice perfectior, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. ubi etiam: est quasi ordo essentialis, ibi est quasi distinctio specifica: modo inter essentiam divinam et voluntatem non est aliqua distinctio specifica nec quasi, ut patet in primo, d. 8. q. 2. Dico tertio, et brevius, et magis ad propositum, quod in causis partialibus ad eumdem effectum vel quasi effectum concurrentibus (et non ex aequo sicut concurrunt duo trahentes navem, sive alterius rationis, sicut concurrunt intellectus et objectum, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. q. 8.) non semper effectus denominatur a principaliori ; et patet, quia intellectio, puta lapidis, est ab ipso lapide et ab intellectu, et tamen denominatur ab ipso lapide, quia specificatur ab ipso, patet a Doctore in primo, dist. 3. q. 1. Sequitur quod volitio divina magis denominabitur ab essentia quam a voluntate, quia essentia concurrit, ut objectum, et operatio dicitur talis, quia est talis objecti; non enim distinguuntur per potentiam ( quia omnium est idem intellectus sed per objecta.
Dico ergo quod quamvis operatio habeat principaliter ab objecto unitatem talem, tamen modum talis unitatis, puta,
quod talis unitas sit producta per modum naturae, vel per modum libertatis non habet ab objecto, et tunc dico quod quando est a potentia libera, et ab objecto, illa operatio dicetur simpliciter libera. Potest etiam quarto dici, quod sicut ex una de necessario, et altera contingenti, semper sequitur conclusio contingens, ut patet primo Priorum, et hoc est, quia conclusio sequitur partem debiliorem, et ultra, quia major unitas potest concludi in conclusione, quam sit inter extrema in praemissis, ut patet a Doctore in pluribus locis, sic in proposito, quando ad eumdem effectum concurrunt duae causae, quarum una agit per modum naturae, et alia per modum libertatis, quod effectus sequitur causam liberam, et sic dicetur libere producere, quia nunquam potest esse major necessitas in effectu, quam sit in his causis partialibus ; si enim ille effectus esset simpliciter necessarius, tunc sequeretur, quod haberet necessitatem a causa libere et contingenter producente.
Nec valet dicere quod partim erit necessarius, et partim contingens, cum aeque sit a causa necessario agente, sicut a causa contingenti agente. Dico quod hoc non sequitur, sicut nec sequitur de conclusione sequente ex una necessario, et ex alia contingenti, quia semper conclusio erit contingens. Dico ultimo loco, quod causa hujus est natura causarum, quod quando scilicet causa per modum naturae, et causa per modum libertatis ad invicem uniuntur ad productionem alicujus effectus, semper producitur ille effectus libere et contingenter. Sicut etiam licet ex propositionibus de possibile sequatur conclusio de possibili,tamen aliquando ex duabus de possibili ad invicem unitae et pertractatae, sequitur conclusio de impossibili, ut hic, possibile et omne currens esse asinum; possibile est omnem hominem esse currens;ergo possibile est omnem hominem esse asinum, non sequitur; imo sequitur conclusio impossibilis, et hoc est ex natura talium propositionum, et nulla alia causa videtur assignanda. Sic videtur dicendum in proposito, quod quamvis Spiritus sanctus, simul sit a voluntate divina, et essentia, ut essentia, ut principiis partialibus productivis, tamen erit libere productus, et hoc ex natura talium principiorum sic unitorum ; et forte nulla alia melior causa videtur posse assignari, quidquid alii dicant, tamen omnis alia responsio hic data videtur sustentabilis, licet una magis sustentabilis quam alia.
Ad tertium principale concedo antecedens, quod voluntas, ut voluntas, semper libere agat, sed negatur consequentia. Ad probationem concedo absolute illa duo praesupposita sano modo intellecta. Et cum dicitur quod voluntas divina agit in virtute essentiae divinae, dico, quod hoc potest habere multiplicem intellectum. Primo, quod agat in virtute essentiae, id est, quod habeat originative ab essentia virtutem, sive perfectionem, qua agit, et hoc verum est per primum praesuppositum, sed ultra non sequitur quod si voluntas libere agat, quod etiam essentia, sicut non sequitur, voluntas nostra secundum totam suam operationem pullulat ab anima intellectiva ; ergo si voluntas elicit actum libere, sequitur quod etiam anima, ut anima eliciat eumdem actum libere, patet quod non sequitur. Secundo, potest intelligi sic quod agat in virtute essentiae sic, quod in agendo dependeat ab essentia, ita quod actio voluntatis divinae, vel vere, vel quasi, dependeat ab essentia divina, ut essentia, sicut dicimus quod Sol agit in virtute primae causae,non solum quia habet virtutem agendi ab illa, sed quia in agendo necessario dependet a prima causa, ita quod esset impossibile Solem agere, nisi prima causa simul ageret, ut exposui in primo, distinct. tertia, quaest. prima, contra Occham. Vide ibi multa singularia. Hoc modo inteltigendo, negatur quod voluntas divina agat in virtute essentiae, quia si sic ageret, sequeretur necessario quod prius saltem secundum perfectionem ageret essentia divina, ut essentia, ad eumdem effectum, quod est impossibile simpliciter. Cum infertur, quod qualis est ordo inter aliqua, etc. concedo propositionem, sed postea negatur quod si voluntas, per possibile, vel impossibile, esset realiter distincta ab essentia, quod ageret in virtute essentiae modo praedicto, quia nec illi qui dicunt potentias animae realiter distingui ab anima, et ipsas habere virtutem et perfectionem ab anima, non dicerent quod illae potentiae agerent in virtute animae, ita quod in agendo dependerent, modo praeexposita.
Ad quartum principale dico, quod voluntas ut voluntas, saltem in creaturis est perfectior intellectu secundum quod Doctor loquitur in quarto, dist. 49. Et cum infertur quod in natura intellectuali magis deberet includi quam intellectus, dico primo, quod perfectioni quasi secundae repugnat quod sit perfectio prima, ut patet: potentia intellectiva et volitiva sunt perfectiones secundae naturae intellectualis, ut patet. Modo si includerentur formaliter et quidditative in illa, essent perfectiones primae, ideo nego absolute quod in essentia divina, ut est simpliciter quaedam natura intellectualis, includantur quidditative tales potentiae operativae et productivae, imo ab ipsa quasi originantur.
Ad quintum, dico breviter, quod illa propositio, scilicet quod omnis perfectio in creaturis, quae ex sua ratione formali non includit necessario imperfectionem necessario debet attribui Deo, debet intelligi vel formaliter: quidditative vel formaliter quasi denominative; illa enim perfectio, quae etiam in creaturis est tantum nata praedicari quasi denominative, ut sapientia, bonitas, et hujusmodi, non potes sic attribui Deo, quod de ipso praedicetur quidditative, vel quod sit de ejus ratione intrinseca, quia hujusmodi perfectio praesupponit quidditatem, de qua praedicetur. Concedo ergo quod omnis talis perfectio est formaliter in Deo, et in summo ; accipiendo formaliter denominative, si sit talis perfectio secunda, vel formaliter quidditative, ut entitas quae in summo reperitur in Deo, et intellectualitas. Sed in proposito intellectus et voluntas sunt perfecliones consequentes entitatem quidditativam, ideo non possunt Deo attribui, nisi ut perfectiones, quasi secundae, et sic concedo quod essentia, ut essentia, in primo signo, quo absolute consideratur essentia, istae perfectiones non insunt formaliter, imo nullo modo insunt. Sed sufficit quod insunt fundamentaliter et originaliter, quia essentia divina, ut essentia) est talis entitas, et sola illa quasi nata est esse fundamentum et origo omnium talium perfectftmum, et hoc sufficit.
Ad Sextum et ultimum, dico absolute quod essentia sub ratione essentiae, et sola illa est objectum vere beatificum. Et cum infertur, ergo sub ratione essentiae beatificat, dico quod beatificare potest dupliciter intelligi, scilicet vel effective, vel objecti ve; effective, causando beatitudinem ; objective, terminando actum beatificum, puta visionem, vel fruitionem. Primo modo, voluntas divina beatificat. Secundo modo sola essentia, ut essentia beatificati quia illa sola terminat primo actum beatificum. Sed haec materia differatur iisque ad 49. quarli.
Secundo principaliter instatur contra secundum dubium, probando quod illud quod est ratio terminandi non sit ratio causandi. Et primo sic, essentia divina, ut haec essentia, est ratio terminandi omnes relationes creaturae ad Deum, et tamen non est ratio causandi ipsas. Primum patet a Doctore in prolog. q. 1. penult. Secundum patet, quia voluntas est ratio formalis causandi, sive creandi, ut patet a Doctore praesenti quaest, et in primo, dist. 2. et 39. et in secundo, distinct. 1. quaest. 1. et 37. et in quadi. quaest. 7. et 14.
Secundo instatur, quia essentia, ut essentia, est ratio formalis terminandi dependentiam effectus, ut ad causam finalem , et tamen non est ratio causandi causa finali, nisi ut amata et desiderata. Primum patet secundum Doctorem, quia nullus respectus est ratio formalis terminand aliquam dependentiam realem ; sed omne causatum realiter dependet non tantum a causa efficiente, sed etiam a causa finali. Secundum patet, quia essentia non causat, ut causa finalis, nisi ut amata, ut ostendit Doctor in primo, distinct. 2. part. 2. q.i. sed ipsam esse amatam, ut hujusmodi, dicit respectum rationis, ut patet ; ergo.
Tertio instatur, quia species intelligibilis est causa, saltem partialis, causandi intellectionem abstractam, et tamen non est ratio formalis terminandi illam intellectionem. Primum patet a Doctore, distinct . 3 quaest. 6. et 8. et in seccundo, distinct. 3. Secundum patet, quia objectum intelligibile est simpliciter ratio formalis terminandi intellectionem, ut ab omnibus conceditur. Similiter patet de intellectu agente, qui.ponitur ratio formals causandi cognitionem objecti, puta lapidis, ut patet a Doctore in primo, d. 3. q. 1. et clarius q. 15. quodl. et tamen non est ratio formalis terminandi hujusmodi cognitionem.
Quarto instatur, quia ideae in mente divina ponuntur rationes formales causandi ideata, ut patet a communiter Doctoribus. Unde Doctor in primo, distinctione 35. dicit quod idea est ratio aeterna in mente divina, secundum quam natum est produci unumquodque, etc. et tamen non ponuntur rationes formales terminandi dependentiam ideatorum, imo talis dependentia terminatur ad Deum sub ratione Deitatis.
Quinto instat, quia materia quae ponitur causa intrinseca compositi naturalis est ratio formalis cansandi materialiter ipsum compositum, ut patet ; et tamen nullo modo est causa, sive ratio formalis terminandi dependentiam suppositi ad ipsam, quia si talis dependentia necessario terminaretur ad materiam, sequeretur quod identificaretur realiter ipsi composito: patet, quia omnis relatio identificatur realiter fundamento, cui simpliciter repugnat esse sine termino, ut patet a Doctore in 2. dist. 1. quaest. 4. sed impossibile est compositum esse sine materia: ergo dependentia, qua dependeret ad materiam, esset realiter idem composito, quod non videtur verum. Tum etiam, quia videretur materia nobilior composito, quia terminans dependentiam alicujus est nobilius ipso, quia terminans habet rationem independehtis, nam terminans dependentiam alicujus est independens independentia opposita dependentiae illius, quod dependet, ut dicit Doctor in 3. dist. 1. q. 1. compositum autem esset dependens ; ergo imperfectius ; nec valet dicere quod totaliter non dependet a materia, sed tantum partialiter, quia etiam dependet a forma. Dico quod nihil est, quia saltem habeo quod compositum sit imperfectius materia et forma etiam simul sumptis, quia totaliter ab illis dependet; modo compositum est perfectius omnibus partibus, etiam simul sumptis, ut patet a Doctore in tertio, distinct. 2. in 4. dist. 43. quodl. quaest. 9.
Sexto instatur, quia Pater in divinis, ut Pater, est ratio formalis terminandi generationem passivam Filii; patet, quia solus Pater est terminus talis relationis, et tamen Pater non est ratio formalis generandi Filium, sed est memoria foecunda, ut patet a Doctore in primo,dist. 2. part. 2. quaest. 3. et dist. 1. et 28. et sic patet quomodo illa non est simpliciter vera, quod est ratio terminandi, est ratio agendi.
Respondeo ad instantias omnes. Ad primam dico primo quod ipsa voluntas est simpliciter ratio terminandi. Et cum dicitur quod relatio creaturae terminatur ad essentiam, ut haec, dico, quod Doctori Bufficit ibi accipere essentiam, ut haec, pro aliqua perfectione formaliter infinita, quae sub ratione sua formali et distinctissima terminet, quae via naturali non potest cognosci. Multoties accipit enim Deitatem pro aliquo debente perfectionem simpliciter perfecte identiflcato ipsi Deitati, et hoc sufficit. Dico secundo, quod posito quod talis relatio terminetur ad essentiam, ut haec, non requiritur quod ipsa, ut haec, sit ratio formalis causandi, sed sufficit quod ipsa, vel aliquid quod est realiter ipsa essentia divina, sit ratio causandi, ut patet a Doctore infra q. 14. articulo 3. Si dicatur quod eodem modo potest dici de Verbo, quod licet essentia divina sit ratio formalis terminandi dependentiam creaturae ad ipsam, tamen ratio formalis causandi ipsam erit Verbum, quod realiter est ipsa essentia divina. Dico, quod non est simile de Verbo, et voluntate divina, quia sicut ratio formalis terminandi dependentiam causati, saltem aequivoce, in Deo necessario dicit perfectionem simpliciter sic, et ratio formalis causandi ;
sufficit ergo pro veritate propositionis scilicet, quod est ratio formalis terminandi dependentiam creaturae, quod ipsum vel aliquid quod est realiter ipsum dicens perfectionem simpliciter sit ratio causandi, et hoc sufficit ; modo Verbum, sive proprietas Verbi nullam perfectionem dici.
Ad secundum, dico, quod essentia sub ratione essentiae est ratio formalis terminandi, et similiter ratio formalis causandi, sive movendi effectus, sed actu non movet nisi, ut actu amata: actu ergo amari requiritur, non ut ratio formalis, sed ut conditio agentis sive ut finis causantis.
Ad tertium de specie intelligibili et intellectu agente, dico quod uterque terminat dependentiam cognitionis; dependentiam dico, causati ad causam, et hoc partialiter, sicut etiam partialiter causant, et talis notitia, ut terminatur ad objectum non dicit dependentiam causati ad objectum causans, sicut causans in aliquo similitudinem, si est causabilis, terminat dependentiam illius, ut causati, et tamen ipsa similitudo terminatur ad aliud correlativum.
Ad quartum de ideis, dico quod ideae non ponuntur rationes formales causandi, sed sola voluntas divina. Sed bene praesupponuntur, quia voluntas nihil potest velle nisi sit praecognitum ; esse enim cognitum creaturarum ponitur ideae in mente divina, ut patet a Doctore in primo, distinct. 35. et ideo dicuntur ideae rationes causandi pro quanto per ipsas ideas objecta causabilia sunt paenitentiae voluntati divinae.
Ad quintum, concedo quod materia terminat dependentiam partialiter ipsius compositi naturalis, cum necessario dependeat ab illa, ut a causa materiali. Et cura infertur, quod talis dependentia compositi ad materiam esset realiter idem ipsi composito, dico quod non solum est verum, imo est necessarium, ut patet per propositionem Scoti. Cum secundo infertur, quod materia est perfectior si terminat talem dependentiam, dico, quod terminare dependentiam qualemcumque, non semper arguit perfectionem in terminante, sed bene terminans vel esse rationem formalem terminandi dependentiam causati ad causam effectivam, vel finalem, vel exemplarem, vel mensurati ad mensuram, semper arguit perfectionem in terminante, et imperfectionem in terminato.
Ad ultimum dico, quod propositio Doctoris intelligitur de ratione formali terminandi dependentiam essentialem causati, aliquorum modorum, quos immediate diximus.: modo generatio Filii non est relatio aliquo modo dependentiae, cum Filius non dependeat a Patre ; dependentia enim proprie est inter essentias, ut patet a Doctore in primo, distinct. secunda, parte 2. quaest. 3. respondendo ad argumenta principalia.
Tertio principaliter instatur contra tertium dubium, probando quod objectum primum in divinis, et solum illud non movet immediate ad omnem notitiam ante actum voluntatis divinae, et primo instatur sic, quia quod est objectum immediatius intellectui divino, quam essentia: divina, et est objectum ex sua formali ratione, motivum immediatius movet intellectum ad sui notitiam, si non sit impedimentum. Sed intellectus divinus est immediatius sibimet in ratione objecti actu intelligibilis, et ex ratione sua formali natus est movere ad sui notitiam: ergo immediate potest movere intellectum divinum, sive seipsum ad sui notitiam. Major patet, et minor similiter. Nam et intellectus Angeli immediate movet se ad sui notitiam intuitivam, ut patet a Doctore in 2. dist. 3. q. 8. multo fortius intellectus divinus cum sit formaliter infinitus intensive.
Secundo instatur, quia in divinis sunt plura per se objecta ex ratione sua formali nata movere ad sui notitiam, ut intellectus, voluntas, bonitas, et breviter omnia attributa, cum sint formaliter infinita: imo a fortiori, quia ista in creaturis, ubi sunt limitata, et formaliter finita habent rationem propriam movendi ad sui notitiam ; ergo multo magis ubi sunt formaliter infinita, et simpliciter illimitata.
Tertio instatur de actu reflexivo, quo intellectus divinus cognoscit se cognoscere, quia talis actus videtur quod immediate causetur ab intellectu divino, et a primo actu, super quo reflectitur,. et non immediate ab essentia divina.
Quarto instatur, quia si essentia divina immediate movet ad notitiam omnium objectorum ante actum voluntatis, sequitur quod in illo instanti, in quo est perfectissime praesens intellectui divino in ratione objccti actu intelligibilis, quod ipsa necessario moveret intellectum divinum ad notitiam omnium objectorum, et sic ante productionem divinarum perso -narum erit in intellectu divino notitia omnium creaturarum. Cujus oppositum probat Doctor in secundo, distinct. 1. q. 1. et infra, q. 14. art. 3.
Quinto instatur, quia posito quod notitia sit immediate ab essentia, quod tamen talis notitia terminetur ad tale vel tale objectum, hoc non videtur esse ab essentia, quia intellectionem terminari ad objectum dicit relationem, quae videtur oriri ab illa intellectione et objecto intelligibili. Et posito quod non sic oriatur, tamen illa relatio rationis non erit ab essentia, quia quidquid est ab essentia, ut essentia, est ens reale, ut posset probari ex dictis Doctoris in primo, distinct. secunda, q. 1. et distinct. 8. quaest. 3.
Sexto instatur, quia immediate posset causare, vel quasi causare in intellectu divino notitiam omnium creaturarum ; ergo virtualiter contineret omnes creaturas, ut patet a Doctore in primo, d. 3. quaest. 1. dist: 8. quaest. 2. in secunda, dist. 3. quaest. 10. et quodlib. quaest. 14. articulo. 2. Sed si virtualiter continet illas, ergo essentia, ut essentia, potest illas immediate causare. Patet consequentia, quia continentia virtuali? est continentia causalitatis effective, ut patet a Doctore in pluribus locis, praecipue in prologo, quaest. 3. artic. 1 . Septimo instatur, quia si immediate movet intellectum divinum ad notitiam omnium intrinsecorum, ut attributorum et proprietatum, ergo realiter continet notitiam illorum, ergo et entitatem eorum, quae omnia sunt absurda, cum in Deo nulla sit continentia nec virtualis nec eminentialis, ut patet a Doctore.
Respondeo simul ad primum et secundum, quod sola essentia divina est praesens intellectui divino in ratione objecti actu intelligibilis et motivi, quia ipsa propter sui perfectionem infinitam tam formaliter quam originaliter et fundamentaliter, ut patet a Doctore in primo, d. 8. quaem6ke tertia, et supira quaest. 3. et ideo necessario movet ad notitiam omnium, licet si non moveret immediate alia intrinseca dicentia perfectionem simpliciter, posset movere ad sui notitiam, et de hoc alias multa singularia dixi et exposui.
Ad tertium dico quod actus reflexus est immediate ab essentia et intellectu, et non a primo actu.
Ad sextum, concedo quod continet virtualiter omnem creaturam ; et cum arguitur, ergo immediate potest omnem creaturam creare, dico quod sufficit, quod originaliter et fundamentaliter contineat voluntatem eamdem sibi realiter, quae est immediatum principium respectu omnium creaturarum.
Ad septimum dico, quod notitiam omnium intrinsecorum continet virtualiter, accipiendo virtualiter, id est, originaliter et fundamentaliter, non autem accipiendo proprie Virtualiter, quod dicit causalitatem effectivam.
Ad quartum, responsum est in.secundo, dist. 1. q. 1. vide ibi, et etiam responsio patet in quodl. q. 14. art. 3. vide ibi.
Ad quintum dico, quod sicut notitia immediate est ab essentia, ita terminatio est ab illa, et talis terminatio, si dicat relationem rationis, certum est quod non est immediate ab essentia, cum non sit causativa entis rationis, tamen si ponatur talis relatio, illa poterit esse ab actu collativo intellectus, qui actus etiam est ab intellectu et essentia. Potest tamen breviter dici quod producens notitiam formaliter infinitam, illa erit omnium objectorum, ut alias exposui.
Contra quartum dubium instatur, iprobando quod in notitia genita sit aliquis respectus proprius sibi. Et primo sic: Verbum est productum, saltem secundum quid de omnibus cognoscibilibus, ut patet a Doctore in secundo, dist. prima, quaestione 1. ergo dicit proprium respectum ad illa cognoscibilia. Probatur consequentia, quia sicut notitia genita de memoria foecunda dicit relationem propriam ad ipsam memoriam, ut patet a Doctore in primo, dist. 27. et in quodl. q. praesenti, ergo similiter si est producta secundum quid de omnibus objectis secundariis, videtur dicere proprium respectum ad ipsa objecta secundaria.
Secundo instatur, quia intellectus divinus potest comparare Verbum ut productivum creaturae subauctoritative, et sic potest causari respectus rationis in Verbo, qui tantum Verbo competat, et sic non erit necessario communis tribus.
Tertio, Verbum dicit relationem rationis ad naturam humanam, ut unitam, ut patet a Doctore in tertio. d. 1. q. 1. ergo.
Respondeo, quod nasci secundum quid de objectis secundariis, non est proprium notitiae genitae, sed tantum appropriatum, ut prolixe exposui in secundo, distinctione prima, quaestione prima, vide ibi multa necessaria ad hoc propositum.
Ad secundum dico, quod comparatio activa est communis tribus personis, ut patet a Doctore in primo, distinct. 27. et in secundo, distinct. 1. q. 1. Sed comparatio passiva immediate fundata in notitia genita soli illi convenit. Sed Doctor hoc modo non intelligit, sed intelligit quod nullus respectus rationis sit proprius, ita quod includatur in proprietate Verbi, ut patet in praesenti quaest.
Respondeo ad tertium per idem, quod non necessario includit talem respectum rationis. Et breviter non intelligit Doctor quin possit esse aliquis respectus passivus in una sola persona fundatus, cum possit ad intellectu divino comparari specialiter ad creaturam, et sic erit talis comparatio passiva in una persona: sed intelligit quod nulla relatio rationis activa, ut comparatio activa, et similiter omnis respectus creationis, et hujusmodi est communis tribus person is.
Quinto principaliter instatur contra septimum dictum, probando quod non sit verum, videlicet, quod si fundamentum est commune, quod fundatum in illo erit necessarie commune. i Instatur sic primo, quia essentia ut essentia divina, est communis tribus personis, et in ea fundatur paternitas, et tamen paternitas non est communis tribus, quia tunc sequeretur quod Filius esset Pater,
et similiter quod Spiritus sanctus esset Pater. Similiter filiatio fundatur in essentia communi tribus, et tamen filiatio non est communis tribus, aliter sequeretur quod Pater esset Filius, et similiter Spiritus sanctus, quae omnia sunt inconvenientia.
Secundo instatur, quia sequeretur quod aequalitas, quae formaliter est in Filio, et qua Filius est formaliter aequalis Patri, esset formaliter in Patre et in Spiritu sancto. Probatur, quia fundamentum proximum et immediatum est magnitudo intensiva, sive infinitas intensiva, sive unitas magnitudinis, sive unitas infinitatis intensive, quae est communis tribus personis, ut patet: et sic si aequalitas fundata esset communis, sequeretur quod Pater aequalitate Filii esset aequalis Filio, et Filius aequalitate Patris, esset aequalis Patri, imo sequeretur quod simul essent in Filio duae aequalitates, quia duae sunt in Filio ad Patrem et Spiritum sanctum, et duae in Spiritu sancto ad Patrem et Filium. Cum ergo illae sex fundentur in eadem magnitudine intensiva communi tribus, sequitur quod illae sex simul sint in Patre, et Filio, et Spiritu sancto.
Tertio instatur de similitudine, quia fundamentum similitudinis in divinis est unitas perfectionis attributalis, puta unitas sapientiae vel bonitatis, quae est communis tribus personis ; ergo similitudo, quae formaliter denominat Patrem, esset formaliter in Filio, et formaliter denominaret illum, et simili modo arguatur sicut argutum est de qualitate.
Quarto instatur, quia in memoria divina immediate fundatur generatio activa, qua Pater dicitur generans, et illa eadem memoria est communis tribus personis ; ergo generatio activa erit communis Filio et Spiritui sancto ; ergo Filius denominatur a tali generatione activa, et tunc ita erit verum dicere,quod Filius generat Filium, et similiter quod Spiritus sanctus generat, sicut est verum dicere de Patre. Respondeo primo ad omnes instantias simul, quod aliud est loqui de relationibus pertinentibus ad originem, et aliud est de non pertinentibus. De pertinentibus dupliciter, primo et immediate, ut generatio activa et passiva, et spiratio activa et passiva. Secundo mediate, ut aequalitas, similitudo et identitas. Omnes enim relationes originis, sive originem consequentes non considerantur praecise in eodem fundamento. Nam generatio activa fundatur in memoria, ut est principium formale productivum, et generatio passiva fundatur in eadem, ut est terminus formalis generationis, ut patet a Doctore in primo. Similiter aequalitas in Patre fundatur in magnitudine infinita non absolute, sed ut concomitatur principium formale productivum, et aequalitas in Filio, ut concomitatur primum terminum formalem. Et sic dico breviter, quod non fundatur in aliquo, ut simpliciter communi, quia memoria, etsi absolute sit communis tribus, tamen est principium formale productivum, tantum Patri convenit, et ut est formalis terminus generationis, soli Filio convenit. Conclusio igitur intelligitur proprie de fundamento communi, et sic omnis respectus ad extra fundatur in aliquo communi tribus, et sic Doctor intelligit.
Sexto instatur contra octavum dictum, probando quod non sit formaliter necesse esse omne quod est in Verbo. Et primo sic, quia si filiatio est ex se necesse esse, ergo formaliter dicit perfectionem. Patet, quia secundum Doctorem in primo, d. 2. necessitas est conditio perfectionis, quia ens dividitur per necessarium et possibile.
Secundo instatur, quia sequitur quod plures necessitates formaliter includerentur in Filio, et tunc esset necesse multiplici necessitate, quod est falsum, et contra Doctorem in primo, dist. 2.
Tertio instatur, quod filiatio non sit a se necesse esse, id est, non causata, sicut ipse exponit, quia ipsa filiatio est producta, ut realiter distincta a Patre, et est simpliciter alterius rationis a Patre,imo primo diversa a paternitate, ut patet a Doctore in primo, distinct. 13. ergo dicit aliam entitatem quasi essentialiter a Patre ; ergo saltem erit quasi causata, et sic non erit ex se necesse esse. Multae aliae instantiae possent adduci, quas pro nunc omitto.