De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Utrum Deus possit facere Angelum informare materiam?
D. Thom. 1. p. q. 76. art. 5. et q. 89. art. 1. Scot. 4. d. 43. q. 2. Richard. 2. d. 3. art. 1. q. 2. Henr. quodl. 1. q. 9. Aegid. tract. de esse et essentia.
Consequenter quaeritur de omnipotentia in comparatione ad objectum, quod respicit, et sunt tres quaestiones : Prima quaestio est de omnipotentia, ut respicit substantiam immaterialem, et est ista : Utrum Deus possit facere Angelum informare materiam ? Secunda quaestio est de omnipotentia, ut respicit formam accidentalem, sed habentem esse modo supernaturali, et est ista : Utrum Deus possit specieis in Eucharistia convertere in aliquid prae existens? Tertia est de omnipotentia, prout respicit formam accidentalem habentem esse modo naturali, et est haec : Utrum Deus possit facere quod manente corpore et loco, corpus non habeat ubi sive esse in loco?
Ad primam quaestionem, arguitur quod sic : Deus potest facere formam materialem esse sine materia ; ergo et formam immaterialem esse in materia, et per consequens Angelum esse in materia, et informare materiam. Antecedens probatur sic, quia Deus facit accidens materiale sine subjecto in Sacramento Altaris. Consequentia probatur, quia non magis videtur repugnare formae immateriali esse in materia, quam formae materiali esse sine materia.
Contra, si Angelus informaret materiam, aut daret ei actum simpliciter, sive substantialem, aut actum secundum quid, sive accidentalem. Non primo modo, quia cum sit per se subsistens, non potest facere per se unum cum alio; actus autem substantialis facit per se unum cum illo quod informat. Nec secundo modo, quia secundum Aristotelem primo Physicorum, quod vere est, nulli accidit ; Angelus est id quod vere est, id est,substantia; ergo, etc.
Hic sunt tria videnda : Primo intellectus quaestionis exponatur. Secundo solutio ejus, prout possibile fuerit, declaretur. Tertio aliqua dubia dissolvantur.
De primo breviter. Hic non quaeritur si Angelus habeat materiam partem sui, quia tunc Angelus non informaret materiam, sed forma,quae esset altera pars ejus. informaret eam, sicut ignis non informat materiam, sed forma, quae est altera pars ejus. Nec quaeritur (a) utrum Angelus possit informare materiam, hoc est, effective transmutare materiam ad formam, et hoc virtute Dei, licet forte virtute sui non possit, ut sic Deus faciat Angelum effective informare materiam., sicut secundum aliquos, facit corpus effective agere in spiritum.
Sed quaeritur de informatione formali, an scilicet Deus possit facere Angelum esse formam informantem.