De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) Nec quaeritur, an Angelus possit informare materiam, hoc est, effective transmutare materiam ad formam, puta transmutare materiam, quae nunc est sub forma ligni, facere eam sub forma ignis, corrumpendo formam ligni, et inducendo formam ignis, et hoc virtute Dei, licet forte virtute propria non posset, ut sic Deus faciat Angelum informare materiam, scilicet faciat ipsum effective transmutare materiam, sicut secundum aliquos facit corpus effective agere in Spiritum. Et dicit sccundum aliquos, quia ipse expresse tenet, nullum corpus posse agere in Spiritum, et hoc actione corruptiva, nec similiter posse in Spiritum, causare tristitiam, ut patet in quarto, distinctione 44. quaestione secunda, licet tamen corpus posset agere in Spiritum actione perfectiva, quia potest saltem partialiter causare in intellectu Angeli speciem intelligibilem sui, et similiter cognitionem sui intuitivam, ut patet a Doctore in secundo, distinctione tertia, quaestione 11. et in quarto, distinctione 45. Sed quaeritur de informatione formali, an scilicet Deus possit facere Angelum esse formam informantem materiam aliquam ; ct sic intelligitur titulus quaestionis.