De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Angelus nulla potentia potest informare materiam. Probatur, quia est ens per se complete subsistens, de quo pulchram habet doctrinam. Secundo, actui simpliciter per rationem propriam convenit aptitudo ad informandum, vel repugnantia ; primum non convenit Angelo, ergo secundum; sed propria ratio Angeli est sua essentia, ergo essentialiter repugnat ei informare. Tertio, Angelus magis recedit a materia quam anima rationalis. Haec sibi relicta potest esse sine materia ; ergo ille necessario est sine ea. Hanc solvit. Quarto, operatio Angeli, ut intelligere, est immaterialis ; ergo et potentia, ergo et natura ; ergo non potest informare materiam. Contra hanc, quae est D. Thomae, instat, quia probat idem de anima rationali. Late tractat hanc rationem et replicas ejus. adducens triplicem sensum, quo dici potest, immaterialis. De quo vide eum 4, distinct. 43. quaestione 2. ubi de immortalitate animae, an sit demonstrabilis.
De secundo (b), conclusio negativa est tenenda, et ad hoc possent poni duae rationes, quarum prima sumitur ex medio communi ; secunda ex medio magis proprio.
Addentur postmodum rationes, inquirendo de eis, si concludant
Prima ratio est ista, illud quod est simpliciter per se subsistens, non potest esse forma materiae ; Angelus est hujusmodi: ergo, etc. Major declaratur (c) : Ens per se potest intelligi tripliciter ; uno modo intelligitur ens per se solitarie, prout accipitur primo posteriorum in tertio modo per se, et hoc modo accidens potest esse ens per se, quando non est in subjecto. Secundo modo dicitur ens per se prout distinguitur contra ens in alio, et sic per se ens est idem quod non inhaerens actualiter, nec aptitudinaliter, et hoc modo quaecumque substantia non tantum composita, sed etiam materia et forma est ens per se, quia forma substantialis, licet insit materiae informando, non tamen inhaeret, quia inhaerere dicit non per se informare, quia inhaerens nec est actus simpliciter, sed actus secundum quid: nec cum illo, cui inhaeret, facit per se unum, opposita conveniunt ei, quod per se informat. Tertio modo ens per se dicitur illud, quod habet actualitatem ultimam, ita quod non est per se ordinabile ad aliquem actum simpliciter, ultra istum, quem habet, qui quidem actus ulterior possit esse actus ejus per se, et hoc, vel primo, vel participative, quod hoc modo est per se ens communiter dicitur suppositum, et in natura intellectuali dicitur persona: hoc modo intelligitur major de ente per se. Istud solum dicitur proprie subsistens, sicut Philosophus loquitur secundo de Anima, dicens, quod materia est potentia hoc aliquid, species autem secundum quam aliquid dicitur hoc aliquid ;tertium, quod est ex ipsis, quod simpliciter est hoc aliquid, scilicet per se subsistens habet actualitatem ultimam non ordinabilem per se ad aliquem actum ulteriorem.
Major sic intellecta. probatur, quia forma substantialis per se ordinatur ad esse totius: illud autem esse est actus simpliciter, compositi quidem per se primo, sed formae participative, quia pars dicitur esse per se, per accidens, hoc est per se participative, totum autem primo. Quod igitur (e) est per se subsistens nec potest ordinari ad aliquod esse per se, illud non potest esse per se forma. Probatio minoris : Angelus est perfectus in specie perfecta, imo perfectiori, quam sit aliqua srpecies substantiae materialis (ordo enim specierum est ut ordo numerorum 8. Metaphys.). Nunc autem aliqua substantia materialis est ita in actu ultimo, quod est per se ordinabilis ad aliquem actum ulteriorem, alioquin posset esse processus in infinitum in substantiis materialibus, ut quaelibet posset esse pars alterius: ergo multo magis Angelus est per se subsistens, secundum intellectum praedictum.
Haec ratio procedit ex medio communi, quia medium illud quod est per se subsistens aeque concludit propositum de igne, sicut de Angelo, imo de quocumque, quod est complete in aliqua specie substantiae.
(f) Hinc patet quod non unibile non est differentia distinguens Angelum ab anima, quia est commune Angelo et igni. Hinc etiam patet (g) quare anima separata non est persona, licet enim non sit nata inhaerere, et ideo sit ens per se secundo modo praedicto, licet etiam posset esse ens per se primo modo, id est, solitarie, non tantum per virtutem causae extrinsece, sicut potest accidens vel forma materialis, sed virtute naturae suae sibi derelictae, et hoc quia non necessario dependet a materia in proprio suo esse; tamen non potest esse ens per se tertio modo praedicto, et solum illud, quod est sic per se ens, dicitur suppositum: in natura autem intellectuali dicitur persona, et sic est persona incommunicabilis, quia sibi repugnat communicari, non tantum ut universale, singularibus, sed ut forma materiae actuandae per ipsam.
Secunda ratio ad propositum est haec : Quidquid potest esse forma substantialis, hoc sibi competit immediate per essentiam suam, scilicet posse dare actum simpliciter ipsi materiae, quia 8. Metaph. patet quod non est alia ratio, quare hoc posset facere per se unum cum materia, nisi quia hoc est per se actus, et illud per se potentia, et hujus non est aliqua ratio ulterior, nisi propria ratio hujus et illius; ergo cui repugnat esse actum materiae, hoc praecise repugnat sibi per rationem propriam. Consequentia ista probatur, quia majori perfectioni attestatur quod alicui repugnat esse formam materiae, quam quod sibi conveniat: si ergo non potest hoc sibi convenire nisi per suam propriam rationem, sequitur quod cui repugnat, maxime repugnabit per propriam rationem formalem ipsius. Si igitur ratio propria quidditativa Angeli esset nota, per illam propter quid posset ostendi, quod sibi repugnet informare materiam.
Ista ratio, licet ostendat, quod medium esset proprium ad conclusionem si ipsa esset nota, tamen non ostendit conclusionem esse veram; unde negans eam, diceret quod non repugnat huic informare, nec essentia sua propria est ratio per se repugnantiae. Ideo ulterius confirmatur ratio sic: Cuilibet actui stm pliciter, per rationem propriam, vel convenit aptitudo ad per se informandum, vel repugnat informare; de essentia Angeli non est dari primum, ergo secundum, et tunc ultra, ut argutum est, ipsa essentia est propria ratio repugnantiae. Probatio minoris (h), aptitudo non est sine actualitate, quin sit imperfectio aliqua.
Tertia ratio posset poni talis ; Ordo perfectionis in formis videtur esse per recessum earum a materia, sicut actus perfectior plus recedit a potentia; sed anima intellectiva tantum recedit a materia, quod naturae suae relicta, potest habere esse suum proprium sine ea ; ergo Angelus, qui est perfectior quacumque anima intellectiva, plus recedit materia, sed non videtur quod plus possit recedere, nisi sibi repugnet inesse materiae.
Ista ratio non videtur multum probare, quia multiplex datur excellentia actus ad actum,alia quam ista, sic recedere a materia; imo anima intellectiva, licet possit esse sine materia, tamen ita perfecte potest uniri materiae sicut aliqua forma inferior; ita diceretur quod Angelus potest quidem esse sine materia, etiam perfectiori modo, quam anima intellectiva, sed tamen potest esse in materia, quia licet dependere a materia sit imperfectionis, non tamen est evidens, quod posse communicare actualitatem suam materiae sit imperfectionis, et praecipue, quando talis communicatio potest esse sine dependentia, sicut poneretur in proposito.
Quarta ratio videtur sumi, secundum aliquos, ex operatione Angeli, quae est intelligere, et hoc sic : Intelligere est operatio immaterialis: ergo intellectus est potentia immaterialis, et ulterius, ergo natura intellectualis est natura immaterialis. Prima consequentia probatur per hoc, quod operatio non est magis abstracta a materia, quam potentia, cujus est operatio; operatio enim inest operanti secundum potentiam propriam, ut secundum rationem proximam operandi, et per consequens) si potentia sit materialis, illa operatio non est immaterialis. Secunda consequentia probatur, quia poten tia non excedit substantiam ; et videtur ista consequentia praecipue tenere de natura illa, quae est mere intellectualis, cujusmodi est natura Angelica; non sic manifeste tenet de natura, quae est diminute intellectualis, et cum hoc sensitiva quantum ad aliquam potentiam, sicut est anima nostra, quia illa dependet a materia in operando, saltem aliqua operatione ; sed natura mere intellectualis nullo modo dependet a materia in operando, nec per consequens in essendo. Videtur etiam consequentia a primo ad ultimum confirmari per commentum propositionis penultimae de Causis, ubi ha betur : Impossibile namque est ut sit res, cujus substantia cadat sub tempore, et ejus actio sub aeternitate, sic enim ejus actio melior esset ipsius substantia, hoc est impossibile. Primum antecedens probatur ex objecto, quia ab objecto actus quilibet recipit speciem et perfectionem; nunc autem objectum intellectus, inquantum hujusmodi, a materia abstrahitur, quia formae in materia sunt individuales, quas non apprehendit, secundum quod hujusmodi.
Si huic rationi instetur, quia simili ratione posset concludi per operationem, et ulterius per potentiam, quod anima intellectiva esset immaterialis, et tamen conclusio est falsa, hoc est, quod non est perfectio materiae, licet secundum aliquos vera sit de immateriali, hoc est, non composita ex materia et forma.
Diceretur, quod bene potentia intellectiva est immaterialis, et etiam anima hoc modo est immaterialis, quia non est immersa materiae, nec a materia totaliter apprehensa: et hoc declaratur, quia quanto forma est nobilior, tanto magis dominatur materiae corporali, et minus ei conjungitur, et magis eam sua virtute excedit: anima autem nostra ultima est in nobilitate formarum, unde in tantum sua virtute excedit materiam corporalem, quod habet aliquam operationem et virtutem, in qua nullo modo communicat cum materia corporali; et haec virtus dicitur intellectus.
Contra istud, homo non est homo secundum animam, sive per animam nisi secundum quod anima informat materiam; ergo nec operatur operatione propria hominis, secundum animam, nisi ut anima informat materiam; ergo vel non intelligit secundum animam, ut secundum formam, quae sit principium hujus operationis, vel intelligit secundum eam, ut informat materiam.
Prima propositio probatur, quia compositum non est illud quod est nisi ex partibus, et hoc non ut divisis, sed ut unitis, ut patet ex 1. Metaph. respectu hujus syllabae ab, de a et b, et ita universaliter de partibus et toto. Nec solum est hoc verum de partibus materialibus, quas vocat ibi Philosophus elementa, sed etiam de partibus essentialibus, quae sunt materia et forma ; compositum enim ex hoc unum est, quia hoc est potentia, et illud actus, sicut vult 8. Metaph. hoc est, quia una pars quae est potentialis informatur, et alia quae est actus informat ipsam.
Item secundo contra idem, anima secundum supremum gradum perfectionis suae essentialis informat materiam ; sed intelligere non potest competere sibi secundum aliquem gradum superiorem quam sit supremus; non ergo competit sibi ut excedit materiam, intelligendo per excedere non informare. Prima patet, quia alioquin homo non esset supremum ens corporale, nec per consequens proximum Angelo in ordine specierum, quia non esset actu formaliter per illud quod est supremum in anima intellectiva, quae est proxima forma Angelo.
De ista quarta ratione videndum est primo de antecedente. Illud autem antecedens, scilicet quod intellectio est operatio immaterialis, potest intelligi tripliciter: Uno modo per oppositum ad operationes sensitivas, quae dicuntur organicae, quia exercentur per organa determinata, et sic materiales, quae requirunt determinatam partem corporis determinate complexionatam, et per oppositum intellectio est operatio non organica ; non enim per aliquam partem corporis determinatam exercetur, et hoc modo intellectus dicitur esse nullius partis corporis actus, intelligendo sic, ut in nulla parte vel per nullam partem proprie exerceat operationem suam, sicut potentiae sensitivae.
Sed ex isto intellectu antecedentis non videtur sequi immaterialitas formae. Forma enim pure materialis, dum tamen sit uniformis in toto et in qualibet parte, non dicitur operari per organum, sicut ignis non dicitur operari per organum. Et Commentator 7. Metaph. super illud, ergo sicut dictum est, virtutes istae assimilantur intellectui in hoc, quod non agunt per organum, et loquitur de virtutibus, quae sunt in seminibus: et paulo post, virtutes, quae sunt in corporibus animalium agunt per instrumenta determinata et membra propria. Virtus autem formativa non agit per membrum proprium, et ratio hujus est, quia illa sola forma dicitur principium operandi organice, quae, scilicet quodammodo illimitata in agendo potest esse principium difformium actionum, quae tamen non possunt elici, nisi mediantibus partibus dissimilibus, et ideo requiritur, quod perfectibile a tali forma habeat partes dissimiles, per quas operationes illae organicae exerceantur, et talis forma est proprie sola anima, quae propter sui perfectionem, ultra formas inferiores potest esse principium plurium operationum per ipsam convenientium suo toti ; et ideo requirit pro suo perfectibili adaequato corpus habens partes majoris dissimilitudinis, quae conveniunt pluribus operationibus dissimilibus, quantum potest esse principium.
Imo ex isto intellectu antecedentis videtur posse argui, quod intellectio est operatio aeque materialis, sicut visio, quia visio potest exerceri per partem materialem determinatam ; intellectio autem non per aliquam partem, sed est totius primo, non enim manus intelligit, sed homo. Sed si anima non ut perficiens totum possit esse principium intelligendi, ergo ipsa ut perficiens quamcumque partem aeque posset esse principium intelligendi, sicut ipsa, ut perficiens lotum, et tunc dici posset ita digitus intelligere, sicut homo, quia ita digitus esset in actu per formam, ut est principium intelligendi. Si ergo totum est aeque materiale, sicut pars, vel magis, sequitur quod ista operatio, quae non competit formae nisi ut est in toto, sit aeque materialis, sicut illa, qua sibi competit ut est in parte.
Respondeo ad hoc, operatio quae competit formae, ut est quodammodo Humilata perfectio, si communicetur materiae yel toti, communicatur ei, quod est in actu per formam sic illimitatam; tale est lotum, et non aliqua pars ejus, respectu animae intellectivae, cui, ut sic illimilala est, competit intellectio. Alio modo posset intelligi antecedens, quod intellectio est immaterialis terminative, hoc est, tendit in objectum abstractum a materia, et in hoc intellectu videtur antecedens probatum fuisse per immaterialitatem ohjecti. Sed ista probatio non concludit immaterialitatem simpliciter, etiam terminative, sive objective, quia secundum omnes, quidditas rei materialis potest esse per se objectum intellectus nostri, sed tantummodo, si requiritur in objecto immaterialitas, hoc est, abstractio a materia individuali, et ex hoc sequitur quod operatio sit immaterialis terminative, hoc est, indifferens ad objecta singularia materialia: et tunc ad habendum conclusionem intentam, oportet probare quod operatio, quae respicit universale pro objecto, non posset aliquo modo communicari materiae.
Tertius intellectus antecedentis est iste : Intellectio non est primi alicujus materialis tanquam proximi receptivi, sed ejus receptivum proximum et proprium est forma, non illa totius, quae est quidditas, sicut est humanitas, sed illa, quae est simplex, et altera pars compositi. Quaelibet autem operatio sensitiva est primo compositi ex materia et forma, sicut proprii receptivi, sicut patet in principio de sensu et sensato; non enim ipsa anima est immediate receptiva visionis, sed ipsum organum, quod est compositum ex anima, et determinata parte corporis, est proxima ratio recipiendi visionem, nec est anima, nec aliquid animae, nec illa forma mixtionis, quae est in determinata parte corporis, sed forma totius organi, eo modo quo humanitas est forma totius hominis, est proxima ratio recipiendi visionem.
Ex hoc patet, quod si organum dicatur illa pars totius animalis, in qua tanquam in proximo receptivo, recepitur sensatio, organum dicetur esse aliquid compositum ex anima, ut est principium talis operationis, et ex parte corporis sic mixta, et tunc patet, quare oculus caecus non est oculus, nisi secundum quid, quia non est nisi altera pars compositi, quod natum esset dici oculus carens alia parte, qua complete oculus est oculus.
Ex hoc etiam patere potest, quod si potentia dicatur illud, quod est ratio proxima recipiendi actum, potentia visiva non erit aliquid praecise animae, sed vel erit forma totalis ipsius organi, vel aliquid consequens illam formam.
Patet etiam, quare anima separata non potest sentire, quia non habet receptivum sensationis, quod est organum, nec formalem rationem recipiendi, quae est forma totalis ipsius organi. Per oppositum est de intellectione, quia receptivum ejus proximum, et proxima ratio formalis recipiendi eam est anima,vel aliquid ex parte animae praecise, non includendo aliquam materiam: et propter hoc potest ipsa competere animae separatae, quia ibi manet proximum ejus receptivum.
Secundum* etiam istum tertium intellectum, qui plus continet veritatis, intelligere est operatio immaterialis, quia proximum receptivum habet non includens materiam, saltem corporalem, et ideo sine tali materia potest ipsa operatio haberi; nunc autem potens habere operationem sine materia, potest habere esse sine materia ; ergo natura illa, cujus est ista operatio propria, potest habere esse sine materia.
Ex hoc ergo medio, scilicet operatione, potest concludi ipsius naturae talis immaterialitas, hoc est, a materia in essendo separabilitas; non autem illa immaterialitas ulterior, quae est impossibilitas informandi materiam, et hoc est rationabile, quod ex intellectione, quae est medium et commune animae et Angelo, possit concludi immaterialitas communis utrique.