De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(d) De secundo principali, dicit Doctor quod repugnat Angelo posse esse formam informantem materiam, et adducit duas rationes, quartum prima sumitur ex medio communi, quia scilicet concludit non tantum de Angelis, sed etiam de omni substantia corporali per se subsistente. Secunda sumitur ex medio magis proprio, quia talis ratio non concluderet de omni substantia per se subsistente. Prima ergo ratio stat in hoc, quod est per se subsistens non potest informare materiam, Angelus est hujusmodi ; ergo.
(c) Major declaratur, ens per se potest tripliciter intelligi : Primo intelligitur ens per se solitarie, prout accipitur primo Posteriorum in tertio modo per se, id est, quando tantum praedicat secundum adjacens; et hoc modo accidens potest esse ens per se, quando non est in subjecto, ut albedo separata est, sed quando est in subjecto, non dicimus, albedo est, sed album est. Secundo dicitur ens per se prout distinguitur contra ens in alio, etc. nec cum illo sui inhaeret facit per se unum, ut patet 8. Met. Opposita vero conveniunt ei, quod per se informat, et dicitur per se informare, quia ex ipsa forma et materia, quam informat, fit per se unum compositum, sicut forma accidentalis dicitur per accidens informare subjectum, quia ex tali forma et subjecto fit unum per accidens, ut patet 8. Met.
(d) Tertio modo ens per se dicitur illud quod habet actualitatem ultimam, etc. Illud autem esse totius est actus simpliciter compositi, quidem per se primo, id est, quod compositum, sive esse compositi est per se primo subsistens; sed esse formae est per se subsistens participative tantum, pro quanto est pars compositi, et omnis pars, ut participat esse compositi, ut etiam patet a Doctore, in 2. d. 17. et ideo dicitur per se ens per accidens, tamen accipiendo per accidens participative. Et hoc modo per accidens distinguitur contra illud, quod est per se primo ens, sive subsistens, et non participative ens sicut pars.
(e) Quod est igitur per se subsistens, et non participative, nec potens ordinari ad aliquid esse per se (et dicit per se, quia bene subsistens primo potest ordinari ad aliquod esse per accidens, quia potest recipere multa accidentia, quae tantum informant per accidens, sed non potest ordinari ad aliquam formam substantialem, quae per se informat, quia si posset sic ordinari, tunc ex ipso et illa forma posset per se fieri unum compositum, et sic illud compositum esset per se primo subsistens, et illud quod ordinaretur esset participative existens, quia pars alterius per se compositi), illud non potest esse per se forma informans materiam, ut patet supra.
(f) Hinc patet, quod non unibile non est differentia distinguens Angelum ab anima. Et fuit opinio Boetii et Thomae, ut patuit in secundo, d. 1. quaest, ultima, quam opinionem ibi Doctor improbat, scilicet quod Angelus et anima non distinguuntur specie per unibile et non unibile.
(g) Hinc etiam apparet quare anima separata non est persona. Licet enim non sit nata inhaerere, quia non est nata informari per accidens, cum sit forma substantialis, et sit per se ens, secundo modo praedicto, quia forma per se informans, tamen non potest esse per se ens tertio modo praedicto, quia tunc non esset forma per se nata informare, imo simpliciter sibi repugnaret, ut supra patet. Dicit etiam Doctor quod ipsa separata potest esse per se ens primo modo, id est, solitarie, non tantum per virtutem causae extrinsecae (sicut potest esse accidens, scilicet absolutum, et forma materialis per divinam potentiam tantum. De accidente absoluto patet a Doctore in quarto, dist. 11. De forma materiali patet in secundo, dist. 12. q. 2.), sed virtute naturae suae sibi derelictae, et hoc quia non necessario dependet a materia in proprio suo esse, hic tamen non est notum via naturali ipsam in suo esse non dependere a materia, ut ostendit Doctor in dist. 43. q. 2.
Secunda ratio ad propositum stat in hoc : Cui repugnat esse actum materiae, hoc praecise repugnat per rationem propriam, quia majori perfectioni attestatur, quod alicui repugnat esse formam materiae, quam quod sibi conveniat; sed non posset alicui convenire, nisi per rationem propriam, ergo a fortiori non posset alicui repugnare, nisi per rationem propriam. Cum ergo repugnet Angelo informare materiam, ergo sibi repugnat per rationem propriam, quae tamen est nobis ignota. Et ista ratio procedit ex medio proprio, quia ex ratione propria ipsius Angeli.
(h) Probatio minoris, scilicet quod non conveniat ei aptitudo ad informandum,
quia aptitudo non est sine actualitate, quin sit imperfectio aliqua. Si ergo essentia Angeli, cum sit perfecta inter omnes substantias, esset apta nata (informare, et actu non informaret, tunc in ipso Angelo esset imperfectio aliqua.