De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
An Deus possit species in Eucharistia convertere in aliquid praeexistens.
D. Thom. 3. p. q. 75. art. 4. et g. 76. art. 2. Scot. 4. d. 10. q. 1. D. Ronavent. q. 1. Richard. ori. 1. o. 1. Varro 11. Henr. quodl. 9. q. 9. et q. 12. Aegid. Theor. 1. et 34. Suar. 3. p. tom.3. disp. 50. t. 10.
Ad secundum quaesitum, an Deus posset species in Eucharistia convertere in aliquid praeexistens. Arguitur quod non, quia non potest aliquid converti in aliud, nisi habeat aliquid commune ; istae species non habent aliquid commune cum aliquo praeexistente ; ergo, etc. Major probatur, si nihil maneret commune ; ergo esset istarum specierum annihilatio, et non conversio. Minor probatur, quia istae species non habent substantiam subjectam, nec etiam materiam, quae est primum subjectum in his quae transmutantur ad invicem.
Contra, natura potest istas species convertere in aliquid non praeexistens; ergo Deus potest illas convertere in aliquid praeexistens. Antecedens patet, quia istae species convertuntur per actum nutritionis in substantiam nutriti, ita quod ex eis virtute naturae generetur caro non praeexistens, quia si praeexistens, magis habetur propositum: consimiliter ex eis virtute ignis posset generari ignis, et virtute Coeli posset generari aliquod animal per putrefactionem. Probatio consequentiae, magis videtur potentia divina posse super istas species ut convertendas in praeexistens, quam potentia naturae in non praeexistens, quia potentia excedit potentiam in infinitum, praeexistentia termini et non praeexistentia non variant rationem termini in infinitum: ergo, etc.
Quaestio ista non quaerit generaliter de possibilitate totalis conversionis unius in aliud, sed specialiter de conversione inter tales terminos, de quibus est specialis et propria difficultas.
Ad cujus solutionem propriam videndum est primo, si in istis terminis, de quibus quaeritur, sit aliqua specialis ratio impossibilitatis ad conversionem totalem.
Et hoc videndum est primo ex parte illius termini a quo, qui dicitur quantitas separata. Secundo ex parte termini ad quem, qui intelligitur per hoc quod est aliquid praeexistens. Tertio ex parte conversionis, qualis est ista conversio, puta si illa secundum quod tangit argumentum, sit annihilatio.