De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Pro majori intelligentia hujus quaestionis, praemitto aliqua de isto termino conuersio, nam aliquid converti in aliud potest multipliciter intelligi.
Primo, quod A convertatur in B, ita quod remaneat ratio formalis A, et dicatur vere converti in B, et talis conversio est impossibilis, quia tunc sequeretur quod A esset formaliter B.
Secundo, quod A terminatur in B, sic quod totaliter annihiletur,et in eodem instanti quo A annihilatur, immediate succedat B, non praeexistens,sed quod in eodem instanti mutatur in B; et hoc modo Deus annihilando unum Angelum et in eodem instanti creando alium, diceretur unum Angelum convertere in alium, scilicet per annihilationem unius, et per creationem alterius immediate succedentis, et talis conversio est possibilis, quia sicut Deus potest annihilare lapidem in instanti C, ita in eodem instanti potest creare Angelum, et tunc diceretur lapidem converti in Angelum.
Tertio potest intelligi A converti in B, non secundum totum, nec categorematice, nec syncategorematice, sed praecise secundum unam partem, ita quod convertatur in totum non acceptum categorematice, nec syncategorematice, sed praecise acceptum secundum unam partem, ita quod talis pars, in quam fit conversio non sit praeexistens, et hoc modo terra convertitur in aquam, ita quod in eodem instanti quo forma substantialis terrae (loquendo de forma partis) desinit esse, forma substantialis aquae (loquendo de forma partis) incipit esse in eadem materia, in qua erat forma terrae, et talis conversio est possibilis, etiam per agens naturale, ut patet.
Sed an forma terrae possit converti in formam aquae praeexistentem, ita quod in eodem instanti quo forma partis terrae desinit esse, succedat in eadem materia terrae forma aquae praeexistens? Dico, quod talis conversio non est possibilis per agens naturale, sed bene per agens supernaturale, quia est impossibile agens naturale separare formam ab una materia, et inducere eamdem formam in alia materia.
Quarto potest intelligi A, secundum totum categorematice acceptum, converti in B, secundum totum categorematice acceptum, et hoc in B non praeexistens ; et hoc modo terra dicitur converti in aquam, ita quod in eodem instanti quo forma totius terrae desinit esse, immediate succedit forma totius aquae, ita quod in eodem instanti quo agens corrumpit terram secundum esse totius, sive secundum formam totius, in eodem instanti generet aquam secundum esse totius, quod tunc fit quando corrumpit formam partis terrae, et inducit formam partis aquae in eadem materia terrae, quia sic aqua secundum esse totius dicitur generari, ex hoc quod forma partis aquae,inducitur in materia terrae per agens, ut patet a Doctore in 4. dist. I. q. 1. ita terra secundum esse totius, dicitur desinere esse, ex hoc quod separatur forma partis terrae a materia terrae, et haec conversio est possibilis per agens naturale.
Sed an hoc modo accipiendo totum. possit totum converti in totum praeexistens, ita quod in eodem instanti quo terra secundum esse totius desinit esse per aliquod agens succedat in eodem loco definitivo esse totius aquae praeexistens ? Dico quod hoc est possibile per agens supernaturale, ut infra patebit, sed non per agens naturale, quia agens naturale non potest aliquid corrumpere, nisi generando aliud ; non enim posset convertere terram in aquam, nisi corrumpendo terram, et novam aquam generando.
Quinto potest intelligi A converti in B, secundum esse totius, et hoc syncategorematice, scilicet secundum totum, et secundum omnes partes totius: et hoc modo si lapis desineret esse secundum omnem partem sui, et in eodem instanti sibi succederet in eodem loco, puta lignum, ita quod lignum, nec secundum totum, nec secundum aliquam partem sui praeexisteret, sed secundum omnem partem sui de novo inciperet esse, et hoc modo diceretur totum syncategorematice converti in totum syncategorematice, et talis conversio esset tantum possibilis per agens supernaturale, ut infra patebit; nullo enim modo est possibilis per agens naturale, quia agens naturale, sive corrumpendo, sive generando necessario praesupponit aliquid praeexistens, scilicet materiam. Deus autem posset in instanti A annihilare lapidem secundum omnem sui partem, et in eodem instanti posset creare lignum secundum omnem sui partem in eodem praecise loco, in quo erat lapis. Sed an possit totum syncategorematice converti in aliud totum syncategorematice praeexistens, ita quod lapis totaliter desinat esse, et in eodem instanti quo desinat esse fiat lignum, praeexistens in eodem loco definitive, in quo erat substantia lapidis ? Dico quod hoc est bene possibile per divinam potentiam, sed non per agens naturale, ut infra patebit.
Sexto potest intelligi A converti in B, intelligendo per A quantitatem molis, quae praecise sit in loco palmali, et intelligendo per B corpus quantum, puta lapidem, an talis quantitas possit converti in lapidem, ita quod in eodem instanti quo talis quantitas desinat esse, succedat lapis in eodem praecise loco in quo erat talis quantitas, loquendo de lapide praeexistente, et sic diceretur quantitatem converti in lapidem praeexistentem. Est ergo in proposito specialis difficultas de quantitate separata in Eucharislia : An scilicet posset converti in corpus Christi praeexistens, ita quod illa quantum ad suum esse, sive categorematice, sive syncategorematice desinat esse, et in eodem instanti quo desinit esse corpus Christi per divinam potentiam, possit succedere in eodem praecise loco in quo erat talis quantitas, et sic debet intelligi titulus quaestionis. Et ista quaestio est specialis, et alia ab illa quae est posita in 4. dist. 10. ubi quaeretur: An panis possit converti in corpus Christi,