De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) De primo. Hic Doctor dicit quod non est aliqua specialis ratio impossibilitatis in quantitate separata, quin ipsa possit aeque converti in quodcumque, sicut posset aliud creatum, ubi ponitur conversio totalis esse possibilis. Et sic primo modo exponit, quod totum potest capi dupliciter, scilicet categorematice pro toto resultante ex partibus, et syncategorematice, scilicet pro ipso toto, et pro qualibet ejus parte.
Primo modo in generatione Substantiae, est conversio totius in totum secundum Philosophum, 1. de Gener. text com. 10. Est (inquit) igitur generatio simplex, et corruptio non congregatio et separatio, sed quoniam transmutatur hoc in totum. Et ibi Commentator : Generatio simpliciter est transmutatio rei, secundum totum ex hoc in hoc, ut haec aqua in hunc aerem. Hoc idem patet text. com. 23. Corrumpi
tur ergo totum categorematice, et in eodem instanti generatur aliud totum categorematice, quod succedit ipsi corrupto, et addit, quod totum substantiale corrumpitur per se, et generator per se, quia tale totum est unum ens per se distinctum a partibus. Et hoc dicit ad differentiam totius per accidens, sive geniti, sive corrupti per accidens, quia tale genitum non est per se unum, secundum Philosophum, 7, Metaph. text. com. 32. Non enim fit quale, sed quale lignum, nec quantum, sed quantum lignum. Vult dicere quod quale non est aliquod totum distinctum a subjecto et accidente, quia totum per accidens, nihil aliud est, nisi partes unitae, quidquid Commentator ibi dicat, nam ibi vult, quod qualitas non generetur per se, sed generatur corpus habens qualitatem aliquam. Et similiter forma generabilis non generatur per se, et quoad hoc bene dicit, quia forma partis proprie non dicitur generari per se, ut patet in 2. dist. 17. Si vero Commentator sic intendit, quod in composito naturali non sit aliqua tertia entitas absoluta, quae per se primo generetur distincta a partibus, ut ipse tenet 1. Phys. c. 17. in hoc Commentator est negandus.
Videtur ergo dicendum, quod secundum Philosophum, nec quale, nec quantum est unum ens per se, quod generetur, sed bene substantia composita est unum ens per se distinctum a suis partibus. Et loquendo de toto categorematice, sive per se, sive per accidens, non est praesentis speculationis, quia per agens naturale tale totum, sive per se, sive per accidens potest converti in totum. Sed est specialis difficultas de toto syncategorematice, an tale totum per divinam potentiam possit converti in quodcumque totum. Et quia in 4. dist. 10. q. 2. probavit Doctor generaliter de quolibet ente, videlicet, quod quodlibet ens per divinam potentiam possit converti in quodlibet ; hic vero specialiter probat de quantitate separata, qualiter ipsa per divinam potentiam potest converti in quodlibet ens, et hic loquitur de conversione non alicujus in praeexistens, quia hoc pertinet ad secundum articulum, sed de conversione totius, quod totaliter desinit esse in aliquid, quod de novo inceperit esse, ut supra patuit; probat ergo quomodo quantitas potest converti in quodlibet per divinam potentiam, et probatio stat in hoc : Illud agens aeque potest quamcumque formam in quemcumque tota liter convertere, quod in virtute sua activa habet utrumque terminum aeque totaliter quantum ad esse illius termini, et non esse, et etiam quodlibet necessario concomitans utrumque terminum in essendo. Sed Deus habet quaecumque duo creata isto modo, aeque in potestate sua, sive in potentia activa.
(b) Secundo sic : Eodem modo potest converti aliquid in aliud, quomodo illud potest succedere isti: patet ista, quia eo modo quo B, potest succedere ipsi A, eodem modo A potest converti in B, potest autem B succedere ipsi A, vel omnibus mediis praemissis in exponendo titulum quaestionis, vel aliquibus illorum modorum, cum eisdem mediis, si A potest converti in B. Sed in proposito virtute divina potest quodcumque creatum, secundum se totum et quodlibet ejus succedere alteri creato ; ergo quodcumque creatum, secundum se totum et quodlibet ejus, potest converti in quodlibet creatum. Patet minor, quia ex quo Deus babel omne creatum in potestate sua, quantum ad esse et non esse ipsius, sequitur quod potest facere illud, secundum se lotum succedere alteri creato ; sic intelligendo, quod in eodem instanti quo unum creatum desinit esse virtute divina, aliud creatum incipit esse, et per consequens succedere illi creato desinenti esse. Et sic patet quomodo virtute divina quodlibet ens, secundum se totum et quodlibet ejus potest converti in quodlibet ens, saltem disjunctive, sic intelligendo, quod accipiendo hoc ens, puta lapidem,potest lapis virtute divina converti in hominem, in Angelum, in caelum, in qualitatem, et in hujusmodi ; patet, , quia Deus potest annihilare lapidem, et in eodem instanti creare Angelum, vel caelum, vel qualitatem, et sic facere Angelum succedere lapidi annihilato, et sic lapis dicitur converti in Angelum.