De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Quoad secundum articulum, supposito secundum fidem, quod non repugnet ex parta termini praeexistentis fieri conversionem, Aegidius in hujus possibilitatis declaratione ait totum converti in totum per hoc, quod materia termini a quo, informetur forma termini ad quem, et identitas formae infert identitatem materiae, et hic convertitur totum in totum, materia in materiam, et forma in formam. Refutatur quod ait, materiam hanc fieri illam eo quod informatur forma illius, 1. ex Arist. 2. Si de materia panis educeretur forma corporis Christi, non ideo haec materia est ista, vel converteretur in illam. Tertio, materia eadem esse sub oppositis formis ; ergo sicut non est diversa ad diversitatem formarum, nec erit eadem ex identitate formae, et ratio est, quia forma est quid posterius, ad cujus variationem vel unitatem, non sequitur variatio vel unitas prioris.
De secundo principali (k) conceditur communiter, quod non est aliqua ratio specialis impossibilitatis ad istam conversionem in praeexistentia termini ad quem, quia in Eucharistia ponitur panis converti in corpus Christi praeexistens. Hujus autem crediti possibilitas declaratur uno modo sic : Deus quia non agit ut instrumentum, cum sit primum agens, ideo potest agere non per motum, et sic sequitur, quod potest formam destructam eamdem reducere, et hoc in eadem materia, nam ideo prohibetur forma eadem redire actione alicujus agentis creati, quia illud agens agit per motum, qui cum sit successivus, non potest idem redire.
Ulterius, Deus respicit materiam ut est quid, et ut sic, est indistincta: quamcumque ergo formam potest ponere in hac materia, eamdem potest ponere in quacumque materia. Ex istis duobus declaratis arguitur, quia Deus potest formam destructam eamdem reducere in suan materiam ex primo, et per consequens ex secundo potest illam formam in quamcumque materiam reducere, et pari ratione formam manentem in materia propria, potest eamdem in quamcumque materiam inducere; sed ad identitatem formae in numero sequitur quod eadem sit materia: ergo Deus potest facere quod quaecumque materia fiat haec materia, sicut potest facere quod fiat sub hac forma ; potest ergo Deus facere, quod forma corporis Christi ponatur in materia panis, sicut potest facere quod materia panis fiat sub hac forma, et sic ista materia convertitur in materiam illius corporis, et forma in formam, et totum in totum.
Assumpta multa in ista deductione declarantur diffuse, sed declarationes illae causa brevitatis possunt omitti, imo istam deductionem breviando, vis ejus in hoc videtur stare: Compositum A converti totaliter in compositum B est potentiale, A informari forma ipsius B ; hoc autem est possibile ; ergo, etc. Prima probatur, quod potentiale ipsius A informari forma ipsius B, est istud potentiale fieri illud, quia identitas formae concludit identitatem materiae, et ita convertitur A in B, non solum forma in formam, sed materia in materiam, et e contra. Probatio secundae, quia potentiale ipsius A, et potentiale ipsius B est quid indistinctum, et sic in hoc et in illud potest eadem forma induci ab agente respiciente illud potentiale, ut est quid.
Isto modo breviando istam deductionem, non videtur necessarium esse ad propositum, illud quod ibi tangitur de reditione formae destructae.
Contra istud (1), materia tota, ut est quid, sub qua ratione Deus attingit in agendo, aut intelligitur esse eadem identitate numerali, aut tantummodo eadem, quia ejusdem rationis : Si primo modo, hoc videtur falsum, et contra Aristotelem 12. Metaph. c. 2. horum, inquit, quae sunt in eadem specie diversa, supple sunt principia, non specie, sed quia singularium aliud tua materia, et species et movens, et mea, ratione autem universali, eadem.
Si etiam sit eadem (m) numero materia A, et materia B, ergo cum forma A non possit educi de materia A, quia materia A jam actu habet illam formam, pari ratione non poterit educi de materia B. Intelligatur per A, corpus Christi, et per B, panis ; si de materia panis educatur forma corporis Christi, non propter hoc materia panis fiet materia corporis, sive convertetur in eam, quia materia quadam prioritate est prior forma, secundum Augustinum 12. Confess. c 16. esse utique aliquid non formatum potest formari ; quod autem non est, non potest ; sic ergo est prior materia, quam illud, quod ex ea fit, et in 1. 13. c. 18. Cum aliud sit Caeli et terrae materies, aliud Caeli et terrae species. Materiam quidem de nihilo omnino; mundi autem speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti ; et secundum illud 1. Metaph. in fundamento naturae non est aliquid distinctum, etc.
Et per rationem (n), quia ipsa materia est eadem sub oppositis formis, forma autem non potest sine ipsa manere ; nunc autem ad variationem posterioris non sequitur variatio prioris: non ergo, si haec forma recipiatur in aliqua alia materia, sequeretur quod illa fieret ista, nam ibi non est nisi inductio formae in materiam, quae prius eam non habuit: materia autem transiens a privatione ad formam, non propter hoc fit materia, quae ipsa prius non fuit.
Si autem intelligatur secundo modo, quod quaecumque materia ut quid, est eadem,hoc est ejusdem rationis, ex hoc non sequitur quod forma, quae est ista materia, posset eadem numero simul inesse illi, sed tantummodo quod aliqua ejusdem rationis cum ea ; hoc autem non sufficit ad habendam intentum.