De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(k) De secundo principali, . qui est, an sit possibile quod quantitas separata possit converti in aliquid praeexistens, ut in corpus Christi actu praeexistens. Hic Doctor adducit primam opinionem Aegidii de Roma in Theorematibus suis, Theoremale primo, qui concordat cum Doctore quoad conclusionem, videlicet, quod est possibile quantitatem separatam converti in corpus Christi praeexistens, sed discordat in modo probandi eamdem conclusionem, quem modum Doctor improbat. Adducit ergo primo probationem ipsius Aegidii, et praesupponit duo : Primo, quod Deus non agit per motum, cum sit simpliciter primum agens, et per consequens potest eamdem formam distinctam reducere in eadem materia, in qua prius fuit, nam ideo prohibetur eadem forma redire actione alicujus agentis creati, quia agens creatum agit per motum, qui motus cum sit successivus non potest idem numero redire. Vult ergo quod forma acquisita per motum, si est destructa, non potest eadem numero redire, nisi et idem motus numero, per quem prius fuit acquisita, possit redire. Sed hoc est impossibile secundum Aegidium. Secundum est, quod Deus respicit materiam, ut est quid, et ut sic est indistincta, nam materia ut, quid accepta secundum hanc opinionem consideratur praecise, ut est omnino indistincta, et per consequens consideratur ut simpliciter prior omni forma, quia materia distinguitur per aliam et aliam formam, quia per aliam et aliam formam ponitur alia et alia materia, et ultra materia ut quid accepta est simpliciter indifferens ad omnem formam; et sic indifferenter potest recipere quamcumque formam, et per consequens agens recipiens materiam ut quid, potest inducere in eam quamcumque formam.
Istis praesuppositis, probat Aegidius quod Deus potest convertere qualitatem separatam in corpus Christi praeexistens, nam ex primo praesupposito Deus potest formam destructam eamdem reducere in suam materiam. Et ex secundo praesupposito potest illam formam in quamcumque materiam inducere, cum omnem materiam respiciat, ut quid. Et pari ratione formam manentem in materia proprie potest eamdem in quamcumque materiam inducere. Sed ad identitatem formae in numero sequitur quod eadem sit materia, ergo Deus potest facere, quod quaecumque materia fiat haec materia, sicut potest facere quod fiat sub humana forma; potest ergo Deus facere, quod forma corporis Christi ponatur in materia panis, sicut potest facere, quod materia panis fiat sub humana forma, et sic illa materia convertitur in materiam illius corporis, et forma in formam, et totum in totum. Et vis hujus rationis in hoc videtur stare compositum, puta A converti totaliter in compositum, puta B, est potentiale A informari forma ipsius B, hoc autem est potentiale: ergo prima probatur, scilicet quod si potentiale, puta materia lapidis informetur forma ligni, tunc tale potentiale fit illud, puta fit forma ligni ; patet, quia identitas formae numeralis concludit identitatem materiae, ita quod materia, ut sub tali forma dicitur praecise eadem numero identitate numerali talis formae. Et ita convertitur A in B, non solum forma in formam, sed materia in materiam, et e contra, scilicet B convertitur in A, nam si materia lapidis actu fiat sub forma ligni, tunc est eadem numero identitate illius formae, et sic materia, quae desinit esse sub forma lapidis, dicitur converti in materiam ligni, pro quanto fit sub forma ligni, et habet praecise eamdem identitatem numeralem, quam et forma ligni habet, et per consequens forma lapidis convertitur in formam ligni, et sic totum in totum ; et sic patet hoc primum, quomodo scilicet compositum idem numero potest converti in aliud compositum. Probatio secundae, quomodo scilicet Deus potest convertere panem in corpus Christi, quia materia panis, et materia corporis Christi consideratae ut quid, sunt simpliciter quid indistinctum. Et sic tam in materia panis, quam in materia corporis Christi potest eadem forma induci ab agente respiciente eamdem materiam ut quid. et sic Deus potest formam corporis Christi inducere in materiam panis, et sic corpus Christi fiet panis, et similiter formam panis potest inducere in materiam corporis Christi, et sic panis fit corpus Christi, ut convertitur in illud. Et similiter dico de quantitate separata, quia Deus potest illam inducere in materiam corporis Christi.
(1) Contra istud. Hic Doctor improbat positionem illam, et dicit quod omnes materiae, puta materia Francisci, Joannis, Benedicti, et hujusmodi, ut quid, vel sunt praecise unum numero, aut sunt ejusdem rationis, puta quia conveniunt in materia communi, sed numero distincte. Si primo modo, instat multipliciter probando quod tales materiae ut quid, non sunt idem numero. Et primo, quia est contra Philosophum 12. Met. cap. 2. text. com. 27. qui sic dicit : Eorum quae sunt in eadem specie diversa sunt principia non specie, sed quia singularium aliud materia tua, et species, scilicet forma, et movens, scitice efficiens, et mea materia, ratione autem universali eadem. Et sic patet quomodo materia Francisci est alia numero a materia Joannis, similiter et forma Francisci est alia numero a forma Joannis, si dicatur quod illa divisio materiae numeralis est praecise per aliam et aliam formam. Contra hoc sic arguit, quia materia est prior forma, ergo in illo priori alia est materia Francisci, et alia est materia Joannis, ut magis et clarius infra patebit.
(m) Si etiam sit eadem. Secundo subtiliter probat, quod si materia, puta ligni, et materia, puta lapidis, et hujusmodi, ut quid acceptae essent idem numero, tunc forma ligni non posset educi, quia eam actu habet. Quod enim educitur de potentia alicujus actu non est, nec potest esse in illo, nec etiam sic forma lapidis posset educi de materia ligni, patet, quia ex quo eadem materia ligni, et eadem materia lapidis sunt eadem numero, sequitur quod materia ligni actu haberet illam, supple materiam lapidis, quod est impossibile.
Tertio probat, quod etiamsi de materia panis educeretur forma corporis Christi, non propter hoc de materia panis fieret materia corporis Christi, nec per consequens materia panis converteretur in materiam corporis Christi, ut iste Aegidius intendit, quod scilicet sic intendit, quod ideo materia panis converteretur in materiam corporis Christi, quia si forma corporis Christi educeretur de materia panis, ita quod reciperetur in materia panis, tunc materia panis esset eadem numero cum materia corporis Christi, quam identitatem numeralem haberet praecise per formam corporis Christi inductam in materiam panis; et propter talem identitatem numeralem dicit materiam panis converti in materiam corporis Christi. Sed Doctor probat quod ctiamsi forma corporis Christi educeretur de materia panis, quod non propter hoc, modo materia panis esset idem numero cum materia corporis Christi. Et ratio Doctoris stat in hoc, quia ex quo materia panis est prior forma corporis Christi, in illo priori habet propriam unitatem numeralem; et similiter materia corporis Christi est prior tam forma corporis Christi quam forma panis, et in illo priori habet propriam unitatem numeralem, et sic materia panis, et materia corporis Christi, ut sunt priores forma, tam corporis Christi quam panis, sunt numero ab invicem distincta, ergo materia panis per hoc quod recipit formam corporis Christi, non fit materia corporis Christi, cum nec materia panis, nec materia corporis Christi habet suam propriam unitatem a tali forma ; nec similiter si in materia corporis Christi induceretur forma panis, non propter hoc materia corporis Christi fieret materia panis, quia materia corporis Christi, et materia panis non habent propriam unitatem numeralem ab unitate numerali formae panis, cum materia sit prior forma; et sic in illo priori sicut habet propriam entitatem numeralem et realem, et realiter distinctam a forma, ut probat Doctor in 2. d. 12. quaest. l. ita habet propriam unitatem. Sicut ergo materia non habet propriam entitatem a forma, cum sit posterior, ita nec propriam unitatem. Quod autem materia sit prior forma, probat auctoritate et ratione. Unde Augustinus 12. Confess. cap. 16. Esse utique aliquid non formatum potest formari, aut quod non est non potest. Vult dicere, quod esse materiae non actu non habens formam potest informari tali forma, et per consequens erit prius forma, quia omne formabile aliqua forma est prius ea; et quod non habet esse non formatum,
sive quod non habet esse formabile non potest formari, hoc idem patet, lib. 13. c. 18. Cum aliud, inquit, sit caeli et terrae materies, aliud caeli et terrae species, id est, forma, materia quidem de nihilo omnino, supple creata est, mundi autem speciem de informi materia, simul tamem utrumque fecisti. Haec ille. Ex quo patet quod si forma mundi est facta de materia informabili, quod materia illa saltem prius natura fuit illa forma. Et secundum illud primi Met. text. com. 17. in antiqua translatione : In fundamento naturae non est aliquid distinctum, quod debet intelligi de distinctione, quae est per formam, ut satis patet in 2. dist. 12. q. 1.
(n) Et per rationem. Probatur etiam per rationem, quia illa materia, puta materia ligni est eadem sub oppositis formis, quia eadem materia, quae actu est sub forma ligni, manens eadem potest fieri sub forma ignis, prius corrupta forma ligni. Cum ergo materia possit manere sine forma, et forma non possit manere sine materia, sequitur quod materia sit prior forma, nunc autem ad variationem posterioris non sequitur variatio prioris. Non ergo si haec forma reciperetur in aliqua materia, sequeretur quod illa materia fieret illa, nam ibi non est nisi inductio formae in materiam, quae materia prius eam non habuit ; materia autem transiens a privatione alicujus formae ad illam formam, non propter hoc talis materia fit illa materia, quae praefuit sub forma ad quam transit.
Si intelligatur secundo modo, scilicet quod quaecumque materia ut quid, est eadem, hoc est ejusdem rationis, patet quod non sequitur quod forma quae est in illa materia, puta forma panis quae est in materia panis posset eadem numero simul inesse alii materiae, sed tantummodo ut aliqua forma ejusdem rationis cum ea, puta aliqua forma panis possit inesse alii materiae, sed hoc non sufficit ad habendum intentum secundum Aegidium, qui ex hoc vult quod totum dicitur converti in totum, puta A in B, quia cum potentiale A ait sub forma B, tunc materia A fit materia B, et per consequens forma A fit forma B, et sic A fit B, etc.