De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ad primum, explicat non requiri ad transubstantiationem quod terminus ad quem secundum substantiam proprie succedat termino a quo, quia hic inciperet corpus post desinere panis; sufficit ergo quod succedat secundam illud, quod de novo habet, id est, secundum praesentiam, neque dicitur transubstantiatio, quod substantia, producatur, sed quia una substantia desinente, altera ei succedit saltem secundum aliquam novitatem. Ad secundum contra tertium modum de conversione quantitatis, ostendit non requiri, quod maneat eadem ratio locandi tertium a quo in terminum ad quem, quia de facto quantitas panis non est ratio locandi corpori Christi. Ad tertium, non oportet terminum ad quem habere eumdem modum essendi cum termino a quo, quia corpus Christi non est circumscriptive sub speciebus, sicut fuit panis. Videtur secundum mentem Doctoris ad conversionem ut sic, sufficere quod unum desinat, et aliud ex intentione convertentis succedat, esto nihil sit commune utrique termino, Vide Schol. 4. dist. 11. q. 2.
Ad ista. Ad primum si terminus per se transubstantiationis est substantia, et secundum esse substantiae, ut arguitur, cum corpus secundum esse substantiae non succedit pani, proprie loquendo de successione, quia etsi habeat esse post esse panis, non tamen incipit habere illud esse desinente pane, quod videtur necessarium ad hoc, quod proprie diceretur succedere ibi in esse, alioquin posset dici Sol succedere vermi corrupto, quia habet esse suum post esse vermis. Neganda est ergo illa propositio, secundum hoc aliquid est per se terminus ad quem; seciindum quod succedit ter mino a quo, quia secundum idem est prius, et nunc manens, et per consequens alteri proprie non succedens corpus Christi, diceretur terminus esse ad quem transubstantiationis. Et hoc ideo, quia illa non est productiva termini ad quem, sed tantummodo conversiva alterius in ipsum: secundum autem illud esse, non dicitur proprie succedere termino a quo, sicut prius dictum est ; posset tamen ista concedi, quod secundum illud est novitas in termino ad quem, secundum quod succedit termino a quo, accipiendo proprie succedere,et tunc concedi potest, quod non esset hic novitas in termino, nisi secundum istam praesentiam, secundum quam nunc vere et realiter est hic, et prius non fuit hic,dum substantia panis fuit hic.
Ad secundum dico, quod nunc corpus Christi est, ubi fuit panis, nec tamen quantitas, quae fuit pani formalis ratio essendi hic, est formalis ratio corpori Christi essendi hic ; tum quia quantitas ista non est formaliter in corpore Christi: ergo nec aliquid corpori Christi competit per illam, ut per rationem formalem; tum quia quantitas non potest esse formalis ratio locandi nisi circumscriptive, quia illa est ratio determinata ad illum modum locationis: quidquid ergo per quantitatem, ut per rationem formalem, locatur, hoc circumscriptive locatur, corpus Christi non sic est praesens in Sacramento, patet: ergo, etc. Licet ergo non maneret illud, quod fuit converso ratio formalis locandi, adhuc poterit Deus terminum conversionis facere ibi praesentem, ubi conversum fuit, et quod adducitur de generato et corrupto, si concedetur eamdem quantitatem manere, et ideo per illam generatum localiter esse ubi corruptum fuit, hoc non concludit propositum, quia per istam conversionem non oportet terminum esse localiter, ubi fuit ipsum conversum, imo est hic eodem modo essendi, quem tribuit sibi agens convertens aliud in ipsum.
Ad aliud, negari potest ista pro positio, terminus est hic eodem modo essendi, quo modo fuit hic illud, quod conversum est. Instantia enim est, quia substantia panis, quae conversa fuit, fuit hic localiter suo modo, sicut scilicet substantia panis potest esse alicubi localiter, quia pars sub quantitate fuit in parte loci, et tota in toto; nec tamen substantia corporis Christi, in quam convertitur, est hic tali modo, imo tota est ubique; non ergo sequitur quod terminus, in quem convertitur quantitas, necessario sit sic localiter.