De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Declarat quomodo quantitas converti posset in praeexistens, licet praeexistens per hoc nihil novi habeat, quia sicut conservatio non requirit novitatem in termino, ita nec conversio. Nihil resolvit Doctor, sed tantum disputat, puto eum non loqui de conversione proprie dicta, quae videtur exigere, quod aliquid maneat commune utrique termino, sed lato modo, prout idem est, quod hoc conservare post illud, et ad hunc finem destruere illud. Quod addo, quia alias quidquid annihilaretur, esset conversum in omne quod remanet. De quo 4. d. 11. q. 3. idque constat esse de mente Doctoris, quia hic n. 15. nihil commune requirit utrique termino conversionis praeter habitudinem ad idem agens, id est, quod subjaceat potentiae agentis quoad esse et non esse.
Tertius intellectus principalis (a), scilicet quod aliquid manens in eodem esse, quod jam prius habuit, nulla omnino novitate facta circa ipsum potest esse terminus novae conversionis, declaratur esse possibilis hoc modo : Quando Deus conservat creaturam, terminus illius conservationis non est aliquid novum, sed idem, et secundum idem esse, quod prius habuit; non ergo requirit conservatio actio vel passio novitatem in termino; ergo nec conversio. Consequentia declaratur ex hoc, quod sicut Deus volens hoc habere esse quasi post idem esse, conservat illud, sic volens illud habere esse post esse illius, convertit illud in istud, quia facit esse istius, et si non est proprie, tamen aliquo modo succedere ipsi esse illius: non requiritur autem ad hoc, quod illud sit terminus actionis, quod simpliciter et proprie succedat alteri, scilicet tanquam novum, sicut patet in conservatione. Secundum hoc diceretur, quod sicut Deus eodem velle creat illud, inquantum vult hoc esse post non esse, et conservat illud, inquantum vult hoc esse quasi post idem esse, sic eodem velle convertit aliud in istud, quia vult illud esse post istud.
Si arguitur, quo modo potest illud esse terminus conversionis positive) si per eam non accipiat aliquod esse, cu m etiam in divinis illud, quod est terminus actionis, accipiat esse per illam actionem.
(b) Diceretur, quod non oportet omnem terminum actionis positive habere esse acceptum per illam actionem, nisi vel simpliciter, vel in ordine ad aliquod aliud, et sic terminus conversionis potest dici accipere esse in ordine ad conversum, inquantum Deus vult istud esse post illud.
Aliter diceretur, quod actio positiva vel est productiva termini simpliciter, vel aequivalenter ; et ista conversio secundo modo est productiva, quia quantum est ex parte sua ipsa sufficeret ad hoc, quod terminus acciperet esse per eam; sed si non accipit esse, hoc ideo est, quia jam praehabet illud esse.
Contra istam declarationem arguitur, quia secundum hoc posset dici Deum quidquid annihilat, convertere in Solem, quia vult Solem manere in suo esse post esse illius annihilati, sicut hoc praeexistens manet post esse illius conversi.
Aliter potest declarari possibilitas illius intellectus, et hoc sic, quod potest esse terminus conversionis, concomitante ipsum aliquo posteriori, quod non includitur in per se termino ipsius, illo circumscripte, potest esse terminus ejusdem. Hoc patet, quia ut prius, est terminus conversionis, et a priori ut prius, potest circumscribi posterius i nunc autem substantia corporis Christi est per se terminus transubstantiationis, licet concomitetur praesentia illa, qua de novo est praesens speciei panis, sicut declaratum fuit exponendo intellectum praecedentem ; ergo sine tali praesentia, et quacumque novitate alicujus posterioris ipso esse corporis, posset corpus esse terminus conversionis.