De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) Tertius intellectus principalis. Hic Doclor intendit probare quomodo aliquid manens in eodem esse, quid jam prius habuit, nulla dmninao novitate facta circae ipsum, potest esse terminus novae conversionis. Et hoc declarat esse possibile, nam quando Deus conservat creaturam, terniinusi illius conservationis non est aliquid novum, sed idem est secundum idem esse manens, quid prius habuit: patet, quia res dicitur conservari pro quanto ponitur eadem res in esse, quae prius posita fuit, puta in primo instanti quo capit esse dicitur creari, et ut ponitur eadem res in esse in tempore immediate sequenti illud instans, dicitur conservari, ut supra patuit in 2. dist. 2. q. 1. et infra patet q. 12. Cum ergo eadem res ponitur in esse in tempore immediate sequenti est terminus conservationis, et tamen quando ponitur in tali esse nihil novi nec re, nec ratione ponitur in ipsa ; quod non re, patet, quia est praecise eadem res, quae prius, ; quod non ratione, patet, quia dum ponitur in tali esse, non causatur aliquid reale in illa Si dicatur, quod res, ut conservatur, est distincta ratione a seipsa, ut dicitur creari, ut patet a Doctore infra, q 12. dico, quod dicitur distingui ratione, non actu, sed tantum potentia pro quanto intellectus potest eamdem rem, ut accipientem esse in tempore immediate sequenti primum instans, comparare ad seipsam, ut accipientem esse in illo primo instanti, et ex tali comparatione causantur isti respectus rationis, qui dicuntur creari et conservari. Ad propositum ergo,si eadem res potest esse terminus hujus actionis,quae dicitur conservatio,nulla facta mutatione circa ipsum; ergo similiter in proposito potest aliquid esse terminus alicujus conversionis, nulla mutatione facta in tali termino. Et patet ista consequentia, quia sicut Deus volens A haber esse, quasi pos tidem esse conservat illud, sic volens A habere esse post esse post esse alterius, et sit B, tunc convertit B in A, et sic A non dicitur) proprie succedere B desinenti esse, quia A non capit esse de novo, nec aliquid novi fit in A, per talem conversionem, tamen aliquo modo potest dici A succedere B pro quanto, scilicet in eodem instanti quo B desinit esse, in tali loco fit A, nihil novi acquirendo.
(b) Dicitur, quod non oportet omnem terminum actionis positive habere esse acceptum per illam actionem, nisi simpliciter. Sicut etiam filius Dei per generationem aeternam accipit esse simpliciter, quid in primo instanti originis: prius non habuit, vel in ordine ad aliquid aliud; et si terminus conversionis potest dici accipere esse non in se, cum tale esse praecesserit,
sed in ordine ad conversum inquantum Deus vult hoc esse post illud. Et hoc modo corpus Christi potest dici accipere esse pro quanto Deus vult ipsum esse post annihilationem panis.
Et si quaeraetur, an tunc corpus Christi esset praesens speciei panis ? dico, quod sic, loquendo dejpraesentia fundamentali, non autem formali. Quod sic intelligo, si corpus Christi, quid est in caelo, illud idem realiter esset contentum sub quanlitate panis, et perfecte praesens tali quantitati, non tamen diceretur praesens praesentialitate formali, quae est quaedam relatio realis fundata in tali corpore, et terminata ab quantitatem, quia Deus posset facere corpus illud esse praesens tali quantitati sine tali respectu praesentialitatis, cum talis respectus poneretur extrinsecus adveniens, sicut etiam potest faeere corpus reale contineri sub aliqua quantitate sine respectu commensurationis passivae talis quantitati, ut clare patet a Doctore in 4i dist. 10 vide ibi multa singularia.