De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ad primum docet non requiri aliquid commune realiter terminis conversionis, tantum enim habent communem habitudinem obedientiae ad idem agens ; et loquitur de conversione late sumpta, ut nota vi sup. in Scholio num. 19. Ad argumentum oppositum explicat quare agens creatum corrumpere possit species Eucharistiae, de quo late q. 4. d. 12. q. 4. et 5. Item, quae substantia succedit corrupta Eucharistia, de quo 4. d. 12. q. 6. et dicendum quod substantia composita,
nata affici accidentibus inductis a causa naturali, quod est contra D. Thom. 3. p. q. 77. a 5. qui asserit redire materiam, cujus sententiam solidissime refutat Doctor, d. 12. q. 3. num. 5. quia illa materia non potest poni ante ultimum instans conversionis, neque in ipso ultimo instanti ob gravissima convenientia, quae inde sequuntur. Refutat etiam ibid. quod D. Thom. ait, materiam conversam vel annihilatam non posse redire, probans id manifeste falsum esse.
Ad argumentum (k) principale, aliquid esse commune terminis potest esse dupliciter, vel communitate reali, sicut materia, quae est commune substratum utrique termino in corruptione; hoc modo non oportet in conversione totali aliquid esse commune terminis, imo tale commune repugnat conversioni totali. Alio modo potest intelligi commune communitate rationis, puta quod uterque terminus contineatur sub ente, et hoc sufficit ad excludendum rationem creationis et annihilationis, quia in illis alter terminus non continetur sub ente, et hoc modo diceretur, quod istae species, et illud praeexistens, in quod converterentur, haberent aliquid commune.
(1) Aliter posset poni aliquid commune terminis non essentialiter, sed communis habitudo ad idem agens, quia potentiae agentis eodem modo subjacet uterque terminus conversionis ; et hoc etiam sufficit ad excludendum annihilationem, quia nihil proprie non subjacet potentiae agentis, cum non sit aliquid causabile.
(m) Argumentum ad oppositum probat, quod natura potest convertere aliquid in aliud conversione totali, et ita non requirit subjectum commune, quod manifeste est inconveniens in quacumque transmutatione naturali, secundum Philosophum: ideo ad illud argumentum dicendum est quod agens naturale potest omnem transmutationem illam, et solum causare circa istas species, quae transmutatio potest hic habere subjectum transmutabile. Nulla autem transmutatio substantialis habet hic subjectum transmutabile, quia nulla est hic substantia, nec composita, nec materia: ideo agens naturale non potest hic transmutationem substantialem causare, sed accidentalem, in qua sufficit quantitas pro subjecto. In illo ergo nunc, in quo per actionem agentis naturalis, Eucharistia habet primo non esse, cum natura nihil corrumpat nisi aliquid incompossibile producendo, produceretur virtute naturae quoddam compositum per accidens, scilicet quantum quale, qualitate incompossibili Eucharistiae, quae corrumpitur, et istius compositi subjectum praefuit, et forma inducta est ab agente creato habente eam in virtute sua activa.
Sed numquid tunc (n) producitur aliqua substantia.
Respondeo non actione naturae, quia non habet passum, de quo producat substantiam ; si ergo tunc substantia producatur, hoc est actione Dei, qui disposuit nusquam accidens esse sine subjecto, nisi in Eucharistia manente, et ideo illa destructa: Deus producit substantiam compositam, quae nata est affici illis accidentibus causatis per agens naturale, nec illa substantia nova requiritur propter actionem naturae, imo actionem illam sequitur ordine naturae: nec necessario, quia Deus posset non producere substantiam illam, sed sequitur ordine dispositionis divinae.
De ipsa autem desitione Eucharistiae duplex est opinio : Una quae videtur esse Innocentii de officio Missae, parte tertia, ubi dicit, quod quamvis species maneant, quae possent afficere substantiam panis et vini, si essent ibi, si tamen tanta fiat alteratio circa species, quod panis eis affectus non esset conveniens nutrimentum, desinit esse Eucharistia, et in eodem instanti actione divina fiet ibi nota substantia, quae nata est affici illa qualitate ; haec autem est substantia panis, et tunc illa mr.net ulterius in alteratione usque ad instans generationis novae substantiae, et illam generat natura, corrumpendo illam substantiam compositam, quam potentia divina reduxit.
Alia est opinio, quod manet quamdiu manent qualitates, quae possent afficere substantiam conversam, licet ipsa sic affecta non esset conveniens nutrimentum; non ergo desinit esse Eucharistia, nisi quando desineret ipsa substantia panis, et secundum hoc esset dicendum, quod in illo instanti corruptionis specierum, est ibi substantia nova, sed non panis, quia illa non esset nata affici qualitatibus incoinpossibilibus pani jam induatis, sed talis est illa substantia nova, qualem natura generaret de pane corrapto, si substantia panis ibi fuisset.