De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Utrum Deus possit facere, quod, manente corpore et loco, corpus non habeat ubi sive esse in loco.
Alens. 4.p. q. 11. D. Thom. q. 52. a. 1. Bonav. 2. d . 2. g. 5. Scot. q. 5. an. 10. Joan. Bacon. 2. 8. 3. q. 3. Mayron. 2. d.1. q. 6. Richard. 4. 8. 2. g. 2. Bellarm. Iib 3. de Euchar. cap. 3. 4. Suar. 3. ton. 8. 48. s. 4.
Ad tertium sic proceditur. Arguitur, quod Deus non potest facere, quod manente corpore et loco, corpus non habeat ubi in loco, quia non possunt manere extrema, quin maneat relatio media, sicut non possunt esse duo alba, quin sint similia: corpus et locus videntur esse extrema, inter quae ipsum ubi est quasi habitudo media, secundum illud sex Principi orum, ubi est circumscriptio corporis a circumscriptione loci procedens.
Contra, sic se habent corpus et locus ad ubi, sicut activum et passivum ad actionem et passionem: nunc autem Deus potest facere, quod manente activo et passivo, non sit inter illa actio et passio ; ergo, etc. Major probatur, quia ita videtur ubi habitudo media inter locum et corpus, sicut actio et passio inter agens et patiens. Minor probatur, quia sicut habetur Danielis 3. tres pueros in fornacem missos ignis non combussit, et tamen fuit activus, quia flamma erumpens interfecit eos, qui miserunt eos in fornacem, et corpora eorum erant passiva, quia non est verisimile, quod tunc habuerunt dotem impassibilitatis.
Ista quaestio potest habere duplicem intellectum : Unum de corpore et loco in communi: alium de corpore et loco determinato, et uterque potest subdistingui, et ideo sunt hic quatuor declaranda.
Primo, si corpori in communi repugnat non habere ubi, posito loco in communi.
Secundo, si repugnat loco in communi esse sine ubi, sive non circumscribere, et hoc posito corpore in communi.
Tertio, si possibile sit hoc corpore et hoc loco manentibus, sed hoc corpore huic loco non praesente, quod hoc corpus non habeat hoc ubi.
Quarto, si hoc corpore et hoc loco manentibus, et hoc corpore huic loco praesente, possibile esset hoc corpus non habere hoc ubi ?