De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Posse dari corpus sine corpore locante, imo de. facto sic datur ultimum Caelum. Patet, quia absolutum potest esse. sine respectu ad id quod nec est prius, nec simul natura cum ipso ; tale est corpus respectu loci. Solvit tria argumenta in contrarium adducta. De hoc vide ipsum 4. di 10. q. 2. et 3. et 2. dist. 2. q. 5. Ad replicant primam contra solutionem tertii, dicendum, ubi Caeli pertinere ad ubi activum . Ad secundum, si moveretur, nullo existente contento, esset motus localis quodammodo secundum partes. Vide Doct. de motu in vacuo 2. d. 2. q. 9. a n. 41.
De primo dico, quod non includit contradictionem corpus esse sine corpore aliquo continente, et per consequens sine ubi, imo ita est de primo Caelo, quod non habet corpus continens; posito etiam, quod esset locus, non tamen quicumque, sed aliquis capax hujus corporis, non esset adhuc contradictio, quod hoc corpus non haberet ubi. Ratio primi est (a), quia non est contradictio absolutum manere absque respectu ad illud, quod non est prius eo, vel saltem quod nec est prius, nec simul natura cum ipso ; nunc autem locus nec est prius natura corpore, nec simul, imo videtur posterius corpore: ergo, etc. Ex hoc potest (b) accipi ratio secundi.
Contra istud (c), corpori per se competit esse in loco, ita quod corporeitas est per se ratio essendi in loco: sed contradictio est rationem formalem esse, nisi illud sit, cujus est ratio formalis.
(d) Praeterea, corpus locatum dependet a locante; ergo illa habitudo locati ad locans, est habitudo quaedam dependentiae; sed absolutum non potest esse sine dependentia propria, quam natum est habere.
Praeterea, contra illud quod dicitur de primo Caelo, arguitur, quia illud corpus si moveatur, non est dare quo motu moveretur, nisi locali: sed moveri localiter requirit esse in loco, quia moveri localiter est aliter se habere in loco nunc quam prius. Si detur quod Caelum quiescit, sequitur quod quiescit quiete opposita illi motui, quem natum est habere, et ita quiescit localiter, et tunc propositum .
Ad primum (e) potest dici, quod dimensio est ratio fundamentalis proxima respectu ubi, vel si sic intelligeretur ratio formalis, bene potest talis ratio formalis separari ab illo, respectu cujus dicitur esse ratio, et hoc intelligendo in actu, licet non separaretur ab aptitudine vel potentia ad illud. Exemplum, albedo isto modo est ratio essendi simile, et tamen non est contradictio, quod sit sine similitudine actuali.
Contra (f), si dimensio est propria ratio fundamentalis respectu passivae locationis, saltem ista erit per se secundo modo, etsi non primo modo, corpus locatur, sicut color videtur ; sed in propositione per se secundo modo, cum sit necessaria simpliciter, subjectum non potest esse sine praedicato.
Respondeo (g), quod corporeitas est ratio fundamentalis respectu hujus, quod est esse locabile, et respectu hujus etiam, quod est locari. Propria quidem et proxima utriusque, quia cujus est potentia, ejus est et actus : sed respectu primi est ratio necessaria, respectu secundi ratio non necessaria, quia aptitudo est intrinseca per istam rationem etiam praecise acoeptam; sed illud ad quod est aptitudo non inest actualiter, nisi per agens, reducens aptitudinem ad actum: negandum est igitur quod assumitur, scilicet hanc esse per se secundo modo, corpus locatur, licet concedendum sit hanc esse per se, corpus est locabile. Exemplum hujus, haec est per se secundo modo: homo est risibilis; haec autem contingens : homo ridet.
(h) Ad secundum, illa dependentia, quae est locati ad locans, non est simpliciter necessaria ex parte ejus, quod dicitur dependere, sicut est dependentia causati ad causam, sed est dependentia aliqualis, tanquam ad illud quod natum est conservare in sua dispositione naturali: corpus quidem naturale in suo loco naturali natum est sic conservari, sine tamen tali conservante potest absolute esse.
Ad tertium potest dici, quod si movetur, movetur secundum locare, non secundum locari, quia nunc aliter locat corpus contentum, quam prius locavit: sed non aliter locatur, quia non locatur: et isto modo intelligitur dictum Averrois, quod Caelum est in loco per centrum, quia suum esse in loco est locare locabile fixum in loco.
(i) Si quaeratur de isto locare ad quod Genus pertinet, ut sic motus ille diceretur esse in illo Genere, non ad Genus ubi, quia ubi est circumscriptio passiva, non ad aliquod aliud Genus, tum quia motus esset in pluribus Generibus, quam ponit Philosophus 5. Physic. tum quia discurrendo, non invenitur ad quod Genus aliud pertineat.
Praeterea, sicut Caelum potest circulare, licet non contineatur a corpore, sic potest circulare, licet non contineat corpus, puta si esset idem corpus continuum et sphaericum; igitur illa forma fluens, secundum quam est per se motus circulationis, posset per se esse sine respectu, tam ad continens, quam ad contentum, et ista est forma mere absoluta.
Responsionem quaere.
Ad primum dicitur, quod illud locare pertinet ad Praedicamentum ubi, et licet non definiatur nisi ubi passivum a Philosopho, tamen est aliud ubi activum, quod est species alia ipsius ubi, quod est Praedicamentum commune ad ubi activum, et ubi passivum, patet in 4. d. 10 .q. 1.
Ad secundum dicitur ab aliquibus, quod in tali casu non moveretur Caelum. Aliter tamen dico, quod talis motus esset ad ubi imaginarium, non actuale et reale ; nec hoc est inconveniens concedere, cum hoc sequatur ex casu. Patebit inferius in ista quaestione, etc.