De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) Ratio primi est, etc. Palet?ista propositio in secundo dist. 1. q. 5. ubi eam prolixe exposui: ideo enim res, sive absolutum patris, non potest manere sine respectu et dependentia ad Deum, quia absolutum patris, necessario dependet a Deo essentialiter, ut a priori. Similiter pater in quantum pater non potest manere sine filio, quia est simul natura cum filio; ubi ergo absolutum potest manere sine alio absoluto, sequitur quod tale absolutum possit manere sine respectu ad illud aliud absolutum, nunc autem locus non est prius natura corpore, nec simul, imo videtur posterius. Et loquitur hic de loco materiali, scilicet de ultima superficie continentis, quia loquendo de loco formali, scilicet de respectu locantis, talis respectus est simul natura cum locato, et locante. Et quod dicit, quod est quasi posterius natura, hoc patet, quia corpus facit latera continentis distare, et per consequens talis superficies est posterior corpore, ut patuit in 2. d. 2. p. 2. in materia de loco Angelorum.
(b) Ex hoc potest accipi ratio secundi. Secundum declaratum erat, quod etiam posito loco capace hujus corporis non esset adhuc contradictio, quod hoc corpus non haberet ubi; et patet ratio hujus secundi, quia si corpori absolute non repugnat posse esse sine superficie locantis corporis, sequitur quod nec huic corpori repugnat posse esse sine ista superficie capace hujus corporis, et per consequens non repugnat sibi posse esse sine respectu ad eam.
(c) Contra istul. Nunc Doctor instat multipliciter contra illam conclusionem, probando quod repugnet absolute corpori esse sine loco. Primo arguit sic : Corpori competit per se esse in loco, etc. Si enim rationale est ratio quod homo sit, si rationale est, necessario homo erit, sic in proposito, si corporeitas est ratio formalis quod A sit in loco, si corporeitas A est necessario A, erit in loco.
- (d) Praeterea. Secundo arguit, corpus locatum dependet a locante, etc. Patet, quia si A dependet a B in esse et conservari, erit impossibile A posse esse sine B, ergo erit impossibile A posse esse sine dependentia ad B. Patet per propositionem Doctoris in secundo, d. 1. q. 5. cuicumque absoluto repugnat esse sine termino relationis ad ipsum, impossibile est tale absolutum posse esse sine relatione ad ipsum terminum.
(e) Ad primum. Respondet ad primum quod dimensio est ratio fundamentalis essendi in loco, sed ratio formalis essendi in loco est respectus locati ad Iocantem. Primo modo potest esse sine loco passive, sive sine tali respectu locati ad Iocantem; secundo modo non, quia est impossibile effectum formalem esse sine causa formali. Sicut album absolute potest esse sine similitudine ad aliud album, licet sit ratio proxima fundamentalis similitudinis, tamen album formaliter simile non potest esse sine similitudine, quia simile formaliter est effectus formalis similitudinis.
(f) Contra, si dimensio, etc. Adhuc instat probando, quod talis dimensio non potest esse sine respectu ad locum.
(g) Respondet, quod dimensio est ratio fundamentalis respectu hujus, quod est esse ratio locabile. etc. sicut rationale respectu risibilitatis est ratio necessaria, sed respectu actus ridendi non est necessaria. Ista ergo, corpus est locabile, est per se secundo modo, et necessaria: sed ista, corpus locatur, nullo modo est per se, sed accidentalis et contingens.
(h) Ad secundum dicit quod dependentia quae est locati ad locans, non est simpliciter necessario, etc. Adverte tamen, quod dependentia causati ad causam non inest necessario causato, comparando ipsam ad qualemcumque causam, sed tantum inest necessario, comparando ipsum ad causam simpliciter primam, quia ab illa sola simpliciter dependet inesse et conservari, et est simpliciter impossibile causatum esse sine dependentia ad primam causam. Sed comparando ad causam secundam non simpliciter in essendo dependet ab illa, quia prima simpliciter, et sola illa necessaria, ut alias probavi ; et dependet necessario a secunda in essendo, non tamen dependet in conservari. Unde Doctor in secundo, dist. 2. parte. 1. q. 4. dicit quod effectus praecise pro illo instanti, quo accipit esse a causa secunda, dependet ab illa, sed in toto tempore sequente immediate dependet a prima, et vide ibi bonam difficultatem. Dico ultra, quod conclusio Doctoris de loco loquitur absolute de ipso loco, scilicet de ipsa superficie locantis, et non de loco naturali, qui ultra superficiem includit qualitates convenientes loco naturali. Sed quomodocumque intelligatur conclusio, sive de locato et loco absolute sumptis, sive de locato et loco naturalibus, patet quod locatum necessario includit respectum ad ipsum locum.
(i) Si quaeratur, etc. Respondeo ad primum primo, quod locare activum, sive ubi activum est in eodem praedicamento in quo et ubi passivum, nec secundum Aristotelem habetur expresse quod tantum tobi passivum sit in praedicamento ubi, quia hoc idem esset quaerendum de omnibus aliis ubi activis. Sicut enim acquirite per motum aliud et aliud ubi passivum in corpore locabili, ita acquiritur aliud et aliud ubi activum in corpore locante. Et si hoc non placet, dic sicut Doctor dicit in 4. dist. 10. de vbi corporis Christi in Eucharistia; vide ibi.
Ad secundum dico, quod motus circulationis formaliter est relatio, quia formaliter est quaedam successio, ut patet a Doctore in pluribus locis, sed forma secundum quam est talis successio alias patebit.