De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Posse dari superficiem concavam sine respectu ad corpus contentum, probatur, quia iste respectus non est ad prius, nec ad id quod est simul natura cum ista superficie. Ostendit peum posse causare vacuum, conservando Caelum, et annihilando omnia elementa, quo casu latera Caeli non concurrunt in instanti, ei ideo esset vacuum. Objicit tripliciter. Ad primum, procedit ratio Philosophi contra vacuum, sumptum pro spatio quanto, non quali, de quo 25d. 2. q. 9. Ad secundum, ad distantiam non requiri medium: positivum, idem a n. 40.Ad tertium explicat quomodo quies mensurari potest tempore, id est, imaginario nullo corpore moto. Vide 2. d. 2. q. 11. n. 3. . et q. 4. n. 10. 11,
De secundo articulo dico, quod non apparet contradictio superficiem concavam esse sine respectu ad aliud corpus, ut contentum, esto etiam quod aliud corpus sit, quod esset natum contineri, quia ut prius argutum est de respectu locationis passivae, ita potest hic argui de locatione activa.
Item confirmatur, quia Caelum est incorruptibile, et licet elementa secundum se tota sint incorruptibilia secundum Philosophum, non tamen eo modo sunt incorruptibilia, quo Caelum, quia forma elementi, cum sit ejusdem rationis in toto et in parte, non est formalis ratio incorruptibilitatis in toto, sicut nec in parte, et licet non sit aliqua causa naturalis corruptiva totius elementi, sicut partis, tamen istam possibilitatem intrinsecam ad corruptionem reduci ad actum non est ita impossibile, sicut Caelum corrumpi, aut saltem secundum Theologos, possibile est Deum elementa annihilare, quae quantum est ex formis suis, sunt corruptibilia ,licet non annihilet Caelum, quod secundum formam suam est incorruptibile, quia in conservando prius et magis necessarium non requirit tanquam medium, aliquod minus necessarium conservari. Absolute igitur potest annihilare elementa, et nihil innovare circa esse Coeli; hoc posito, latera Caeli non concurrent in instanti, quia natura non potest facere talem transmutationem in instanti: remanere igitur potest superficies concava Coeli, et tamen non continens aliquod corpus. Contra ista: Vacuum esse est impossibile simpliciter, ut probat Aristoteles 4. Phys. sed si superficies concava esset sine corpore, esset vacuum ; igitur, etc.
Ad probationem majoris, una ratio Philosophi in capite de Loco, contra ponentes locum esse spatium, est ista, quia tunc infinita utique essent loca, et subdit ad probationem istius consequentiae, distante enim aere et aqua, idem faciunt omnes partes in toto, quod omnis aqua in vase.
Praeterea, inter latera vacui nihil est medium; sed secundum Philosophum 5. Phys. illa sunt simul, quorum nihil est medium ; si igitur esset vacuum, latera essent simul, et non simul.
Praeterea, in tempore est contradictio duo instantia esse distantia, et non esse tempus medium; igitur pari ratione in loco contradictio est duo esse localiter distantia, et non esse corpus medium.
Ad primum, ista probatio consequentiae secundum Philosophum multipliciter exponitur, sed qualitercumque consequentia declaretur, non tenet, nisi ponendo vacuum esse spatium actu dimensionatum, licet non habeat qualitates naturales, quamdiu enim ponitur ibi dimensio in actu, semper remanet ratio secundum Philosophum, quare non compatitur secum aliud corpus,nisi unum dividat alterum: sed vacuum istud, quod ponitur possibile Deo in isto membro, non est aliquod spatium habens dimensiones positivas, sed tantummodo est ibi possibilitas ad tantas dimensiones positivas, cum carentia cujuscumque dimensionis in actu ; et hoc modo potest dici de omnibus rationibus Philosophi ibi positis, quod procedunt contra vacuum, uno modo imaginando, scilicet quod sit spatium actu dimensionatum sine corpore, et ita nihil concludunt contra intellectum, qui conceditur Deo esse possibilis.
Ad secundum dico, quod medium potest intelligi vel positivum et actuale, vel privativum potentiale: et utroque modo debet intelligi nullum esse medium eorum, quae angunt se, et quae sunt simul: latera autem vacui, etsi non habeant medium primo modo, habent tamen medium secundo modo, quia inter ea posset tantum corpus intercipi, quantum est illud corpus quod intercipitur, quando spatium est actu plenum: est ibi igitur medium potentiale et sequitur ex hoc quod est ibi medium privativum, sive participative, quia carens tanto medio, quantum posset intercipi) inter illa extrema.
Ad tertium diceretur, quod nullo motu existente, posset esse quies aliqua etiam proprie accepta, quia nullo corpore moto posset aliquod corpus uniformiter se habere, et cum hoc esse aptum natum aliter et aliter se habere, sicut post judicium corpus Beati posset uniformiter se habere in sua dispositione, licet nullum corpus aliter se haberet, quia non oportet, quod aliqua corpora inferiora aliter se habeant ad hoc, ut Beati uniformiter se habeant, nec aliqua alia corpora ponuntur tunc fore movenda. Huic etiam uniformi dispositioni correspondet propria mensura. quae est tempus, inter cujus quaecumque duo instantia imaginata posset tantus fluxus sive motus intercipi, et ita si tempus dicitur mensura motus, sive fluxus, illa uniformis existentia habebit tempus, licet non uniformiter actuale positivum, sed potentiale et privativum. Unde intellectus habens notitiam temporis actualis et positivi, applicando eam ad istan durationem uniformem, potest cognoscere quantitatem ipsius, scilicet quod tantam haberet positive, si esset tempus positivum.
Consimiliter est in proposito de distantia in loco positiva et privativa, sicut mora privativa mensurat partes alicujus successivas, sic dimensio privativa mensurat partes permanentes, et hoc, quia privatio aequatur habitui suo modo. Unde illud argumentum potest adduci pro proposito confirmando, et hoc sic: Possibile est distantiam aliquam esse inter aliqua, quasi secundum tempus, licet non sit inter illa tempus positivum intermedium, hoc est positiva mensura motus ; sed sufficit quod sit tempus potentiale, vel privative acceptum, ad hoc ut sit distantia inter illa, quasi temporalis, secundum quam hoc dicitur esse posterius, vel prius illo ; igitur a simili de loco et distantia locali.
Si arguitur contra hoc, quod distantia non potest esse, nisi sit aliquid, in quo sit illa distantia, et hic nihil est, quia nullum est medium.
Potest dici, quod distantia formaliter importat respectum inter extrema ; respectus autem est in uno extremo, et ad aliud sicut ad terminum ; hic autem est dare utrumque terminum positivum, licet non sit medium positivum, et si ex solo primo istorum diceretur habitudo positiva, posset concedi, quod hic esset distantia positiva, sed si ultra hoc requiratur, quod medium sit positivum, tunc saltem salvatur, propositum, quia hic est distantia privativa, et positiva potentialis, sed non actualis.