De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Dari posse hunc locum, et hoc corpus, quod tamen illo non locatur, quia si est in alio loco non potest naturaliter in isto esse. Haec conclusio patet ex secundo articulo. Objicit non posse esse hunc locum sine hoc contento, quia locus non est ipsa superficies, sed respectus ejus ad contentum. Remanere eumdem locum variatis locatis, quod intellige aequi valenter, quia locus est immobilis, id est, locali mutatione immutabilis, et quoad distantiam a polis mundi, perinde est continere unum vel plura locata. Vide Doctorem 2. d. 2. q. 6. a num. 6. ubi rem hanc subtilissime explicat, et 4. Physic.
De tertio (k) patet, quod si hoc corpus non sit huic loco praesens, non circumscribitur isto loco; igitur non habet ubi in hoc loco ; si etiam non est huic loco praesens, secundum cursum naturae est in alio loco, et secundum naturam non potest simul habere duo ubi; ergo non habet hoc ubi, et tamen iste locus manet, quia manet hoc ultimum corporis continentis, et hoc patet in secundo articulo.
Co ntra hoc (1) locus importat rationem continentis, quia superficies absoluta circumscripta ratione continentis non habet rationem loci. Nunc autem continere, cum dicat respectum, non videtur manere, nisi sit ad eumdem terminum: igitur quando continetur aliud et aliud, non videtur manere idem locus ; sed quando corpus non est praesens huic loco, non est idem contentum.
Respondeo 4. Phys. vult Philosophus, quod idem locus maneat succedentibus sibi invicem corporibus, ex hoc patet, quod non est alius locus, si aliud locatum contineat: quando igitur arguitur de relatione continentis ad contentum, concedi potest quod locus ultra superficiem addit relationem continentis,ut intelligitur per illud, quod dicitur in definitione ultimum continentis, hoc est, proximum et immediatum continens, et tunc consequenter dicendum est, vel quod variato contento non variatur relatio in alio extremo; et hoc eodem modo quo respicit illud extremum, quia respicit pro extremo per se contentum in communi, et non hoc signatum: vel potest dici, quod variato contento variatur relatio ipsa correspondens, et ita est aliud et aliud continere respectu alterius et alterius contenti, sed non variatur extremum relatum, quia idem est continens, et ita idem locus. Exemplum hujus, corpus habens albedinem, si secundum eam est simile multis, multas habet similitudines, quia similitudo numeratur termino numerato, sed tamen ipsum non est multa similia, sed unum simile, sicut habens multas scientias est unum sciens, quia concretum non numeratur ad solam numerationem formae, sed oportet quod cum hoc sit numeratio suppositi habentis formam.