De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(k)De tertio principali, scilicet si possibile sit hoc corpore et hoc loco manentibus, sed hoc corpore, huic loco non praesente, quod hoc corpus non habeat hoc ubi. Dicit Doctor.quod tale corpus non praesens illi loco, non habet ubi in illo loco, quia non circumscribitur illo loco ; tum etiam, quia si non est huic loco praesens secundum cursum naturae est in alio loco, et secundum naturam non potest simul habere duo ubi adaequata; tum quia de inadaequatis non est impossibile, ut patet in secundo, dist. 2. de loco Angelorum. Vide ibi aliqua bona dubia. Si ergo corpus non praesens huic loco habet ubi in alio loco, sequitur quod non habebit ubi in isto loco, cui non est praesens, aliter secundum cursum naturae haberet duo ubi adaequata, quia ab utroque loco perfecte circumscriberetur. Et quando loquitur hic de loco, non loquitur de loco formali, qui est circumscriptio, sed loquitur de loco materiali, id est, de ultima superficie corporis continentis, et si non est praesens illi superficiei non habebit ubi positivum in illa superficie, sive non erit a tali superficie circumscriptum. Et addit Doctor quod manet iste locus, quia manet ultimum corporis continentis. Respondet tacitae objectioni, quia forte diceretur, si hoc corpus non est praesens huic loco, talis locus non maneret, sed si maneret, hoc corpus esset in illo loco, sed ipso corpore non praesente, locus non maneret. Et ideo dicit Doctor quod ipso corpore non praesente adhuc manet locus, quia manet ultima superficies corporis continentis.
(1) Contra hoc. Doctor probat, quod si corpus non continetur, non erit locus, quia locus Importat rationem conlinentis, etc. Vult ergo ex ista ratione, quod si locus A successive contineret B et C, quod non esset idem locus respectu B et C, si esset praecise unus locus respectu C, et alius respectu B, et quam primum B recedit a loco illo non est amplius ille locus, licet C in eodem instanti subintret in eamdem superficiem, quia superficies illa nunquam dicitur locus, nisi includendo respectum ad contentum, et quia quando continet B, habet unum respectum ad B, sequitur quod B recedente, qui est terminus illius, cujus non erit amplius ille locus.
Respondet secundum intentionem Philosophi 4. Physic quod semper manet idem locus, loquendo praecise de loco materiali, et vult quod ultima superficies, etiam absolute sumpta, dicatur locus, scilicet materialis. Vult enim quod idem locus manet succedentibus sibi invicem corporibus, quia quando unum corpus subintrat aerem, et actu facit distare latera aeris continentis, et sic illa superficies ultima aeris continentis habet rationem loci materialis, et si mille corpora successive subintrarent illam superficiem, semper manente illa superficie, manet idem locus materialis. Tamen non manet idem locus (formalis, qui est respectus continentis ad contentum, qui respectus fundatur immediate in ultima superficie continentis, et terminatur ad corpus contentum, et ideo non manente tali corpore praesente illi superficiei, corrumpitur ille respectus qui fundatur in superficie; et sic concedo quod variantur illi respectus continentis ad variationem contentorum. Si etiam volumus tenere quod manet etiam idem locus formalis, accipiendo locum pro respectu conlinentis ad contentum, dicit
Doctor quod hoc modo sustinere, quod licet respectus singulares.fundati in eadem superficie continente varientur ad variationem contentorum, tamen non variatur respectus absolute sumptus continentis ad contentum, quia continens formaliter non respicit pro per se termino hoc vel hoc contentum, sed respicit contentum absolute, et in communi, et quia semper in tali superficie continetur aliquod corpus, ideo semper . manet idem locus, quia semper manet idem continens formaliter ; non idem numero, quia ille respectus continentis variatur variato contento, sed manet idem continens in communi. Tamen prima responsio videtur melior et realior, scilicet quod maneat idem locus materialis, quantumcumque succedant sibi invicem corpora, et hoc est magis ad intentionem Philosophi, et etiam magis ad intentionem Doctoris, tamen utraque via est sustentabilis, etc.