De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(m) De quarto principali, scilicet si hoc corpore et hoc loco manentibus, et hoc corpore huic loco, scilicet materiali praesente, possibile esset hoc corpus non habere hoc ubi, sine illo loco materiali non circumscribi. Dicit Doctor quod hoc potest tripliciter intelligi : Primo, quod hoc corpus modo quidditativo sit praesens huic loco sine alio corpore sic praesente ; corpus enim esse praesens loco materiali modo quantitatiro, est quod corpus commensuraretur illi superficiei, ita quod totum corpus correspondeat toti illi superficiei, et pars corporis parti superficiei, secundum quod ipse exponit in quarto, distinctione 10. vide ibi. Secundo potest intelligi, quod hoc corpus sit praesens loco materiali secundum modum quantitativum, et quod aliud corpus sit simul praesens eidem loco materiali secundum modum quantitativum. Tertio potest intelligi, quod hoc corpus sit praesens huic loco, non tamen secundum modum quantitativum, sed quod absolute sit praesens.
De primo dicit, quod planum videtur, quod talis praesentia non potest esse sine ubi, scilicet passivo, sicut non potest poni sine circumscriptione passiva corporis a loco, quia circumscriptio illa non videtur aliquid ponere, ultra hoc, quod est corpus esse praesens huic loco modo quantitativo, scilicet tanquam coextensum et commensuratum. Circumscribi enim corpus a loco nihil aliud est, quam ipsum corpus commensurari loco, sic quod circumscribi proprie dicit respectum totius contenti ad totum continens, et partium contenti ad partes continentis, sive dicit respectum totius correspondentis toti, et partium correspondentium totius ad partes continentis. De hoc vide Doctorem in 4. distinct. 10. Et breviter circumscriptio passiva, sive respectus commensurati ad locum cui commensuratur, nihil aliud importat, nisi ipsum ubi formaliter, quod est respectus contenti circumscriptive terminatus ad ultimam superficiem continentis, sive circumscribentis, et similiter ubi activum nihil aliud est, quam respectus sive relatio fundata in ultima superficie continentis circumscriptive, et terminata ad corpus contentum, sive circumscriptum.
(n) Si dicatur, quod ubi per se importat, etc. quia alii et alii respectus secundum speciem habent alia et alia fundamenta, ut patet de aequalitate, quae fundatur super quantitate, similitudo super qualitate, et sic discurrendo de abis.
Contra. Doctor improbat hanc responsionem supponendo unum, scilicet quod ubi sit per se in aliquo genere, et in genere determinato, modo si ubi importaret per se absolutum et respectivum non esset unus per se conceptus, quod ta men requiritur, ut possit per se esse in genere, ut saepius expositum est; ex absoluto enim et respectivo non fit per se unum, nec similiter absolutum contrahit respectum ad talem speciem in tali genere, quia contrahens per se aliquid ad constituendum tertium semper ex contrahente et contracto constituitur unum per se, ut patet quando rationale per se contrahit animal ad hominem, tunc ex animali et rationali fit homo per se; sed ex absoluto et respectivo, ut dictum est, non fit unus per se conceptus ; ergo absolutum non per se contrahit respectivum, et tamen si ex respectivo et absoluto, unus per se constitueretur conceptus, oporteret vel quod absolutum contraheret per se respectivum, vel e contra, et in proposito oporteret ponere quod absolutum contraheret per se respectivum, quia ponitur quod respectivum ubi distinguitur per absolutum (quod per se includit) ab aliis generibus respectivis.
(o) Similiter ex eodem medio potest argui, etc. Vult dicere Doctor quod ex quo conceptus absoluti semper ascendendo praedicatur in quid, praedicatur de omni absoluto in eodem genere, ut patet in genere Substantiae, et Quantitatis, et Qualitatis: similiter conceptus respectivi semper ascendendo in eodem genere, praedicatur in quid de omnibus inferioribus illius generis, et sic sequitur quod conceptus absoluti non potest per se contrahere conceptum receptivi: patet, quia si conceptus alicujus communis absoluti, ut conceptus albedinis per se contraheret conceptum communem alicujus respeclivi, puta conceptum respectivi ad ubi, qui conceptus respeclivus vere dicitur in quid de conceptu respectivo ubi, tunc multa sequerentur inconvenientia; sequeretur primo quod absolutum esset de essentia respectivi quidditalive, sicut patet, de differentia per se contrahente genus, quae ponitur de essentia speciei, et multa alia sequerentur, quae brevitatis causa omittuntur.
(p) Hic dici potest. Hic Doctor tenendo quod decem sint Genera, ostendit quomodo sex genera, scilicet Actio, Passio, Situs, Quando, Habitus et Ubi, distinguantur a genere Relationis, quae ponitur quartum genus. Et dicit quod distinguuntur, quia sunt respectus extrinsecus advenientes, et quartum genus est respectus intrinsecus adveniens, qui respectus saepe declarati sunt a Doctore, et sic hic non oportet aliter insistere.
Hac distinctione praemissa de respectu intrinsecus et extrinsecus advenientibus, respondet ad auctoritatem Philosophi, ad quam etiam in multis aliis locis respondet. Dicit ergo, quod licet Philosophus neget motum ad Relationem proprie dictam, quae pertinet ad quartum genus, non autem ad quemcumque respectum pertinentem ad aliquod sex generum, imo concedit ibi motum esse in ubi, qui communiter non dicitur esse ad formam absolutam, quia ubi (ut videtur) non est forma absoluta, sed respectus corporis contenti ad locum continentem, licet aliqui velint, quod ubi nihil dicat ultra superficiem continentem, ut Gregorius Ariminensis, et multi alii Nominales, quos improbavi in secundo, dist. 2.
(q) Salio autem. Nunc assignat rationem, quare respectus sex generum possunt distingui a respectu quarti generis in terminando, vel non terminando motum. Dicit, quod ex quo relatio intrinsecus adveniens, necessario consequitur extrema posita, etc.
Et hoc etiam potest natura facere, ponendo aliud corpus praesens illi loco, et tunc manebit idem locus materialis, qui prius, et corpus quod prius manebit, et tamen non erit circumscriptum ab illo loco, quia tunc circumscribilur aliud corpus. Dico etiam quod manente eodem corpore, etiam contento ab eadem superficie, non manente tamen modo quidditativo, quod adhuc Deus potest facere quod tale corpus non habeat ubi circumscriptum, ut probat Doctor in quarto, dist. 10. et hoc dixi,ad evitandum hoc, scilicet quia forte diceretur quod stante perfecta approximatione et praesentia corporis loco materiali, quod necessario oriretur ubi quod ponitur respectus, et sic ubi per se acquiri non posset. Auctoritas Philosophi, licet hic aliqualiter sit exposita, tamen vide in tertio, dist. prima, q. prima, ubi eam prolixe exposui, similis ter vide in secundo.
(r) Sed si quaeratur. Deinde movet aliud dubium, scilicet quomodo potest respectus acquiri per motum, et per consequens successive, nisi ponatur successio in aliquo absoluto. Dicit, quod corpus successive secundum partem aliam, etc.
Et quomodo haec littera clare intelligatur, eam diffuse exposui in secundo, d. 2. de loco Angelorum, respondendo ad argumenta Gregoriii contra Doctorem, vide ibi multa singularia dubia.