De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Secunda conclusio quarti articuli. Corpus praesens huic loco quantitative, simul cum alio sic praesente habet ubi in hoc loco. Primo, alias locus eo casu esset vacuus. Secundo, altero ablato alterum habet ubi non novum, sed antiquum. Solvit optime et clare objectiones contra hoc.
De secando (a) intellectu in isto articulo, scilicet an hoc corpus haberet hic ubi, si simul cum ipso hic esset aliud corpus modo extenso. Videtur posse dici, quod tunc hoc corpus non haberet hic ubi, quia pari ratione aliud corpus haberet hic ubi; non possunt autem esse duo ubi ejusdem loci, quia unius loci una circumscriptio.
Item, corpus locatum facit latera continentis distare ; sed hoc corpus, quod advenit secundo huic loco, non facit latera ejus distare, imo jam per aliud corpus, quod prius fuit hic, fuit distantia inter latera.
Et confirmatur, quia si utrumque facerent latera distare, igitur utrumque esset medium inter ista distantia ; sed ubi est aliud et aliud medium per se, ibi videtur esse alia et alia distantia, et ita inter eadem latera ejusdem loci esset duplex distantia.
Potest tamen dici, quod in isto intellectu utrumque corpus haberet ubi in hoc loco, quia cum utrumque ponatur hic, sicut contentum coextensum et commensuratum, vel utrumque erit locatum, quod est propositum, vel neutrum, et tunc est locus iste vacuus, in quo ponuntur esse duo corpora modo extensivo, quod nullus diceret. Similiter utroque istorum amoto, altero remanente, illud remanens habebit hic ubi, sed non alium modum habebit hic ex parte sui ad locum continentem, quam modo habeat.
Istud patet per oppositum de Angelo (b), quia si Angelus sit simul cum corpore, non habet proprie ubi in isto loco, in quo corpus coexistens habet proprie ubi, quia Angelus non est ibi coextensus et commensuratus illi loco, nec replet illum locum, unde si corpore amoto solus Angelus ibi maneret, locus ille proprie diceretur vacuus. Opposita istorum sunt vera de corpore coexistente alteri corpori.
Et si quaeras, quomodo potest locus jam plenus iterum repleri.
Respondeo ad hoc, et ad objectiones pro alia parte.
Ad primam (c), secundum istam viam quae ponit in eodem supposito et fundamento posse esse plures respectus ejusdem rationis ad diversos terminos, concedendum est, quod eidem loco potest competere alia et alia circumscriptio activa, et potest sibi in alio et alio corpore alia et alia circumscriptio passiva correspondere.
Ad aliam (d), facere latera distare potest intelligi dupliciter, vel effective, et sic agens distendens latus a latere facit ea distare; vel quasi formaliter, et sic medium interceptum dicitur facere distare. Et hoc secundo modo concedendum esset, quod utrumque corpus hic extensive existens facit latera hujus loci distare, quia utrumque est medium inter extrema. Primo autem modo neutrum corpus facit latera distare, sed ipsum agens, quod primo dividit hoc latus ab illo, et per hoc etiam patet quomodo utrumque replet, quia non effective, sed formaliter; non enim est majus inconveniens locum plenum repleri de novo, aliquo replente formaliter, quam continens unum sibi commensuratum de novo continere aliud simili modo continendi.
Ad confirmationem illam diceretur, quod accipiendo distantiam pro illa habitudine, quae est in uno distante ad alterum, ut ad terminum, non est nisi una distantia inter eadem extrema, sive sint plura media, sive unicum ; nec illa est vera, hoc modo loquendo de distantia, quod ubi est aliud per se medium, ibi est alia per se distantia, nisi intelligatur aliud per se medium, hoc est, aliud necessario requisitum, tanquam medium distantiae, sed in proposito non requiritur illud tanquam aliud. Si autem tstantia acciperetur alio mod pro dimensione media inter extrema, quae distant, concedendum esset, sic loquendo, quod inter latera continentis duo corpora est duplex distantia.