De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
. (a) De secundo intellectu in isto articulo. Dicit Doctor quod si utrumque corpus esset in eadem superficie modo extenso, quod utrumque esset in eodem loco materiali, et utrumque haberet ubi proprium, ita quod utrumque haberet propriam circumscriptionem passivam, accipiendo circumscriptionem passivam pro respectu circumscripti ad locum circumscribentem. Et sic similiter in superficie circumscribente essent duae circumscriptiones actu, sive duo ubi activa correspondentia duobus ubi passivis. Et probat Doctor quod utrumque haberet ubi, quia cum utrumque ponatur ibi, sicut contentum, coextensum et commensuratum loco materiali, vel utrumque erit locatum sive erit in ubi, vel neutrum, si primo, habetur propositum, scilicet quod sint ibi ubicaliter ; si secundo, erit ergo locus vacuus, in quo ponuntur duo corpora modo quantilalivo, sive extenso, quod nullus diceret. Similiter utroque isto amoto altero, remanente, illud remanens habebit hic ubi; ergo et nunc habet ubi alio simul manente, patet, quia ut manet cum alio corpore, simul non habet in loco alium modum manendi, quam habeat quando solum manet alio corpore non manente, quia ita habet modum quantitativum cum alio corpore, sicut quando manet non cum alio corpore.
(b) Istud patet per oppositum de Angelo. Hic intendit probare quod si neutrum esset in ubi, quod locus esset vacuus. Et probat per oppositum de Angelo, quia si Angelus Sit simul cum corpore, non habet proprie ubi in isto loco, scilicet materiali, puta, in quo corpus coexistens habet proprie ubi, etc. Locus ille proprie diceretur vacuus, quia nullo corpore repletus, nec est natus repleri, nisi aliquo corpore, opposita istorum sunt vera de corpore coexistente alteri corpori, scilicet quod corpus coexistens, et est coexlensus loco, et secundo replet locum ; quia vero Angelus, etsi sit in loco, non est coextensus, nec replet alium locum, ideo non est in ubi proprie, scilicet circumscriptive, et per consequens locus ille natus recipere corpus esset vacuus. Cum ergo corpus coexistens alteri corpori in eodem loco materiali coextendatur loco, et repleat eum, si ibi non esset localiter, tunc talis locus esset vacuus ?
Doctor instat probando primo, quod illa duo corpora in eodem loco non habeant ubi, quia non possunt esse duo ubi respectu ejusdem loci, quia unius loci una circumscriptio.
(c) Ad primam. Respondet quod non est inconveniens in eodem loco materiali posse esse duas circumscriptiones activas terminatas ad duo corpora contenta, ut ad duos terminos,et similiter in alio et alio corpore ibi contento est alia et alia circumscriptio passiva, sive aliud et aliud ubi passivum. Sicut etiam in eodem albo possunt simul esse plures similitudines terminatas ad diversa alba, ut ad diversos terminos, et quodlibet album includit propriam similitudinem terminatam ad idem album, sic in proposito.
Secundo instat, quia corpus locatum facit latera continentis distare, sed corpus, quod advenit secundo, non facit latera ejusdem distare, imo jam per aliud corpus, quod prius fuit hic, fuit distantia inter latera. Et confirmatur, quia si utrumque faceret latera distare, igitur utrumque esset medium inter ista distantia. Sed ubi est aliud et aliud medium per se, ibi videtur esse alia et alia distantia, et ita inter eadem latera ejusdem loci esset duplex distantia.
(d) Respondet Doctor quod facere latera distare potest dupliciter intelligi, vel effective, et sic agens distendens latus a latere facit distare, vel formaliter, et sic medium interceptum facit formaliter distare. Exemplum, projiciens lapidem in aere, vel aqua projiciendo facit latera aeris vel aquae distare effective, sed lapis subintrans facit formaliter distare. Sicut etiam producens albedinem in subjecto prius nigro, effective expellit nigredinem, sed albedo producta formaliter expellit nigredinem, quia est forma incompossibilis nigredini. Secundo modo concedendum esset quod utrumque corpus hic scilicet, in loco materiali extensive existens facit latera hujus loci distare, etc. Sed ipsum agens, quod primo dividit hoc latus ab illo, et tunc dividit, quando facit illa corpora esse simul in tali loco, vel saltem unum, et per hoc patet etiam quomodo utrumque replet, etc. Vult inferre Doctor quod si tu concedis quod duo corpora possunt simul replere eumdem locum, ita quod sicut unum perfecte replet, et aliud similiter, quod etiam habes concedere quod idem locus possit utrumque continere localiter, cum non sit majus inconveniens primum quam secundum.