De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Tertia conclusio : Corpus praesens non quantitative non habet proprie ubi, quia hoc est secundum se divisibile, est tamen improprie in ubi, sicut Angelus, quia indistans seu quocumque modo contentus in hoc spatio.
De tertio intellectu in isto articulo, scilicet quod si hoc corpus esset praesens huic loco, sed non modo quantitativo, hoc est, non tanquam coextensum loco, nec commensuratum. Potest dici, quod tunc proprie non haberet ubi in hoc loco, quia proprie ubi est forma secundum se divisibilis, cum secundum eam per se posset esse motus, et ideo non convenit alicui, nisi divisibili, et per modum divisibilis se habenti ; corpus autem, quod non coextenditur loco, sed est totum praesens cuilibet parti illius loci, non habet modum divisibilis in comparatione ad locum, nec per consequens habet ubi pro- prie respectu ejus; extendendo tamen ubi ad talem praesentiam simplicem, secundum quam Angelus dicitur esse hic, sic concedendum esset, quod corpus praesens, secundum istum intellectum diceretur improprie habere ubi, nam vere est hic praesens non circumscriptum.
Ad argumentum principale, si illa major, quae accipitur, vera est, non habet veritatem nisi de relatione proprie dicta; respectus autem, quem importat ubi, non est talis. Istorum autem declaratio patet ex dictis in tractando primum intellectum in quarto articulo principali.