De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
In hac littera sunt pulchra dicta Philosophica, de quibus vide Doct. 2. d. 2. q. 9. a. n. 3. et 8. Phys. Primum dictum naturaliter nihil producitur ut statim desinat, quia corruptiva non statim vincunt generans, alius non generaret. Secundum, corruptum non habet ultimum sui esse, sed primum non esse naturaliter. Tertium, genitum naturaliter habet primum sui esse simul cum primo non esse Corrupti. Quartum, in oppositis sibi succedentibus non est dare ultimum praecedentis eum primo consequentis. Quintum, in raptim transeuntibus, ut sunt instantia et mutationes, est dare ultimum, et primum esse. Sextum, quae virtute divina fiunt et desinunt, possunt incipere et desinere in tempore, vel in instanti. Septimum, incipit pro negatione praeteriti, et positione praesentis, et desinit propositione praesentis et negatione futuri, simul dicuntur, de re uno instanti durante. In his dictis habet omnia de inceptione et desitione permanentium. Vide eum locis citatis.
Ad aliam auctoritatem Philosophi illa requirit alium intellectum, etiam ab utroque praedictorum, quia, scilicet natura nihil producit, ut statim corrumpatur, nec quod necesse est mox corrumpi, sicut ipse dicit, quia natura producens sic influit ad conservationem producti, quod possit per tempus aliquod manere, ita quod corruptiva, vel non sunt approximata, vel non vincunt virtutem generantis et conservantis generatum, quia tunc generans impediretur generare: nec ex illo potest haberi aliqua impossibilitas respectu potentiae divinae, sed tantum impossibilitas secundum causas naturales inter se comparatas.
Ad aliud dico (a), quod in generatione et corruptione naturali corruptum non habet ultimum sui esse, quia tunc haberet qualitates convenientes, saltem in tali gradu, in quo possent stare cum forma illius, et si sic non subito abjicerentur ; nec igitur corrumpendum subito corrumperetur. Et sicut corruptum (b) non habet ultimum sui in esse, sic habet primum in non esse, quia cum esse geniti concurrit non esse corrupti: genitum autem in instanti generationis habet esse, quia tunc forma ejus est in materia, et habet tunc primum esse, quia tunc forma immediate succedit privationi, et sicut genitum habet primum in esse, sic corruptum habet primum in non esse. Sed si aliqua virtute conservaretur (c) aliquod ens in esse, in aliquo instanti ultimo, ibi tunc non esset dare primum non esse; sic esset de illa creatura permanente, quae non haberet esse, nisi per instans. Universaliter autem dico (d), quod in succedentibus sibi invicem, sive sint opposita privative, sive contradictorie, sive quasi contrarie, quia ambo sunt positiva, nunquam est dare ultimum praecedentis, et cum hoc primum consequentis, quia tunc opposita essent in eodem instanti, vel duo instantia immediata, semper tamen alterum est dare, scilicet vel ultimum prioris, vel primum posterioris, quia divisibile non est immediatum nisi indivisibili, et succedentia sibi invicem sunt opposita immediata.
(e) Cum igitur illa, quae accipiunt non esse post esse, quaedam sunt raptim transeuntia, quaedam permanentia naturaliter genita vel corrupta, quaedam autem possunt esse entia permanentia virtute divina producta vel corrupta. In primis, scilicet raptim transeuntibus, est dare tam ultimum quam primum in esse, quia illud instans, in quo solo habent esse, et ideo nec est dare primum, nec ultimum in non esse, quia tam in toto tempore terminato ad hoc instans, quam in toto tempore sequente hoc instans, habent non esse. In secundis autem est dare primum in esse, sed non ultimum, et similiter in non esse est dare primum, et non ultimum, sicut expositum est prius pro intentione Philosophi. In aliis autem, quae per virtutem divinam producuntur, vel destruuntur, potest esse uterque istorum modorum, et etiam tertio modo, scilicet quod sit ibi dare ultimum in esse, et non primum in non esse, quia illa virtus potest in quemcumque modum successionis unius ad alterum, qui non includit contradictionem.
Ad aliud dico, quod incipit dupliciter exponitur : Uno modo cum positione praesentis, et negatione praeteriti, sic scilicet, est, et non prius fuit ; alio modo per negationem praesentis, et positionem futuri, sic, non est, et erit.
Similiter desinit dupliciter exponitur.
Dico igitur, quod secundum unum modum exponendi verum est quod simul aliquid incipit et desinit, quia raptim transiens incipit, hoc est, est, et non fuit, et desinit esse, hoc est, est, et non erit, ubi utrobique affirmatur esse, et negationes istae hinc et inde, scilicet non fuisse, et non fore non sunt oppositae: praecise autem repugnantiam important incipere et desinere secundum istos intellectus, in quibus est aliquid idem affirmatum et negatum, vel opposita aliqua includuntur.
(f) Ad primum argumentum principale patet ex secundo articulo principali, quo modo primum antecedens est verum, scilicet quod aliquid potest creari et nunquam conservari. Hoc enim tantummodo ex ratione alterius et alterius respectus importati in hoc, quod est creari et conservari, scilicet respectus ad oppositum, scilicet ad non esse praecedens, quantum ad creationem, et ad ipsummet esse, ut praehabitum, quantum ad conservationem, qui duo respectus sunt tantum respectus rationis. Primus est respectus negativus, quia ad non esse, et nullus talis est realis. Secundus est ejusdem ad idem praehabitum, sicut primus ad idem esse non habitum, non est autem verum ratione respectus ad causam. Et cum infertur. igitur potest habere respectum ad Deum creantem, et tamen nunquam habere respectum ad Deum conservantem, concedi potest, si uniformiter accipiatur, hoc est, quod Deus nunquam dicatur conservare illud quantum ad totum, quod importatur per conservare. Si autem intelligatur, quod nunquam habebit ad Deum respectum illum, quem importat hoc, quod est conservari a Deo, qui est respectus dependentiae ad causam in essendo, neganda est consequentia, quia etsi nunquam habeat respectum dependentiae cum illo alio, qui est quasi successionis ad seipsum, tamen illum, qui est dependentiae, necessario habebit; et tunc in ultimo consequenti non potest plus concludi, nisi quod totum, quod importatur per illum terminum creari, non est idem toti, quod importatur per conservari, scilicet duplex respectus hic, duplici respectui ibi, quod verum est, quia licet ille, qui communiter utrobique importatur, sit omnino idem, tamen alter, qui importatur in hoc quod est creari. alius est ab illo altero, qui importatur per hoc quod est conservari.