QUAESTIONES QUODLIBETALES

 PRAEFATIO AD LECTOREM.

 Sumit rem pro ente dicente perfectionem non pro ente ut sic, quia hoc non dividitur primo in finitum et infinitum, sed in ens quantum et non quantum,

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO I.

 COMMENTARIUS.

 Respondeo primo, ad intellectum quaestionis sunt aliqua necessaria praemittenda. Secundo, quaestio solvenda. Tertio, contra solutionem quaestionis dub

 COMMENTARIUS.

 Contra ista (g) quae dicta sunt de isto termino essentia, potest objici dupliciter : Primo sic, per auctoritatem Damasceni adductam: Totum in se, esse

 COMMENTARIUS.

 Explicat essentiale apud Philosophos esse id, quod opponitur accidenti, communi et proprio. Theologice autem id dicitur essentiale, quod realiter conv

 COMMENTARIUS.

 Ponit duplex essentiale in divinis alterum, quod dicit respectum ad extra, ut creator, conservator, supponit tamen pro absoluto in Deo, connotans dic

 COMMENTARIUS.

 Probat contra alios quatuor rationibus dari alterum essentiale, quod nullum respectum ad extra includat. Prima, :quia perfectio simpliciter non includ

 COMMENTARIUS

 Explicat hic terminum immediatius et quomodo dupliciter sumitur: positive, id est, quando ipsum est medium inter aliqua et negative, id est, quod ma

 COMMENTARIUS.

 Prima conclusio, nullum rationale est essentiae primo modo immediatius aliquo essentiali, alioquin essentiale non posset inesse nisi praesupposito not

 COMMENTARIUS

 Ad­ducit contra duas rationes pro tertia conclusione impugnationes Henrici, et statim hoc, quod ante verbum productum nulla est distinctio inter essen

 COMMENTARIUS.

 Contra (k) ista ratio posset multipliciter improbari, quia duarum productionum alterius rationis non videtur posse poni idem principium formale produc

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum principale, (s) supponit quod persona divina constituitur per aliquod notionale, et pro nunc supponatur.

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO II.

 COMMENTARIUS.

 Hic concordant (b) omnes Theologi in conclusione negativa, sed oportet videre an ista sola fide teneatur, an per rationem. Ad ipsam autem diversi dive

 COMMENTARIUS.

 Prima (d) ratio videtur esse transcendens propositum, et assumere dubium, sive falsum, secundum multos. Illa enim propositio major, scilicet quod form

 COMMENTARIUS.

 Rejicit secundam rationem D. Thomae positam n. 2. quia ideo in nobis unitas intelligere infert unitatem dicere, quia est terminus formalis ejus, quod

 COMMENTARIUS.

 Rejicit tertiam rationem supra allatam, explicans bene illud : Natura determinatur ad unum, id est, ad unum modum producendi, non ad unum productum. R

 COMMENTARIUS.

 Ratio Henrici, quod repugnet dari plures productiones ejusdem rationis, est, quia productum est adaequatum, et semper manet idem actus producendi, et

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo, (d) dico quod ista conclusio : In divinis non possunt esse plures productiones ejus dem rationis, non sola fide tenetur, sed etia

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo (k) objicitur contra praedicta, et primo contra conclusionem , deinde contra prae missas. Contra conclusionem dupliciter, primo sic

 COMMENTARIUS.

 Ad primum * triplex (1) est via respondendi. Primo ad majorem, quod licet essentia esset principium elicitivum, tamen respectu alterius et alterius pr

 COMMENTARIUS.

 nec aliud ejusdem rationis esse posset propter rationes allatas art. 2. Vide Doctorem de hoc 1. dist. 3. q. 7. sig. dicet tunc ad quaest, explicat mod

 COMMENTARIUS.

 Ad tertium (u) dicitur, quod illa propositio est vera, quod prima pluralitas necessario finita est alterius rationis, quia quaelibet necessario finita

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO III.

 Rem sumi tripliciter : Primo, communissime pro omni conceptibili reali et rationis. Secundo, communiter pro ente extra animam ut opponitur modo rei. T

 COMMENTARIUS.

 De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.

 COMMENTARIUS.

 Hic tamen (h) est alius modus dicendi de istis relationibus, qui, talis est : Relatio comparationem importat, et ad oppositum et ad fundamentum. Ex al

 COMMENTARIUS.

 Explicat optime sensum specificativum et reduplicativum, et quomodo haec relatio, ut comparata ad essentiam est res, sit vera primo modo,non secundo m

 COMMENTARIUS.

 COMMENTARIUS.

 Objicit contra dicta. Primo, si relatio ut comparata ad essentiam est res ergo res ad alterum, ergo ipsa essentia erit res ad alterum, sicut sequitu

 COMMENTARIUS.

 d. 12. q. 1. concl. secunda et tertia, et q. 2. ad 3. De distinctione et identitate relationum a fundamentis late agit Doct. 2. d. 1. q. 4. et 5. ubi

 Et cum arguitur (a) ulterius de substantialitate relationis in divinis, dico, quod licet Philosophus distinguat in Praedicamentis substantiam primam a

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO IV.

 COMMENTARIUS.

 quae est perfectior illo ex Doct. 4. d. 49. q. 4. Vide eum in Prologo q. ult. et quodl. 13. de ordine naturae. Vide eumdem 1. d. 5. q. 2. et d. 7. q.

 COMMENTARIUS.

 Juxta illud (d quod supponitur, de secundo articulo, dico quod alia relatione constituitur secunda persona, et alia sibi opposita, constituitur prima

 COMMENTARIUS.

 Refutat impugnationem allatam, probans primam personam non constitui per ingenitum, quia est negatio, ( ex Augustino), et nulla negatio est primo inco

 COMMENTARIUS.

 Aliter respondetur (m) adhuc ad rationem et adhuc ad minorem, sic, quod licet personae primae ad secundam sit relatio originis sola una realiter, tame

 COMMENTARIUS.

 Contra ista arguitur (a) dupliciter Primo contra ambas conjunctim, secundo contra utramque divisim. Conjunctim sic : Relatio non constituit personam

 COMMENTARIUS.

 Aliter dicitur adhuc (g) ad minorem quasi exponendo illam responsionem secundam de proprietate, quod essentia divina constituit personam, non tamen ab

 COMMENTARIUS.

 Prima conclusio hujus articuli : Unica est relatio originis primae personae ad secundam omnino distincta ante opus intellectus. Secunda conclusio, pot

 COMMENTARIUS.

 Contra istud (m): Relatio pertinens ad secundum modum fundatur super actionem et passionem, ex 5. Metaph. Exitio au tem a Deo est absoluta nativitas,

 COMMENTARIUS.

 Ex istis duabus (u) conclusionibus, quomodo scilicet unica est in re relatio originis primae personae ad secundam, quodammodo tamen distincta secundum

 COMMENTARIUS.

 Solvendo argumentum principale explicat pulchras propositiones, quae parum subtilizantibus videntur paradoxa, scilicet dictionem non necessario suppon

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO V.

 De primo : Infinitum, secundum Philosophum 3. Physic. est cujus quantitatem accipientibus, semper aliquid restat accipere esse esse fieri esse

 COMMENTARIUS.

 Viso de infinito (e) de hoc quod quaeritur videamus, scilicet si relatio formaliter posset esse infinita. Hoc enim non est quaerere, si relatio sit ea

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (f) teneo hanc conclusionem secundum quod expositum est : Paternitas non est formaliter infinita. Et ad hoc sunt tres rationes : P

 COMMENTARIUS.

 Secunda (1) ratio principalis de conimunicabilitate sic formatur : Omnis perfectio simpliciter est communicabilis omne infinitum intensive est perfe

 COMMENTARIUS.

 Tertia ratio principalis, quod relationes divinae non sint infinitae, quia perfectio simpliciter praedicari potest in abstracto de quolibet sibi compo

 quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra

 COMMENTARIUS.

 Circa tertium articulum, (r) contra praedicta arguitur quadrupliciter, primo sic : Quod non est comprehensibile nisi ab intellectu infinito. est forma

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VI.

 Primus articulus habet tria : Primo videndum de fundamento aequalitatis in communi. Secundo, quid posset assignari fundamentum aequalitatis in divinis

 Augustino, et probat ex Philosopho, qui secundum eum quantitas est fundamentum, nec est alia quantitas in Deo nisi aeternitas vel magnitudo virtutis

 De tertio (a) in isto articulo, patet quod ad illud videndum, oportet tria videre. Primo, an magnitudo sit ibi ex natura rei. Secundo an aeternitas. T

 COMMENTARIUS.

 Objicit suadens infinitatem seu magnitudinem essentiae non distingui ab ea, et per consequens non fundare aequalitatem. Respondet, esto non distinguat

 COMMENTARIUS.

 Postquam probavit dari magnitudinem a parte rei, nunc probat dari unitatem realem ejusdem magnitudinis. Primo, quia est numeralis, sive singularis et

 COMMENTARIUS.

 Ut declaret fundamentum proximum aequalitatis secundum aeternitatem, de qua supra, num. 3. ex Augustino ponit duos modos dicendi. Primus est : Aeterni

 COMMENTARIUS.

 De tertio, (m) scilicet potestate potestas maxime importat relationem ad possibile, et per consequens relationem rationis, quia sicut alibi probatum

 COMMENTARIUS.

 (n) De secundo articulo principali tria dico : Primo, quod aequalitatis in divinis extrema sunt realiter distincta. Secundo, quod ipsa etiam requirit

 COMMENTARIUS.

 Contra dicta (s) in isto articulo objicitur dupliciter : Primo contra conclusionem. Secundo, contra illam tertiam probationem de praeexigentia illa.

 COMMENTARIUS.

 Prima ratio (a) videtur esse fundamentum unius opinionis, et ideo contra illud, quod accipitur in ea pro fundamento, scilicet quod aequalitas realis r

 COMMENTARIUS

 Secundo contradicit his, (i) quae dicta sunt in secundo articulo de praeexigentia. Dicitur enim quod aequalitas non est aliqua realis relatio distinct

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo (n) dico quod ista relatio, quae inest extremis istis, inest secundum fundamentum, quod est in eis ex natura rei. Et hoc probatur d

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VII.

 COMMENTARIUS

 Prima conclusio : Deum esse omnipotentem etiam immediate, est demonstrabile in se propter quid. Probatur primo, quia si Deus haberet voluntatem infini

 COMMENTARIUS.

 Secunda conclusio : Deus est omnipotens stricte demonstrari potest propter quid a viatore non habente notitiam, statui viae repugnantem, qualis fuit P

 COMMENTARIUS.

 Tertia conclusio : Viator ex naturalibus non potest demonstrare propter quid Deum esse omnipotentem utroque modo. Probatur primo, quia talis conclusio

 COMMENTARIUS.

 Jam consequenter (n) videndam est de demonstratione quia. Primo autem videndum est de omnipotentia immediata respectu omnis possibilis, ubi primo inte

 COMMENTARIUS.

 De tertio tenendum est secundum communem sententiam Theo logorum, Deum sic esse omnipotentem, quod sine quocumque alio agente possit causare quodlibet

 1. q. 1. et d. 2. q. 2. n. 27. et q. 3. n. 6. etlate d. 42. Vide eum 1. d. 20. Probatur primo, quia Philosophi id non potuerunt demonstrare. Secundo,

 Sed licet (p) haec conclusio non sit demonstrabilis, quia tamen, cum vera sit, oppositum demonstrari non potest, ideo ad rationes adductas pro opinion

 COMMENTARIUS.

 Quinta conclusio principalis est ista, quod demonstrabile est viatori demonstratione quia, Deum esse omnipotentem mediate vel immediate, hoc est, quod

 COMMENTARIUS.

 Ad argumenta principalia. (a) Ad primum, primo videndum est de antecedente, et postea de consequentia. De antecedente dicunt quidam quod Aristoteles n

 COMMENTARIUS.

 Ad primum (b) argumentum in contrarium, quod scilicet est de generatione Filii. Respondeo, quod potentia activa potest intelligi proprie, quia pro pot

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum secundum n. 2, adductum respondet, si haec : Angelus est creabilis, posset demonstrari, similiter demonstraretur Deum posse creare ipsum

 COMMENTARIUS.

 Sed quia nulli auctori imponenda est sententia falsa, vel multum absurda, nisi habeatur expresse ex dictis ejus, vel sequatur evidenter ex dictis ejus

 Contra eosdem DD. Divam Thomam et Henricum probat fuse juxta intentionem Aristotelis, Angelum esse creabilem, adducendo varia ejus loca, et refutando

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VIII.

 Quaestio ista generaliter proposita intelligi potest de quacumque causalitate, quae Deo convenit respectu creaturae sed argumenta magis tangunt de ca

 COMMENTARIUS.

 Contra ista potest argui (i): Notitia et amor in divinis, secundum quod sunt procedentes sunt rationes secundum quas creaturae producuntur, et hoc sec

 Ad ista, major primae rationis neganda est, quia (ut dictum est prius) notitia et amor, secundum quod Deus est causa creaturae, sunt communes formalit

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali dico, quod Filius negat a se auctoritatem primariam non causandi, Joan. 5. non potest Filius a se facere quidquam con

 Nullus respectus ad creaturam potest per se includi in constitutivo Verbi, quia talis essot realis, et necesse esse, quae repugnant, de quo late Docto

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO IX.

 COMMENTARIUS.

 Angelus nulla potentia potest informare materiam. Probatur, quia est ens per se complete subsistens, de quo pulchram habet doctrinam. Secundo, actui s

 COMMENTARIUS.

 De tertio (i) principali, objicitur contra primam rationem, quia, ex 7. Metaph. forma ast magis ens quam compositum ergo illa non ordinatur ad esse

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO X.

 COMMENTARIUS.

 Nullam esse repugnantiam, quin species consecrata, seu quantitas separata converti possit in aliquid praeexistens. Probatur, quia conversio est possib

 COMMENTARIUS.

 Contra (c) istud objicitur, primo sic, quia secundum hoc Deus posset aeque convertere substantiam corpoream in substantiam incorpoream, et unam incorp

 COMMENTARIUS.

 Quoad secundum articulum, supposito secundum fidem, quod non repugnet ex parta termini praeexistentis fieri conversionem, Aegidius in hujus possibilit

 COMMENTARIUS.

 Explicat tripliciter aliquid in praeexistens converti posse. Primo in id quod fuit, nunc tamen non est et hoc esse possibile patet, quia non est ali

 Ad primum, explicat non requiri ad transubstantiationem quod terminus ad quem secundum substantiam proprie succedat termino a quo, quia hic inciperet

 COMMENTARIUS.

 Ostendit, dato quod quantitas converteretur in praeexistens, quodque terminus ad quem esset localiter in duobus locis, nulla inde sequi impossibilia

 COMMENTARIUS.

 Declarat quomodo quantitas converti posset in praeexistens, licet praeexistens per hoc nihil novi habeat, quia sicut conservatio non requirit novitate

 COMMENTARIUS.

 Sententia Henrici panem non annihilari, quia quod praefuit panis est corpus Christi, vel aliquitas corporis est ejus, quod fuit panis. Contra, corpus

 COMMENTARIUS.

 nata affici accidentibus inductis a causa naturali, quod est contra D. Thom. 3. p. q. 77. a 5. qui asserit redire materiam, cujus sententiam solidissi

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XI.

 Posse dari corpus sine corpore locante, imo de. facto sic datur ultimum Caelum. Patet, quia absolutum potest esse. sine respectu ad id quod nec est pr

 COMMENTARIUS.

 Posse dari superficiem concavam sine respectu ad corpus contentum, probatur, quia iste respectus non est ad prius, nec ad id quod est simul natura cum

 Dari posse hunc locum, et hoc corpus, quod tamen illo non locatur, quia si est in alio loco non potest naturaliter in isto esse. Haec conclusio patet

 COMMENTARIUS.

 Quoad primum asticulum, prima conclusio est, non posse hoc corpus esse quantitative praesens huic loco sine aliquo corpore, quin habeat hoc ubi, quia

 COMMENTARIUS.

 Secunda conclusio quarti articuli. Corpus praesens huic loco quantitative, simul cum alio sic praesente habet ubi in hoc loco. Primo, alias locus eo c

 COMMENTARIUS.

 Tertia conclusio : Corpus praesens non quantitative non habet proprie ubi, quia hoc est secundum se divisibile, est tamen improprie in ubi, sicut Ange

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XII.

 COMMENTARIOS.

 Eumdem esse respectum creaturae ad Deum creantem et conservantem, probatur, quia existentia creaturae permanentis eadem est in creatione, et in conser

 COMMENTARIUS.

 De secundo (k) articulo dico, quod cum isto respectu creaturae habentis esse ad Deum, ut a quo habet esse, non esse non esse, esse esse esse non esse

 COMMENTARIUS.

 In hac littera sunt pulchra dicta Philosophica, de quibus vide Doct. 2. d. 2. q. 9. a. n. 3. et 8. Phys. Primum dictum naturaliter nihil producitur ut

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XIII

 Prima conclusio (a) probatur tripliciter, primo sic : Ultima perfectio substantiae vivae non est sola relatio operatio est hujusmodi perfectio substa

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali tria sunt videnda : Primo arguitur, quod in operatione necessario est aliqua relatio realis ad objectum. Secundo, dicet

 COMMENTARIUS.

 Docet in actu cognoscendi intuitivo esse duas relationes reales ad objectum, una est mensurabilis ad mensuram, altera est unionis seu attihgentiae. Qu

 COMMENTARIUS.

 Secundus actus cognoscendi (1), qui scilicet non est necessario existentis, ut existentis, non necessario habet relationem actualem ad objectum, quia

 COMMENTARIUS.

 Respondet ad argumenta posita num. 6. et 7. ex doctrina jam probata. Ad primum operatio quae est ultima perfectio seu beatitudo, habet annexam relatio

 COMMENTARIUS.

 Ad secundum argumentum (a) quod accipitur ex 7. Physic. si diceretur, quod Aristoteles omnia illa dicit non secundum opinionem propriam, sed secundum

 COMMENTARIUS.

 Ad tertium (i) potest dici, quod in tertio modo relativorum sic conceditur relationem esse in substantia alterius extremi tantum, sicut in duobus prim

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo principali dico, quod relatio potest tripliciter se habere ad absolutum. Uno modo contingenter, et per accidens, ut similitudo ad a

 et hic admittit passiones spirituales, quales sunt dolor, gaudium, de quo 3. distinct. 15. a num. 8. objicit quatuor loca Aristotelis et duas rationes

 COMMENTARIUS.

 Solvit argumenta allata numero praecedenti. Ad primum, docet operationem dici actionem, et actum secundum, quia duabus conditionibus convenit cum acti

 COMMENTARIUS.

 De quarto principali dici potest, quod illa qualitas, quae, vel est operatio, vel includitur in operatione, non habet relationem ad subjectum magis es

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XIV.

 Ad intellectum hujus quaestionis (a) aliqua praemittantur : Primo, de perfectione naturali animae vel Angeli. Anima humana, etsi in quocumque statu, s

 COMMENTARIUS.

 Posse intellectum etiam pro hoc statu habere cognitionem imperfectam horum terminorum : Deus est trinus, non autem perfectam. Ratio primi, quia in quo

 COMMENTARIUS.

 Ex his el similibus auctoritatibus ejus habemus, quod credere possumus testimonio aliorum, etiam tam firmiter, ut illud credere dicatur apud eum scire

 COMMENTARIUS.

 Ponit aliquot differentias inter fidem infusam et acquisitam. Prima est, quod ex fide acquisita sine infusa, saepe elicimus actum credendi, non o cont

 Dei, consequenter experirer verum esse quod credo, quod repugnat. ille etiam tangit, an fidelis, licet non experiatur, credat tamen fide infusa, se ha

 COMMENTARIUS.

 Trinitatem non posse sciri a nobis scientia quia, seu a posteriori quia nullus effectus deducit in notitiam causae necessariae ad ejus fieri, vel es

 COMMENTARIUS.

 Ostendit animam et Angelum non posse intuitive vel abstractive, scientia immediata, seu ex terminis, atque propria, cognoscere Deum suis viribus. Rati

 COMMENTARIUS.

 Sed contra arguitur (a), quia si illud intelligeretur de proprio objecto intellectus humani, ut est talis potentia, sequeretur quod intellectus Beati

 COMMENTARIUS.

 Pro solutione argumentorum, quae fecit, praemittit quaedam primum, quod primum mobile naturali motione in divinis, est intellectus Dei, et primum mo

 COMMENTARIUS.

 Nunc autem (a) quantum ad pri mam minorem, essentia divina est motiva immediate sui intellectus, sed non intellectus creati, quia intellectus divinus

 COMMENTARIUS.

 (g) De tertio principali dico, quod anima ex naturalibus in quocumque statu, vel Angelus non potest cognoscere essentiam divinam sub ratione propria m

 COMMENTARIUS.

 Contra istam responsionem (m) dupliciter argui potest, primo sic : Relatio imaginis, vel est idem cum essentia animae vel Angeli, vel saltem necessari

 COMMENTARIUS.

 Ad ista (a), aliquid esse medium cognoscendi, vel in cognoscendo potest intelligi dupliciter : Uno modo, quod sit medium cognitum, sic quod per ipsum

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XV.

 De primo supposito, quod intellectio perfecta, puta definitiva de objecto definibili, sive sit verbum illius, sive non, saltem non est sine verbo ipsi

 COMMENTARIUS.

 Utrum autem horum est per se activum, vel principalius, certum non est, et pro utraque parte adducit Augustinum, et Philosophum, de quo late 1. dist.

 COMMENTARIUS.

 De isto articulo (f) potest dici, quod utrumque concurrit in ratione principii activi respectu intellectionis, aliquid, scilicet ipsius animae, et ips

 COMMENTARIUS.

 Sed hic sunt duo dubia : Primum quomodo ista constituunt unum perfectum principium. Secundum de quibusdam auctoritatibus adductis, puta de illa August

 De tertio primi articuli principalis, videndum est an illud in parte intellectiva, quod est activum ad intellectionem, sit intellectus agens vel possi

 De isto articulo (1) si prima via tenetur, posset dici quod intellectus agens habet duas actiones ordinatas. Prima est facere de potentia intelligibil

 COMMENTARIUS.

 Si vero teneretur alia via, scilicet quod illud animae, quod est activum ad intellectionem, est intellectus possibilis, et quod intellectus agens habe

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (a) dico quod intellectus beatus potest habere verbum de creatura cognita in genere proprio et ad formationem illius verbi ponen

 COMMENTARIUS.

 Ad primum principale, si teneatur in tertio articulo, quod intellectus agens active se habeat ad intellectionem, et possibilis passive, tunc non secun

 QUAESTIO XVI.

 Hic sunt tria videnda. Primo, an , in aliquo actu voluntatis sit necessitas. Secundo, si cum hoc stet ibi libertas. Tertio, si quandoque cum libertate

 COMMENTARIUS.

 Istae rationes (e) non videntur probare conclusionem necessariam de quacumque voluntate in communi, nec etiam videntur in se necessariae. Primum proba

 COMMENTARIUS.

 Hic adverle, licet Doctor ut dubium reliquerit, an voluntas possit velle malum l. d. I. q. 4. 18. 18. et 2. d. 6. q. 2. n. 13. et 43. q. 2. tamen reso

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali, dico quodcum necessitate ad volendum stat libertas in voluntate. Hoc probatur, primo per auctoritates. Prima est Augus

 De tertio principali dicitur, quod in aliquo actu voluntatis divinae, scilicet in actu spirandi Spiritum sanctum, est aliquo modo necessitas naturalis

 4

 SCHOLION.

 QUAESTIO XVII.

 Hic primo videndum est, quid intelligendum sit per dilectionem naturalem secundo, quid per dilectionem meritoriam tertio ex his Lnfertur veritas q

 COMMENTARIUS.

 Secundum dictum hujus articuli meritum est actus a Deo acceptatus, ut dignus praemio. Secunduoc, addit actui duas relationes unam ad voluntatem Dei,

 COMMENTARIUS.

 Ponit actum meritorium et actum naturalem, specie non distingui : Primo, quia meritum constituitur per respectum, vel respectus, ut ostensum et abso

 COMMENTARIUS.

 Videtur admittere actus fidei acquisitae et infusae non differre specie, et quandoque nec numero, de quo supra q. 14. n. 5. Sed hic n. 12. videtur adm

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum principale (t) dicitur, quod habitus est causa non substantiae actus, sed modi in actu, et ille modus posset concedi differre specie suo

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XVIII.

 Ista quaestio (a) habet majorem difficultatem de bonitate actus morali, quia de bonitate actus naturali manifestum videtur, quidquid per illam intelli

 COMMENTARIUS.

 De primo (b), bonitas moralis actus est integritas eorum omnium, quae recta ratio operantis judicat debere ipsi actui convenire, vel ipsi agenti in su

 COMMENTARIUS.

 quomodo, quando. De quibus Greg. Nyssen. 5. Philos. cap. I. Arist. 3. Ethic. c. I. D. Thom. I. 2. q. 7. art. 3. vide Doctorem, 2. dial. 40. et aliis l

 COMMENTARIUS.

 De secundo principali dico (a) quod laudabile et vituperabile, imo generalius, praemiabile et punibile continentur sub hoc communi, quod est imputabil

 COMMENTARIUS.

 De tertio principali primo potest dici, quod actus exterior, scilicet imperatus, habet bonitatem moralem propriam aliquam aliam, quam actus interior e

 COMMENTARIUS.

 Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.

 COMMENTARIUS.

 De secundo in isto articulo, scilicet de imputabilitate, patet ex distinctione posita in secundo articulo, si stricte accipiendo, solum illud dicatur

 QUAESTIO XIX.

 De primo (a) creditum est naturam humanam personaliter - esse unitam Verbo, Joan. I. Verbum caro factum est, ubi caro

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (k) principali videndum est, quomodo sit possibile ex parte termini, quomodo scilicet hoc subsistens incommunicabile, ut tale, pot

 COMMENTARIUS.

 Ad ista (m). Ad primum, dependentia potest dupliciter distingui : Uno modo formaliter, sive quasi specie, secundum rationem distinctam formalem depend

 COMMENTARIUS.

 De secundo (a) potest propositum sic declarari : Aliqua est in entibus dependentia naturae communicabilis, inquantum communicabile, ad suppositum cui

 COMMENTARIUS.

 Tertio (h) secundum aliquos de-- claratur propositum sic : Persona i divina eminenter continet perfectionem omnis suppositi causali igitur potest su

 COMMENTARIUS.

 De tertio (k) articulo certum est juxta Damascenum cap. 57. quod Verbum assumpsit naturam in atomo, hoc est, singularem, et tameu non habentem persona

 COMMENTARIUS.

 Ad argumenta suadentia personam creatam constitui per positivum, adducta n. 17. id primum, explicat pulcherrime, communicari vel dependere simpliciter

 COMMENTARIUS.

 De secundo (m) igitur in tertio articulo principali videtur quod naturae humanae repugnat dependere ad personam alienam ut sustentantem ipsam. Primo,

 Potest dici quod non est ponenda inter aliqua esse formalis repugnantia, nisi vel in rationibus eorum propriis aliqua repugnantia includatur manifeste

 Ad rationes contra concilia. num. 22. adductas. Ad primam, etsi substantia det esse simpliciter, et primum supposito proprio, non dat sic in alieno. A

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XX.

 Hic (a) praemittendum est unum, hoc, scilicet quod probabile videtur, quod Missa non solum valet virtute meriti, sive operis operantis, sed etiam virt

 COMMENTARIUS.

 Oratio (idem est de omni alio opere bono) valet specialissime oranti, generalissimo omnibus, et specialiter cui applicatur, alioquin frustra ordinasse

 COMMENTARIUS.

 Habet ergo (e) articulus iste difficultatem specialiter intelligendo hoc tertio modo. Et potest dici, quod una Missa dicta pro duobus non tantum valet

 COMMENTARIUS.

 Potest dici, quod ista non impediunt rationes prius positas, quia utraque major istarum rationum est vera simpliciter, tam secundum extensionem quam s

 COMMENTARIUS.

 Ad illa in contrarium (k). Ad primum de spiritu, dico quod spiritus, etsi extensive non dividatur, tamen numeraliter spiritus a spiritu distinguitur

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali tria sunt videnda : Primo si in potestate sacerdotis sit applicare certae personae bonum, quod debetur Ecclesiae, vel a

 COMMENTARIUS.

 et non resolvit primum, an prius parentibus quam Parochianis applicanda Missa ? Secundum, an potius mortuis quam vivis, et peccatoribus quam justis

 COMMENTARIUS.

 SCHOLION.

 COMMENTARIUS.

 ad communem sensum recurrendum est et in proposito is est, ut obligans aliquem pro sua intentione celebrare, intendat totum bonum celebrationis spec

 COMMENTARIUS.

 Sed numquid in casu (c) aliquo speciali satisfacit iste, qui tenetur ad unam Missam pro eo, si celebrat simul pro eo, et alio. Dicitur quod sic, quia

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XXI.

 Quantum ad primum, sufficienter potest sententia Philosophi de bona fortuna ad duo reduci : Primo, an sit, et quomodo sit. Secundo, propter quid, sive

 COMMENTARIUS.

 Secundo in ista particula (e) quod est de bona fortuna, explicatur in una conclusione, et duplici distinctione. Conclusio, quae etiam videtur communit

 COMMENTARIUS.

 Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.

 Sed quae est causa essendi bene fortunatum, quod est secundum principale in primo articulo principali, et hoc de bona fortuna improprie dicta, quae no

 COMMENTARIUS.

 Sed de causa extrinseca hujusmodi eventus fortuiti secundum Aristotelem videtur dicendum, quod natura non est causa ejus, quia natura est determinata

 LOCORUM EX QUODLIBETIS SCOTI, CUM ALIIS EJUSDEM DOCTORIS LOCIS, QUAE INTER SE APPARENTER OPPONI VIDENTUR

COMMENTARIUS.

(a) Ad aliud dico,quod in generatione, etc. Vult dioere Doctor quod si lignum corrumpendum haberet instans sui este, in quo scilicet esset, tunc in illo instanti haberet qualitates convenientes tali formae ligni, puta in tanto gradui, quem sibi necessario determinat, modo illae qualitates non abjicerentur subito et immediate, ut patet, et sic sequeretur quod lignum corrumpendum, non subito, et in instanti corrumperetur, sed in tempore habito, et sic esset verum dicere lignum in instanti A est, et immediate post hoc non erit, et sic in tempore immediato corrumperetur: modo corruptio semper fit in instanti, ergo non datur ultimum instans corrumpendi.

(b) Et sicut corruptum non habet ultimum instans sui esse, sic habet primum instans sui non esse, etc. Hoc patet, quia ex quo generatio est in instanti, quo forma inducitur in materia, genitum est, et tunc sic exponitur per positionem de praesenti, et negationem de praeterito, genitum in isto instanti est, et in tempore immediato non fuit; ergo incipit esse. Et quia in eodem instanti in quo forma geniti inducitur in materia, forma corrumpendi expellitur a materia (aliter simul in eodem instanti essent duae formae repugnantes), sequitur quod ipsum corrumpendum non sit, et sic datur primum instans sui non esse, sive primum instans sui non esse, sive primum instans in quo non est; patet, quia in toto tempore praecedenti fuit, et in isto instanti non est; ergo datur primum Instans in quo non sit. Et sic exponitur per negationem de praesenti, et positionem de praeterito A nunc, sive in isto, instanti non est, et in tempore immediatio fuit; ergo A desinit esse.

(c) Sed si aliqua virtute conservaretur quod, etc. patet, quia si A habet ultimum sui esse, in illo instanti non corrumpitur, auia tunc in eodem instanti simul esset et non esset: nec in alio instantiimmediato, quia tunc daretur instans immediatum instanti, ergo corrumperetur in tempore immediato ad illud ultimum instans, in quo haberet esse; et si in tempore corrumpitur,sequitur quod non habet primum instans sui non esse, quia tunc in instanti esset corruptum, et non in tempore. Et sic concedo quod si creatura tantum per instans duraret, quod haberet ultimum instans sui esse; patet, quia tantum in tempore immediate sequenti desineret esse, ut supra patuit, nec etiam haberet primum instans sui non esse, quia praecise haberet non esse in tempore.

(d) Universaliter autem dico,etc. Expono istam litteram praemittendo exemplum de private oppositis contrarie, contradictorie, privatio formae in materia et forma, esse simpliciter, et non esse simpliciter ; forma substantialis aquae, et forma substantialis terrae. Prima in eodem subjecto privative opponuntur; secunda contradictorie ; tertia quasi contrarie, quia inter formas substantiales, non est proprie contrarietas. Dicit ergo, quod in hujusmodi sibi invicem succedentibus non est ultimum praecedentis, et cum hoc primum consequentis ; patet de private oppositis, quia si materia in isto ultimo instanti est privata forma, ita quod in illo instanti sit privatio, et postea detur primum instans, in quo forma sit, aut dabitur illud idem instans, in quo est privatio formae, et tunc in eodem instanti erit forma, et privatio ejus ; aut dabitur aliud instans immediatum, et tunc erunt duo instantia immediata: aut in tempore immediato, et tunc non habebit.aliquod instans sui esse, sed praecise in tempore. Similiter si daretur ultimum instans formae non posset dari primum instans privationis oppositae immediate sequentis, et arguatur sicut prius. Et de contradictoriis idem patet, quia si daretur ultimum instans non esse A, puta, quod non omne A duret per annum, et in ultimo instanti illius anni, tunc A non posset habere primum instans sui esse, quia aut haberet in eodem instanti, aut in alio immediato ; aut in tempore immediate sequenti, et arguatur ut prius* Et similiter si A haberet ultimum sui esse, tunc non esse sequens non posset habere primum instans sui esse, et arguatur ut prius. Similiter patet de quasi contrariis sibi invicem succedentibus, et sint forma terrae, et forma aquae, ita quod forma aquae succedat formae terrae in eadem materia. Si forma terrae haberet ultimum instans sui esse, tunc forma aquae immediate succedens non haberet primum instans sui esse; patet, quia forma aquae succedens, aut haberet esse in eodem instanti in quo habet esse forma terrae, et tunc in eodem instanti materia simul esset sub forma terrae, et sub forma aquae; aut haberet forma aquae esse in alio instanti immediato, et tunc essent duo instantia immediata ; aut haberet esse in tempore immediato, et tunc non haberet primum instans sui esse.

Si dicatur, quod haberet esse in alio instanti, non immediato, sed mediato, contra, quia tunc sequitur quod forma terrae non haberet esse in aliquo ultimo instanti in tempore. Sequitur in littera, semper tamen alterum est dare, scilicet,vel ultimum prioris, vel primum posterioris, et.nunquam utrumque simul, scilicet, ultimum instans prioris, et primum posterioris. Si enim datur ultimum instans formae terrae, primum instans non poterit dari formae aquae immediate succedentis, ut supra patuit. Et si datur primum instans formae aquae succedentis formae terrae, ultimum instans formae terrae praecedentis dari non poterit, propter rationem superius factam, quia scilicet tunc oporteret dari duo opposita simul in eodem instanti, vel duo instantia immediata, ut patuit. Et assignat rationem quare in oppositis invicem succedentibus, si datur primum posterioris, non dabitur ultimum prioris. Sed si datur ultimum prioris oppositi, non dabitur primum posterioris oppositi, et si datur primum posterioris oppositi, non dabitur ultimum prioris oppositi ; ratio, quia divisibile non est immediatum, nisi indivisibili ; si enim A habet ultimum sui esse, ad illud instans ultimum immediate sequitur tempus divisibile. Si etiam datur primum instans formae succedentis, illud instans immediate sequitur tempus, in quo fuit forma praecedens, et sic patet quomodo divisibile est tantum immediatum indivisibili, et similiter indivisibile est tantum immediatum divisibili, et non indivisibili. Et addit, quod succedentia sunt immediate opposita, succedentia dico sibi invicem, et per consequens, si unius succedentis datur ultimum instans sui esse, immediate alterius succedentis non dabitur primum instans sui esse, et si illius posterioris succedentis priori datur primum instans sui esse, tunc prioris non dabitur ultimum instans sui esse.

(e) Cum igitur illa, quae accipiunt non esse post esse quaedam sunt raptim transeuntia, etc. Exemplum, quod mutatio sive instans habeat primum sui esse, quia verum est dicere in hoc instanti est, et in tempore immediato non fuit; ergo habet primum instans sui esse. De ultimo instanti patet, quia verum est dicere quod in isto intanti est, et in tempore immediato non erit, ergo habet ultimum Instans sui esse. Sed non habet primum instans sui non esse, patet, quia tunc esset verum dicere in isto instanti non est, et in tempore immediato fuit; sed hoc est falsum, ergo non habet primum instans sui non esse, nec similiter habet ultimum instans sui non esse, quia tunc esset verum dicere in isto instanti non est, et in tempore immediato ad hoc instans erit; sed hoc est falsum, quia mutatio, nec instans possunt esse in tempore. Et hoc est quod Doctor dicit, scilicet, ideo non habent nec primum nec ultimum sui non esse, etc. In secundis, scilicet permanentibus virtute naturali, est dare primum inesse, sed non ultimum. De primo patet, quia verum est dicere, quod genitum in isto instanti est, cum generatio sit in instanti, et in tempore immediato non fuit, ergo habet primum sui esse. De secundo patet, quia si corrumpendum haberet ultimum sui esse, in illo instanti ultimo haberet qualitates convenientes, et dic ut supra. Addit quod hujusmodi permanentia habent primum instans sui non esse, et non habent ultimum instans sui non esse. Primum patet, quia de corrupto verum est dicere, nunc non est, et in tempore immediato fuit ; ergo corruptum habet primum instans sui non esse. Secundum patet, quia si haberet ultimum sui non esse, esset verum dicere, genitum in isto instanti non est, in tempore immediato erit; hoc autem est falsum, quia generatio non est in tempore, sed praecise in instanti. In aliis autem, quae virtute divina producuntur, et accipio Angelum, et dicatur A, potest primo habere primum sui esse, quia verum est dicere, quod A nunc est, est in tempore immediato non fuit ; ergo habet primum sui esse, potest etiam habere ultimum sui esse, quia verum est dicere Angelus nunc est, et immediate post hoc non erit, quia Deus (ut supra patuit) potest ipsum iii tempore immediato annihilare ; ergo habet ultimum sui esse, et si habet ultimum sui esse, non poterit autem habere primum sui non esse: patet, quia ad Ultimum inesse immediate sequitur tempus, et sic non habebit primum instans sui non esse cum in tempore immediato ad instans, in quo habet ultimum sui esse, corrumpatur vel annihiletur. Si tamen non haberet ultimum sui esse, poterit habere primum sui non esse, quia Deus post aliquod tempus potest in ultimo instanti illius temporis annihilare, et tunc esset verum dicere, A nunc non est, est in tempore immediato fuit; ergo habet primum sui non esse, potest etiam habere ultimum sui non esse, quia si Deus in isto instanti non creet Angelum, sed in tempore immediato ad illud instans creet, quia hoc potest facere, tunc habebit ultimum sui non esse quia verum non esset dicere, A in isto instanti, non non est, et in tempore immediato post, scilicet hoc instans erit ; ergo habet ultimum sui non esse. Et ratio istorum est, quia virtus divina potest in quemcumque modum successionis unius ad alterum, qui non includit contradictionem. Sed in modis praedictis nulla apparet contradictio ; esset bene contradictio quod A haberet ultimum sui esse, et immediate post hoc haberet primum sui non esse, ut supra patuit. Esset etiam contradictio, quod A haberet ultimum sui non esse, et quod haberet primum sui esse, patet, quia si haberet primum sui esse, non haberet in eodem instanti quo habet ultimum sui non esse, et tunc est verum dicere quod A in eodem instanti sit, et non sit, aut in alio instanti, et tunc essent duo instantia immediata. Et aliquis alius modus posset inveniri, quem modo transeo.

Ad aliud de incipit et desinit dicit, quod dupliciter exponitur, nam incipit exponitur per positionem de praesenti, et negationem de praeterito, et tunc habet primum sui esse, ut A in isto instanti est, et in tempore immediato non fuit ; ergo A incipit esse. Secundo, per negationem de praesenti, et positionem de futuro, et hoc quando habet ultimum sui non esse, ut A nunc non est, et in tempore immediato post hoc erit, ergo incipit esse. Similiter desinit exponitur dupliciter, primo per negationem de praesenti, et positionem de praeterito, ut quando habet primum sui non esse, ut A in isto instanti non est, et in tempore immediato fuit; ergo desinit esse. Secundo, per positionem de praesenti, et negationem de futuro, et hoc quando habet ultimum sui esse ut A in isto instanti est, et in tempore immediato post hoc non erit ; ergo A desinit esse. Dicit ergo Doctor quod raptim transeuntia quae praecise durant per instans exponunt, et per incipit et desinit, per incipit, uno modo tantum, scilicet per positionem de praesenti, et negationem de praeterito, ut instans nunc est, et in tempore immediato non fuit, ergo incipit esse ; sed non potest exponi per negationem de praesenti, et positionem de futuro, quia non valet, instans nunc non est, et in tempore immediato erit, quia repugnat instanti esse in tempore. Similiter exponitur per desinit, uno modo scilicet per positionem de praesenti, et negationem de futuro, ut mutatio, vel instans nunc est, et in tempore immediato non erit: ergo desinit esse. Sed non potest exponi per negationem de praesenti, et positionem de praeterito, quia non sequitur, instans nunc non est, et in tempore immediato ante hoc fuit ; non sequitur, quia instans nec mutatio sunt in tempore. Et sic concedo, quod si Angelus tantum per instans duraret, quod haberet primum et ultimum sui esse, et simul inciperet esse per positionem de praesenti, et negationem de praeterito, et desineret esse, exponendo desinit per positionem de praesenti, et negationem de futuro, eodem modo praecise, ut dixi de raptim transeuntibus. Haec exposui pro junioribus et inexpertis. (f) Ad primum argumentum principale.

Doctor facit unum argumentum in principio quaestionis, probando quod respectus ad Deum, ut creantem et conservantem, non sit idem, quia respectus ad Deum, ut creantem separabilis est a respectu ad Deum, ut conservantem. Et ratio hujus est, quia si creatura tantum duret per instans, sicut potest, tunc tantum erit respectus ad Deum, ut creantem, cum in primo instanti tantum creetur, et nullo modo habebit respectum ad Deum, ut conservantem ; patet, quia dicitur conservari tantum post primum instans creationis, ut supra patuit ; ergo. .

Respondet, et responsio stat in aliquibus dictis. Primo, si creatura tantum durat per instans, tunc in ipsa est unus respectus realis ad Deum, ut creantem: et est alius respectus rationis, qui fundatur in ipsa, et terminatur ad non esse immediate praecedens, ut supra patuit. Secundo, si vero creatura duret per aliquod tempus ultra primum instans creationis, dicit quod ipsa habet eumdem respectum realem ad ipsum Deum causantem et dantem esse pro tempore sequenti, et est realiter, simpliciter idem respectus realis, sive eadem dependentia realis, quae est ipsius, ut ad Deum creantem, quia in re pro quocumque instanti eadem creatura realiter ponitur in esse, et creatur ; respectus tamen qui fundatur in ipsa, ut existente in tempore sequenti, et terminatur ad ipsam ut existentem in primo instanti, bene est alius a primo et vere separabilis, sed realis dependentia semper est eadem quantumcumque duret. Et de hoc patuit aliqualiter supra, sed clarius in difficultatibus, quas in secundo, dist. 2. q. 1. posui.

Circa multa dicta in hac quaestione insurgunt nonnulla dubia. Primo circa hoc, ejusdem re et ratione ad idem re et ratione non est dependentia essentialis, nisi unius et ejusdem rationis.

Secundo circa hoc, existentia creaturae permanentis est eadem omnino in ratione et conservatione, et ex parte termini est omnino idem re et ratione, scilicet velle divinum, et habitudo non solum ad creantem, sed ad conservantem est habitudo dependentiae essentialis et ejusdem rationis.

Tertio circa hoc, velle divinum omnino idem est ratio terminandi habitudinem rei creatae et conservatae, quia velle divinum respectu cujuscumque volibilis semper manet idem.

Quarto circa hoc, persona divina semper est in fieri, quia nunquam ista persona potest habere esse, nisi accipiendo actualiter a producente.

Quinto circa hoc, respectus qui est ipsius esse ad non esse immediate praecedens, non est realis, quia non ad terminum positivum, et respectus qui est ipsius esse ad esse idem, quasi praeexistens, vel magis cum illo priori existens non est realis, pro quanto est ejusdem ad idem, respectus autem ipsius esse ad causam a qux est, est realis.

Sexto circa hoc, res permanens potest esse praecise per instans.

Septima circa hoc, instans et mutatio tantum durant per instans.

Octavo circa hoc,permanentia habent primum sui esse, et primum sui non esse, et habentia ultimum sui esse, non possunt habere primum sui non esse.

Nono circa hoc, in generatione et corruptione naturali, corruptum non habet ultimum sui esse, quia tunc haberet qualitates convenientes, saltem in tali gradu, in quo possent stare, et sic non subito abiicerentur.

Decimo contra hoc, et raptim transeuntibus est dare tam primum quam ultimum, scilicet in esse, sed non est dare primum et ultimum in non esse, quia non habent nec primum sui non esse, nec similiter ultimum sui non esse.

Contra primum instatur multipliciter, probando quod ejusdem re et ratione, ad idem omnino re et ratione, sit multiplex dependentia essentialis. Et primo sic, eadem creatura, puta Angelus, omnino indistincta re, est fundamentum dependentiae essentialis causati ad causam, finiti ad finem, mensurati ad mensuram, quae dependentiae terminantur ad aliquid omnino idem re et ratione ; ergo ejusdem re et ratione, ad idem et ratione, est multiplex dependentia essentialis. Consequentia patet, quia illae dependentiae sunt ex natura rei distinctae, ut patet. Antecedens probatur quoad omnes illas dependentias essentiales. De prima patet, quia idem Angelus omnino re, indistinctus essentialiter, dependet dependentia causati, quia immediate creatur a Deo, quae dependentia terminatur ad ipsum Deum omnino indistinctum. De secunda patet, quia idem Angelus omnino indistinctus est ens finitum ordinatum ad ultimum finem, et sic idem Angelus dependet ab ultimo fine, ut a causa finali, quae dependentia immediate terminatur ad eumdem Deum omnino indistinctum, quia omnino idem sub eadem ratione formali est causa efficiens, et causa finalis omnium, loquendo de primo efficiente, et ultimo fine, hoc patet a Doctore in primo, dist. 2. q. 1. Similiter tertia patet, quia idem Angelus indistinctus a parte rei est perfectio limitata, et per consequens necessario includens imperfectionem, et omne imperfectum essentialiter dependet a perfecto, et mensuratur ab eo. et talis.dependentia mensurati, scilicet secundum perfectionem immediate terminatur ad ultimum perfectum, et ultimum perfectum est simpliciter idem a parte rei cum primo efficiente, et ultimo fine, ut probat Doctor in primo, dist. 2. q. 1. Cum ergo istae dependentiae essentiales ad invicem differant etiam praeter omne opus intellectus, sequitur quod in eodem indistincto ex parte rei fundantur immediate plures dependentiae essentiales, quae etiam terminantur ad idem omnino indistinctum a parte rei. Et dico indistinctum a parte rei, quia non est necesse ponere indistinctum ratione, quia dependentia realis et essentialis requirit praecise extrema realia, non enim variatur ex natura rei propter variationem respectus rationis, sive in fundamento, sive termino. Et hoc dico, quia forte posset responderi, quod licet idem Angelus ex parte rei sit fundamentum omnino indistinctum respectu harum relationum essentialium, tamen secundum alium et alium respectum rationis fundat aliam et aliam relationem. Et similiter licet sit idem terminus ex parte rei omnino indistinctus, tamen secundum alium et alium respectum est ratio terminandi aliam et aliam relationem essentialem. Sed hoc, ut dixi, non impedit, quia hic loquimur de alia et alia relatione reali, et illa semper requirit tam fundamentum proximum quam terminum ex natura rei.

Secundo principaliter instatur, quia ejusdem omnino indistinctum a parte rei ad idem indistinctum a parte rei possunt esse plures relaliones reales, et ab invicem realiter distincte ; ergo non videtur impossibile quod etiam possint plures dependentiae ex natura rei ab invicem distinctae. Consequentia videtur nota, quia quaecumque relatio realis aeque requirit extrema realia, et realiter distincta, aeque etiam videtur repugnantia, quod inter duo alba praecise sint plures similitudines, sicut quod inter A et B sint plures dependentiae essentiales ejusdem rationis: et similiter videtur aeque impossibile, quod inter duo alba sint plures relationes reales alterius rationis, puta, quod inter ea sit relatio similitudinis, et dissimilitudinis vel aequalitatis, sicut quod inter A et B sint plures dependentiae, vel ejusdem rationis, vel alterius rationis. Antecedens probatur, quia productum univoce includit relationem essentialis dependentiae, quia dependet ut causatum ad causam ; includit etiam relatione similitudinis, quia idem productum est simile producenti; includit etiam relationem aequalitatis, quia productum univoce est aequale secundum perfectionem essentialem ipsi producentis includit etiam relationem realem identitatis, cum sit idem ipsi producenli saltem specifice, et e contra: et omnes istae relationes differunt ab invicem praeter opus intellectus, ut patet.

Si dicatur quod non est impossibile plures relationes alterius rationis fundari in eodem indistincto ex parte rei, et terminari ad idem, ex parte rei omnino indistinctum ; sed est impossibile quod plures ejusdem rationis sint in eodem omnino indistincto, et ad idem omnino indistinctum. Contra, quia relationes alterius majorem distinctionem requirunt in fundamento, vel in termino, quam relationes ejusdem rationis ; patet, quia Philosophus, quinto Mel. cap. de Ad aliquid, assignat distincta fundamenta respectu relationum primi, secundi, tertii modi, ut patet: ergo sequitur quod relatio primi modi et secundi modi magis repugnent in eodem fundamento, quam duae relationes ejusdem modi; et sic non videtur valere illa responsio, ut patet intuenti.

Tertio principaliter instatur, quia videtur major repugnantia simpliciter, quod in eodem respectu ejusdem, possint fundari duae relationes oppositae, quam quod in eodem indistincto ad aliud indistinctum possint fundari duae relationes essentiales dependentiae ejusdem rationis, patet, quia non ita formaliter repugnant, sicut relationes oppositae. Sed in eodem penitus indistincto, et respectu ejusdem, fundantur plures relationes oppositae, ut patet de intellectu movente se ad sui cognitionem, qui tunc simul fundat relationes oppositas, scilicet relationem moventis ad mobile, et relationem mobilis ad seipsum moventem, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. q. 7. Hoc idem patet de voluntate movente se, in quo tunc fundantur duae relationes oppositae, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. parte secunda, q. 3. et dist. 26. et in secundo, dist. 26. ergo si duae tales possunt esse in eodem respectu ejusdem, multo magis possunt esse duae ejusdem rationis in aliquo uno indistincto, quae non terminentur ad illud idem; sed ad aliud, sicut in primo, ubi ponitur idem omnino indistinctum esse fundamentum et terminum.

Quarto instatur, est magis impossibile quod idem dependentia essentiali et reali dependeat a seipso, ita quod immediate fundet relationem essentialis dependentiae, quae etiam terminetur ad seipsum, quam quod idem habeat plures relationes essentiales dependentiae ad aliud terminatas, sive quod quam simul dependeat ab alio pluribus dependentiis ejusdem rationis; patet, quia primum includit manifestam repugnantiam apud omnes scilicet, quod idem a se essentialiter de -pendeat ; secundum vero non ita manifestam repugnantiam, cum ab aliquibus negetur illa propositio Doctoris, scilicet quod idem non possit dependere ab alio pluribus dependentiis, ut patet in primo Occham. Sed idem realiter potest a se ipso dependere dependentia reali et essentiali; patet, quia mobile, ut mobile essentialiter dependet a motore, ut patet. Sed idem omnino indistinctum potest movere se ipsum, ut probat Doctor in primo, d. 3. q.7. et in 2. dist. 2. q. 10. et dist. 25. q. unica.

Quinto instatur, et redit quasi in idem, quia simpliciter videtur major impossibilitas quod duae relationes reales, et realiter oppositae, simul possint esse inter extrema omnino ex parte rei indistincta, quam quod duae relationes ejusdem rationis fundentur in uno terminentur ad aliud, realiter et essentialiter distinctum ; patet, quia de natura relationis realis est, vel quod praeexigat duo extrema realiter distincta, vel quod efficiat extrema realiter distincta. Sicut sunt relationes originis in divinis constituentes personas divinas, sed non est de ratione formali quod duae relationes essentialis dependentiae ejusdem rationis possint esse in eodem, quia si idem actu a pluribus dependeret, haberet plures ejusdem rationis ; sicut etiam in eodem albo simul possunt esse plures similitudines ejusdem rationis, licet ad plura alba.

Respondeo ad omnes instantias praemittendo aliqua. Primum quod Doctor in praesenti conclusione loquitur tantum de pluribus dependentiis ejusdem rationis ad idem omnino indistinctum ; non quod illae sint formaliter ad invicem repugnantes, sed quia inferunt incompossibilia, quia inferunt, idem simul posse esse, et non esse, ut patet in littera, quia si A essentialiter dependet a B pluribus dependentiis, et sufficienter ab utraque seorsum sumpta, sequitur quod A vel sit bis causatus, vel simul sit causatus, quae sunt incompossibilia. Secundum est, quod istud dictum Doctoris non dicitur simpliciter impossibile ex hoc quod idem dependeat pluribus dependentiis totalibus et sufficientibus ab eodem. Sed est simpliciter impossibile, quod idem simul dependeat pluribus dependentiis ejusdem rationis, et totalibus a pluribus, non tamen essentialiter ordinatis, ut exposui in primo, dist. 2. parte prima, q. 1. quia si sic dependeret, sequeretur illud idem impossibile, quod Doctor hic infert, ut patet ab ipso in primo d. 2. q. 1. et q. de unitate Dei, et in secundo et quodlib. et in tertio d. 1. et alibi saepe; et hoc Doctor intendit.

Tertium praemittendum non tamen pro nunc multum immorandum est, quod forte idem omnino ex parte rei, indictinclum potest fundare plures relationes essentiales dependentiae alterius et alterius rationis, terminatas praecise ad aliud omnino ex parte rei indictinctum, quia dicit Doctor in littera : Sic si essent plures dependentiae omnino essentiales, inter extrema omnino eadem, sicut dependentia creaturae ad Deum, ut efficientem, et ut ad finem, tamen istae videntur esse alterius rationis. Si enim essent ejusdem rationis, essent sibi incompossibiles in eodem, et secundum idem. Ex quo videtur non esse apud ipsum incompossibile esse plures relationes dependentiae essentiales alterius rationis in eodem, et terminatas ad aliud omnino indistinctum ; et hoc videtur mens Doctoris. His praemissis, patet responsio ad duas primas instantias,pro quanto concludunt compossibililatem plurium relationum essentialium ejusdem rationis ad aliud omnino indistinctum, quia hoc non videtur impossibile, nec esse contra conclusionem praemissam, quia ipsa loquitur tantum de dependentiis ejusdem rationis. Et cum ultra probatur quod videtur major repugnantia, quod plures sint alterius rationis in eodem, cum Aristoteles assignet diversa fundamenta, dico, quod omnes relationes, quae fundantur in creatura ad Deum, ut relatio causati ad causam primam, relatio finiti ad ultimum finem, relatio mensurati ad primam mensuram, sunt relationes praecise tertii modi, cum non sint mutuae; et hoc patet a Doctore in primo distinct.

3. q. 5. art. 1. contra Henricnm, vide ibi: modo relationes tam primi modi quam secundi modi, sunt relationes reales et mutuae, ut patet ibi a Philosopho.

Si dicatur, quod hoc posito adhuc non solvitur ratio, quia idem potest ab eodem indistincta dependere pluribus dependentiis alterius rationis ; patet, quia aliquis effectus productus a Sole, ut a causa totali, potest dependere, et dependentia causati et dependentia mensurati perfectionaliter licet ergo istae relationes ut comparatae ad Deum, sint relationes tertii modi, quia Deus non refertur relatione reali ad creaturam, ut probat Doctor in primo d. 30. tamen ut comparatae ad creaturam, quae potest referri relatione mutua, erunt secundi modi, scilicet relationes causati ad causam, et relationes similitudinis et aequalitatis primi modi, et mensurati ad mensuram tertii modi. Dico ergo quod hujusmodi relationes non fundantur immediate super eodem fundamento proximo, et sub eadem ratione considerato, nam relatio causati ad causam fundatur, vel in supposito producto, vel in termino formali, sic quod productio passiva magis requirit distinctionem fundamenti a producente, sive a ratione formali producentis. Relatio vero mensurati fundatur immediate super magnitudine fundamenti, ita quod causatum, ut absolute consideratur habere esse ab alio, fundat relationem producti ad producens; ut vero consideratur habere talem magnitudinem perfectipnis,fundat relationem mensurati, et sic non ponitur praecise idem fundamentum proximum, Si volumus etiam hoc applicare relationibus creaturae ad Deum, dico quod non ponitur praecise idem fundamentum proximum, sive eadem ratio fundandi; ratio enim fundandi relationem dependentiae causali ad causam primam in ipsa creatura est existentia absoluta ipsius creaturae, prout ab alio accipit esse ; ratio vero proxima fundandi relationem finiti ad ultimum finem est entitas, ut sic limitata. Et si possent in es distingui illae entitates, certum esset quod secundum aliam et aliam entitatem fundaret aliam et aliam relationem,

Dico ultra, quod posito quod plures relationes dependentiae essentialis possent esse in eodem fundamento proximo, et sub eadem ratione formali, adhuc non sequitur quod duae dependentiae ejusdem rationis possint esse in eodem omnino indistincto ex natura rei, quia ad secundum sequitur incompossibilitas, quia vel idem esset bis productum, vel simul esset causatum, et in causatum, ut supra patuit. Sed ad primum, nullum istorum sequitur, quia bene posset poni quod idem omnino indistinctum ex natura rei esset productum.puta ab A, et esset mensuratum perfectionaliter ab ipso, et sic de aliis.

Ad secundum tenendo opinionem Philosophi, diceretur quod inter Franciscum productum, et ipsum producens non esset proprie, nec similitudo, nec aequalitas, quia similitudo fundatur super qualitate, et aequalitas super quantitate, ut patet 5. Mel. c. de Ad aliquid, tamen ponendo similitudinem et aequalitatem transumptive in aliis Praedicamentis, ut pa uit in q. 6: hujus, tunc dico quod fundamentum proximum aequalitatis producti ad producens est unitas magnitudinis perfectionalis in utroque extremo, unitas dico specifica. Et fundamentum proximum similitudinis est unitas perfectionis accidentalis in utroque extremo, proximum vero fundamentum identitatis est unitas naturae inter producens et productum, unitas scilicet specifica. Sed fundamentum proximum productionis passivae ad producens est entitas producti absolute considerata pro quanto a producente accipit esse, ad quod esse sic acceptum, sequitur talis relatio dependentiae. Et de istis prolixe dictum est supra q.6.

Ad tertium, dico quod si in eodem respectu ejusdem in se, et absolute considerato essent duae relationes oppositae, esset simpliciter repugnantia: si enim in eodem albo absolute considerato essent simul similitudo et dissimilitudo respectu ejusdem albi, sequerentur incompossibilia, scilicet quod idem simul esset et non esset, cum similitudo et dissimilitudo necessario requirant diversa fundamenta, quia similitudo fundatur super unum, et dissimilitudo super pluribus, ut patet quinto Met. Simile proprie fundatur super unitate specifica qualitatis, ut exposui in secundo, dist. 3. q. 1. dissimile vero super pluralitate specifica qualitatis, ut patet. Similiter si idem respectu ejusdem absolute consideratum, et non respectu alicujus tertii dependeret a se, sive fundaret relationes oppositas, scilicet mobilis et moventis, non causando aliquid in seipso esset repugnantia; modo in proposito idem intellectus respectu tertii realiter distincti dicitur movens, et mobilis movens, pro quanto causat actum intelligendi in seipso, et mobilis pro quanto recipit illum. Similiter, voluntas dicitur movens se, pro quanto in se causat actum, et dicitur mobilis pro quanto recipit, et sic iste relationes oppositae non insunt absolute, sed tantum respectu alicujus tertii realiter distincti causati ab eodem, et similiter ab eodem recepti.

Ad quartum, dico quod ratio concluderet si idem absolute, et secundum se essentialiter dependeret ab eodem, sicut quod idem seipsum causaret, quia hoc est impossibile. Sed quod idem quasi virtualiter a seipso dependeat, puta respectu alicujus tertii causali et recepti, nullum apparet impossibile ; et sic hoc modo mobile potest dependere a seipso. Sed quando dicit quod idem non potest dependere pluribus dependentiis ejusdem rationis, puta causati ad causam, intelligit quod secundum se dependeat, et non secundum aliquod accidens sibi.

Ad quintum, dico quod tales relationes si ponuntur in eodem, semper sunt respectu alicujus realiter distincti, ut quando idem movet se, hoc est praecise, quia causat aliquid realiter distinctum a se, et illud causatum recipit; et sic hooinodo dicitur fundare relationes oppositas, de hoc vide in secundo, dist. 25. q. unica.

Contra secundum dictum instatur, et primo contra primam partem, probando quod non sit eadem existentia respectu creantis et conservantis ex natura rei, illa non sunt penitus idem ex natura rei, quae praeter opus intellectus possunt fundare duo contradictoria. Sed existentia creaturae, ut comparatur ad creantem et ad conservantem potest fundare duo contradictoria ex natura rei ; ergo. Major est Doctoris in primo, dist. 2. parte 2. q. 1. et in secundo, dist. 1. q. 5. Minor probatur, supponendo quod instantia aevi habeant esse praeter opus intellectus, et unum immediate succedat alteri, tenendo opinionem quam videtur tenere Ddctor in secundo dist. 2. q. 1. et quod talia instantia insint formaliter aeviterno, tunc sic, A ut creatur ex natura rei convenit praecise unum instans aevi, quod non convenit sibi, ut conservatur: patet, non enim in eodem instanti aevi, in quo accipit primo esse, dicitur conservari, sed praecise in aliis instantibus sequentibus, ut etiam patet a Doctore ; ergo ex natura rei aliquid sibi convenit, ut creatur quod repugnat, ut conservatur; ergo in creatione et conservatione non est omnino eadem existentia praeter omne opus intellectus indistincta.

Secundo ex eodem medio instatur, quia in primo instanti in quo creatur aliquid praeter omne opus intellectus necessario convenit, quod in toto tempore immediate sequenti, in quo dicitur conservari, non necessario competit; ergo ut creatur et co.nser,vatur, non est penitus eadem existentia ex natura rei. Consequentia patet, quia illa non sunt penitus eadem ex natura rei, quando ex natura rei aliquid convenit uni, quod non convenit, sive repugnat alteri. Antecedens probatur, quia A quando creatur, est necesse esse, ita quod est impossibile quod in illo instanti in quo creatur, non habeat esse existentiae, quia omne quod est quando, est necesse est esse, primo Periherm. in fine; et ultra, si in illo instanti in quo accipit esse, non conveniret sibi necessario esse, sequeretur quod in eodem instanti posset non esse, quod est simpliciter impossibile, quia tunc de eodem simul verificarentur duo contradictoria, quia tunc in eodem instanti, simul esset et non esset. Sed in tempore immediate sequenti ad instans creationis, non convenit sibi necessario esse ; patet, quia Deus in tempore immediate sequenti potest.ipsam annihilare. ut probat Doctor praesenti q et in secundo, dist. 2. q. 1. potest enim praecise durare per instans in quo creatur, ,et sic tantum haberet primum et ultimum instans sui esse, ut supra patuit.

Tertio instatur sic ex eodem medio, quia in primo instanti in quo accipit esse, et in quo dicitur creari praeter omne opus intellectus, convenit sibi habitudo realis ad ipsum Deum creantem, et in tempore immediate sequenti, in quo dicitur conservari; non convenit eadem iiabitudo ad Deum creantem; ergo existentia creaturae in creatione et conservatione non est penitus eadem ex natura rei. Consequentia patet, quia aliquid ex natura rei convenit sibi in illo instanti, in quo vere creatur, quod non convenit in tempore, in quo dicitur conservari, ut supra patuit. Antecedens probatur, quia in primo instanti in quo vere creatur praecise realiter dependet dependentia reali ad ipsum Deum, ita quod talis dependentia pro illo instanti quo creatur, necessario sibi convenit, cum sit idem realiter ipsi creaturae, ut probat Doctor in secundo, dist. 1. q. illa, an creatio Angeli sit idem, quod existentia Angeli, et similiter dist. 2. q. 1. Sed talis habitudo, sive realis dependentia, non convenit necessario ipsi creaturae pro tempore immediate sequenti, in quo dicitur conservari ; patet, quia tunc potest non esse, sicut et ipsa existentia creaturae.

Quarto instatur sic : Si eadem est existentia creaturae, quando creatur et quando conservatur, tunc sequitur, quod ipsa bis producatur, et bis habeat esse, supponendo quod conservare realiter sit idem, quod creare realiter, sive idem quod efficere illud idem esse, ut patet a Doctore in secundo, dist. 2. q. 1. et hoc idem supponit in praesenti q. Tunc sic, in primo instanti creatur, et immediate accipit esse a Deo, et in tempore immediate sequenti conservatur, quaero quomodo conservatur, si conservatur, quia in illo tempore accipit per veram actionem divinam illud idem esse quod habuit in primo instanti, et vere tunc dicitur creari sicut Doctor concedit ; ergo creatura idem esse bis accipit, et bis creatur, quod videtur omnino impossibile, non enim est intelligibile, quod A habens nunc verum esse, quod iterum accipiat illud idem esse, sive eadem actione, qua primo habuit esse, sive alia et alia actione, quia producere esse, est illud simpliciter producere de non esse ad esse si enim praefuit, quomodo iterum potest de novo esse, ipso non prius destructo, sed eodem simpliciter manente ?

Quinto instatur, quod non sit eadem existentia in creatione et conservatione omnino indistincta secundum rationem, ut supponit ipse, et ut accipit minorem sub majori. Nam major propositio fuit ista : Ejusdem re et ratione ad idem re et ratione est unica dependentia essentialis ejusdem rationis. Et minor fuit ista : Sed existentia creaturae in creatione et conservatione est una re et ratione, etc. Probo modo quod non sit una ratione, hoc patet per ipsum, qui vult quod etsi creatio passiva et conservatio sint idem ex natura rei, tamen ratione distinguuntur, quia existentia creaturae, ut creatur proprie includit respectum rationis ad non esse immediate praecedens, et ut conservatur includit respectum ad seipsam, ut accipientem esse in primo instanti, et isti respectus sunt alii et alii, quia et termini alii et alii; nam terminus primi respectus est nihil immediate praecedens, et terminus secundi respectus est existentia creaturae, ut habens esse in primo instanti, vel ponitur nihil non immediate, sed mediate praecedens.

Sexto instatur sic : Illa non sunt penitus eadem ratione, quae possunt fundare duo contradictoria secundum rationem, sive per actum collativum intellectus. Haec patet a Doctore. Sed creaturae existentia, ut comparatur ad Deum, ut creantem et, ipsa eadem ut comparatur ad Deum, ut conservantem, includit contradictoria secundum rationem; patet, quia ut ipsa comparatur ad Deum, ut creantem, includit respectum rationis ad ipsum Deum, ut dantem esse immediate post non esse, et ut comparatur ad Deum, ut conservantem dicit respectum ad Deum, ut dantem esse post esse, vel ut dantem esse post non esse mediate, et isti respectus sunt necessario alii et alii, ergo ipsa existentia creaturae non est omnino eadem secundum rationem in creatione et conservatione.

Septimo instatur contra secundam partem conclusionis, probando scilicet quod non sit idem velle divinum, saltem ratione respectu creaturae, utcreatae et conservatae. Et instatur sic : Nihil est omnino idem ratione, quod potest includere diversa, comparationes passivas per actum intellectus divini; patet ista, quia alia et alia comparatio passiva dicit alium et alium respectum rationis, ut patet a Doctore in pluribus locis. Sed intellectus divinus comparando Deum ad creaturam, et ut creantem, et ut conservantem, sive comparando ipsum velle divinum necessario comparat secundum aliam et aliam comparationem: probatur ista, quia est impossibile idem eadem comparatione passiva comparari ad diversos terminos, ut patet, sed creatura, ut conservata differt a seipsa, ut creata, saltem secundum rationem; ergo ut sic, dicit quasi duos terminos, sunt enim distincta esse cognita: patet, quia ut cognoscitur habere esse immediate post non esse distinguitur ab alio esse cognito,quo cognoscitur habere esse immediate post.esse, sive habere esse mediate post non esse. Si ergo intellectus divinus comparat idem velle divinum ad existentiam creaturae secundum aliud et aliud esse cognitum in ea, sequitur quod alio respectu comparat velle divinum ad creaturam cognitam habere esse immediate post non esse, sive ut dantem ei esse immediate post non esse, et alio respectu comparat, ut dans ei esse immediate post esse, sive mediate post non esse; ergo velle divinum, ut sic necessario includit alium et alium respectum, et sic non erit idem omnino indistinctum re et ratione.

Octavo instatur, et redit quasi in idem quod prius, supponendo unum, scilicet quod respectus rationis, non tantum potest causari per actum intellectus, sed etiam per actum voluntatis, ut patet a Doctore in primo dist. 45. tunc sic, quando aliquid alia et alia comparatione passiva comparatur, illud necessario includit alium respectum rationis, quia comparatio passiva, sive esse comparatum dicit respectum rationis. Sed voluntas divina comparando velle suum, quo vult existentiam creaturae esse immediate post non esse, et similiter quo vult eamdem existentiam esse immediate post esse praehabitum, sive mediate post non esse comparat ipsum secundum alium et alium respectum, hoc patet.

Nono instatur, supponendo dictum Doctoris in pluribus locis, quod esse cognitum, ut cognitum, dicit praecise respectum rationis, et similiter esse volitum, ut volitum, tunc sic : Includens necessario aliud et aliud esse cognitum necessario includit alium et alium respectum rationis, patet; sed velle divinum, ut dans esse creaturae immediate post non esse, et ut dans esse immediate post esse, sive mediate post non esse, includit, vel includere potest aliud et aliud esse cognitum: patet, quia aliter cognoscitur velle divinum, ut dat esse immediate post non esse, et aliter cognoscitur ut dat esse mediate post non esse, sive immediate post esse: ergo non erit idem esse cognitum, et per consequens non erit idem velle omnino indistinctum secundum rationem.

Decimo instatur contra tertiam partem, scilicet quod conservari, sive relatio creaturae ad Deum ut conservantem non sit relatio dependentiae essentialis, quia relatio dependentiae essentialis, qua ipsa secundum suum esse dicitur dependere ad aliud essentialiter, a quo accipit esse immediate, fundatur in esse absolute, pro quanto illud immediate causatur post non esse, quia si praehabuisset esse, non diceretur proprie dependere ad aliud essentialiter, ut patet; modo relatio creaturae ut conservatae non est hujusmodi, patet, quia non fundatur in existentia, nisi praecise, ut prius habente esse, scilicet per creationem: ergo relatio creaturae ad Deum conservantem non est essentialis dependentia.

Respondeo ad omnes instantias, praemittendo aliqua. Primo, quod illa propositio Doctoris, scilicet quae possunt fundare duo contradictoria, etc. intelligitur absolute, sic quod realiter potest convenire ubi simpliciter et absolute repugnat alteri, et non comparando ad diversa ; et patet, quia eidem lapidi in uno tempore potest sibi competere esse simpliciter album, et in alio sibi repugnat: patet, quia in isto tempore, quo non ponitur actu esse niger potest esse albus, et tamen albedo sibi in alio tempore repugnabit, puta in illo tempore quo actu ponitur sub nigredine, et tamen erit idem omnino lapidis ex natura rei: quidquid ergo absolute potest competere uni praeter opus intellectus, absolute non repugnabit illi praeter opus intellectus. Sicut dicimus quod essentia divina distinguitur ex natura rei a proprietate, quia praeter opus intellectus necessario convenit essentiae communicabilitas, et illa necessario repugnat proprietati. Sic dico in proposito de instanti aevi, nam quodcumque instans aevi, quod convenit alicui omnino indistincto ex natura rei, ei etiam absolute poterit convenire, licet unum instans conveniat pro una duratione, et non conveniet pro alia duratione. Et sic patet responsio ad primam instantiam.

Ad secundam, dico breviter, quod illud idem esse in primo instanti non convenit creaturae necessario, sic, quod in iillo instanti sit necessario ; patet, quia in eodem instanti quo creatur, potuit simpliciter non creari, quia voluntas divina etiam in eodem instanti quo elicit actum, adhuc consideratur ut prior natura actu elicito, ut patet a Doctore in 1. d. 39. et dist. 40. Hoc idem patet de voluntate nostra in 2. d. 25. et per consequens in eodem instanti in quo ipsam creat, adhuc intelligitur ut prior natura ipsa creata, et per consequens quando creat potest ipsam non creare ; ergo non convenit sibi esse necessario pro illo instanti, verum tamen est qubd quando in instanti, puta A, in quo intelligitur jam habere esse, et actu existere, quod tunc pro illo instanti necessario est, quia tunc habet primum instans sui esse, quia verum est dicere in isto instanti, est, et immediate ante hoc non fuit. Et propositio Philosophi, scilicet omne quod est, etc. est prolixe exposita in 1. dist. 39. et aliqualiter in 2. dist. 1. vide ibi. Et cum infertur quod in tempore immediato potest non esse, concedo, eodem modo sicut et in primo instanti, quia sicut in primo instanti potuit non esse, et in illo instanti, quando est jam necessario est, quia in illo instanti, ut jam est non potest non esse, sic in eodem tempore quo ponitur in esse, potuit non poni, sed ut praecise consideratur in illo tempore immediato habereresse, et actu esse, tunc necessario est, quia ut est in tali tempore, in illo tempore non potest.non esse, et tamen immediate post illud potest non esse, et sic debet intelligi propositio Philosophi, quod praecise quando est, ut est non potest non esse: si enim est in instanti A, ut est in illo instanti non potest non esse, similiter ut consideratur esse in tempore B, ut est in tali tempore non potest non esse. Ad tertiumy dico quod eadem habitudo realiter convenit oretfturae ad Deum ut conservantem, quae convenit eidem ad Deum ut creantem, quia ex quo est eadem realiter ipsa habitudo realis cum natura creata, stante eadem existentia omnino ex parte rei iridisltacta, semper stat eadem habitudo realis; modo existentia creaturae semper est eadem, et ad Deum creantem, et ad Deum conservantem. Et cum probatur quod non est eadem, etc. dico quod non diversificatur illa habitudo realis secundum alium et alium respectum rationis, quia ut est ad Deum, ut dantem esse immediate post non esse, dicit alium respectum a seipsa, ut considerata ad Deum, ut dantem esse immediate post esse sive mediate post non esse.

Ad quartum, dico quod bis accipere esse, est proprie accipere illud idem esse, immediate post non esse, sic quod A immediate accipiat esse post non esse, ita quod non esse immediate praecedat ipsum esse, et illud idem A accipiat idem esse post illud idem non esse immediate praecedens, et hoc est manifeste impossibile. Sed in proposito in tempore irlimediate sequenti dicitur accipere idem esse, quid prius fuit, quia si Deus illud idem non poneret in esse annihilaretur, est ergo idem esse pluries positum. De hoc vide quae exposui in secundo dist. 2. q. 1. ubi eamdem difficultatem adduxi.

Ad quintum et sextum, dico concedendo quod non sit eadem existentia omnino indistincta secundum rationem, ut comparatur ad Deum, ut creantem, et et ut conservantem, et concedo illam rationem. Sed expono illam propositionem, non enim intelligit Doctor quod existentia in creatione et conservatione non posit diversificari secundum alium et alium respectum, sed intelligit quod ipsa existentia omnino indistincta re et ratione, sit immediatum fundamentum dependentiae essentialis ad Deum ut creantem et conservantem. Et quamvis sint plures respectus rationis, tamen.illi respectus non sunt ratio, nec proxima, nec remota fundandi hujusmodi dependentiam essentialem, sed sola existentia creaturae, quae simpliciter est eadem quantumcumque duret. Et sic debet intelligi dictum Doctoris.

Ad septimum, octavum et nonum simul respondeo, concedendo absolute illas tres rationes, nec sunt contra verum sensum propositionis. Intelligitur enim propositio sic, scilicet .quod est idem velle divinum respectu conservationis et creationis passive, id est, quod dependentia essentialis ad Deum, ut creantem, et ut conservantem, terminatur . simpliciter ad idem velle divinum omnino indistinctum re et ratione, id est, quod quamvis in tali velle sint plures respectus rationis, tamen illi respectus nullo modo sunt ratio, nec proxima, nec remota terminandi talem dependentiam creaturae ad Deum, sed est ipsum velle divinum absolute consideratum.

Ad decimum, dico ut dicit Doctor declarando illam partem conclusionis, quod ideo dicitur essentialis, quia per ipsam creatura accipit esse, et non est necesse quod accipiat immediate post non esse, ut patet.

Contra tertium dictum instatur, probando quod velle divinum non sit ratio formalis terminandi relationem creaturae, quia ex hoc sequuntur plura inconvenien tia. Primum est, quia sequitur quod creatura necessario creetur, probatur sic, supponendo duo dicta Doctoris. Primum, quid est ratio formalis terminandi dependentiam causali ad causam est ratio formalis causandi, hoc patet a Doctore supra q. 8. Secundum est, quod quamvis velle vel nolle libere eliciatur, tamen ipso posito non agit libere, ut patet a Doctore in secundo et tertio, sola enim voluntas est quae libere agit ; tunc sic : Nullus actus voluntatis divinae est ratio formalis causandi aliquid libere, ut patet per secundum praesuppositum ; sed si est ratio causandi, erit simpliciter ratio causandi necessario. Sed velle divinum est ratio causandi creaturam, patet, quia est ratio terminandi ejus dependentiam, ut patet per primum praesuppositum; ergo velle divinum erit ratio causandi creaturam mere necessario, et sic creatura habebit necesse esse.

Respondeo, concedendo rationem istam cum suis praesuppositis. Sed dico, quod dictum Doctoris debet sane intelligi, non enim vult quod velle absolute consideratum sit ratio formalis causandi, sed quia voluntas divina per velle, quo vult creaturam esse, libere vult ipsam, ideo dicit Doctor quod est ratio terminandi, et per consequens ratio causandi; tamen in veritate, sicut etiam patet supra q. 8. sola voluntas est ratio causandi, et similiter terminandi, et multoties Doctor accipit velle pro voluntate, sicut etiam aliquando accipit voluntatem pro ipso velle. Sed de hoc alias.

Contra quartum dictum instatur, probando quod secunda persona non accipiat esse a prima pro quocumque instanti, quia sequerentur duo inconvenientia: Primum, quod tunc diceretur conservari, quia in secundo instanti comparatur ad seipsam, ut accipientem esse in primo instanti, sicut etiam patet de creatura, quae dicitur conservari in tempore immediate sequenti ad instans in quo creatur. Secundum est, quia persona secunda in primo instanti, quo accipit esse a ,.prima, est simpliciter necesse esse; ergo pro instantibus sequentibus non accipit amplius esse, quia tunc, non fuisset in primo instanti, simpliciter necesse esse: patet, quia si per impossibile non produceretur in esse in secundo instanti, tunc non esset: ergo.

Ad primum, dico quod conservari proprie dicit dependentiam essentialem, qualis non est in secunda persona.