De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Utrum actus cognoscendi et appetendi sint essentialiter absoluti, vel essentialiter relativi.
Scot. 1. d. 3. q. 1. a n. 37. et q. 9. n. 10. et d. 6. n. 3. et 4. d. 12. 3. ad 5. et d. 11. q. 2. n. 5. et d. 13. quaest. 1. ei d. 49. questi. 1. 2. 6.
De creaturis in speciali tantummodo quaerebatur de creatura vivente, et hac vita sensitiva et intellectiva, et erat quaestio communis omni viventi hac vita vel illa, et erat ista : Utrum actus cognoscendi, et appetendi sint essentialiter absoluti, vel essentialiter relativi 1 Arguitur quod relativi, quia talis actus non potest intelligi, nisi cointelligendo terminum; ahsolu tum autem potest intelligi, non cointelligendo aliquid in ratione termini ; igitur, etc. Prima probatur, quia non potest intelligi quod sit visio, nisi sit alicujus visibilis vel objecti. Minor de se cst manifesta.
Contra, talis actus est qualitas; omnis autem qualitas, est forma simpliciter absoluta quia genera sunt impermixta; ergo, etc.
Quaestio ista non quaerit de actu terminato ad cognitionem tanquam ad terminum, quo scilicet actu producitur vel educitur, vel inducitur ipsa cognitio, sed quaerit de actu cognoscendi, qui, scilicet est ipsa cognitio actualis, ita quod iste actus, si dicatur actio, non intelligitur quod sit de Genere Actionis, quia ipsa est semper ad terminum aliquem accipientem aliquo modo esse per ipsam actionem, sed intelligitur quod sit actio, hoc est, operatio, qua agens tanquam actu ultimo perficitur. Et breviter ad cautius loquendum in tota ista quaestione, intelligitur hoc nomen actio pro actione de Genere Actionis, quae scilicet est actio productiva, vel saltem aliquo modo faciens ad esse termini per ipsam ponendi ; et hoc nomen operatio intelligitur pro actu intrinseco, quo ipsum operans perficitur ultimate.
Item, licet quaestio generaliter posset intelligi de respectu ad objectum vel subjectum, tamen argumenta videntur restringere eam ad primum intellectum
Est igitur intellectus quaestionis primo tractandus iste : An actualis cognitio sit essentialiter relativa ad objectum cognitum, et similiter de actuali appetere, ubi tria sunt videnda : Primo, quod in omni intellectione, et generaliter operatione quacumque, de qua loquimur, est aliqua entitas absoluta. Secundo, qualiter illud absolutum habeat aliquam relationem ad objectum sibi annexam. Tertio, an illa relatio sit actui isti essentialis.