De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
In omni intellectione (idem est de aliis operationibus), est alia entitas absoluta. Primo, quia ultima perfectio viventis non est relatio, quia haec non appetitur summe naturaliter vel electivo. At operatio est talis ultima perfectio ex variis locis Philosophi, et quia in ea consistit beatitudo, ex August. ergo non est relatio tantum. Secundo, ad relationem non datur actio nisi mediate, media, scilicet productione absoluti ; at operatio producitur nullo alio absoluto producto. Tertio, non necessario sequitur relatio actualis ad objectum, vel potentiam operativam ; ergo haec non sunt iproximum fundamentum illius relationis, nec aliud potest esse quam operatio ; erge haec est absoluta, vel saltem non est relatio ad objectum, et consequenter nulla alia, quia de ista maxime verificari id possit.
Prima conclusio (a) probatur tripliciter, primo sic : Ultima perfectio substantiae vivae non est sola relatio; operatio est hujusmodi perfectio substantiae vivae, quae nata est operari, puta viventis vita sensitiva vel intellectiva; igitur operatio non est sola relatio; igitur, ete. Major probatur, quia sola relatio non summe adpetitur appetitu naturali, et electivo naturae perfectissime appetentis. Sed ultima perfectio naturae viventis a tali natura summe desideratur desiderio naturali, de quo intelligi potest illud Augustini 13. de Trin. cap. 4. Beati omncs esse uolu mus; quod semper verum est, sive de beatitudine actu cogitemur, sive non, et tamen sine actuali cognitione non est in nobis actuale velle voluntatis. Ibidem etiam vult (b) quod quidquid aliud quisquam latenter velit, ab hac voluntate communi non recedit, desideratur etiam summo desiderio electivo voluntatis bene dispositae. Minor probatur etiam per Philosophum 1. et 10. Ethicorum, ubi vult, quod felicitas, quae est finis ultimus naturae intellectualis, et per consequens summe desiderabilis, est operatio optima, vel consistit in operatione optima. Idem vult 12. Metaphysicae, c. 6. ubi de Deo loquens dicit, quod si non intelligat, quid:nitique est insigne? et Statim post, si non est hoc, quod sua intelligentia, sed potentia, non est ulique optima substantia . Per intelligentiam intelligit actualem intellectionem, nam ad probationem dictae consequentiae statim subdit, per intelligere enim ei honorabile inest.
Idem habetur 9. Metaph, c. 7. ubi vult, (c) quod actus est prior potentia, non solum tempore et ratione, sed etiam substantia, hoc est perfectione, unde in probatione illius membri, quod actus prior esti substantia, exemplificat ipse, ut vir puero, et homo spermate: et conclusionem sic intellectam ibi probat, quia gratia actus tamquam finis sunt alia ordinata ad actum, sicut declarat ibi in multis exemplis.
Similiter auctoritates multae de fine ultimo et summe desiderabili, qui est beatitudo, sive dicant de cognitione, i sicut illa Augustini: Visio est tota merces, sive loquatur de dilectione, sicut de Doctrina Christiana, summa merces est, ut ipso perfruamur ; saltem in hoc omnes conveniunt, quod finem ultimum et maxime desiderabilem dicunt esse operationem, vel in operatione consistere.
Secundo probatur conclusio principalis (d) sic : Relatio proprie dicta non est nova sine novitate alicujus absoluti prioris, et hoc in subjecto, vel in termino. Operatio autem potest esse nova sine novitate cujuscumque alterius prioris absoluti in ipso operante, sine etiam cujuscumque alterius absoluti novitate in termino; igitur operatio non est praecise relatio proprie accipiendo relationem ; igitur, etc. Major probatur, tum per Philosophum 5. Physicorum, ubi negat motum in Ad aliquid, et expressius in 7. ubi vult, quod ad virtutem et malitiam non est alteratio, quia sunt ad aliquid : Hoec aulem, quae ad aliquid neque generalionessunt, neque generatio est - ipsorum, neque alteratio omnino. Haec ille. Tum per rationem, quia relatio proprie dieta necessario sequitur extrema simul posita, et ita non potest esse nova sine novitate alicujus est remisi Minor probatur, quantum ad primampartem, quia illud quod exit, de potentia accidentali ad actum, non recipit aliquam formam novam priorem ipsa operatione, quia tunc non fuisset prius in potentia accidentali, sed essentiali. Secunda pars minoris est manifesta; patet enim quod nihil absolutum advenit visibili, quando videtur actu, nec intelligibili, quando intelligitur actu, et consimiliter de aliis.
Praeterea, ((e) omnis relatio realis fundamentum suum proximum, vel rationem fundanda proximam necessario consequitur vel concomitatur, et hoc, posito termino ; nunc autem ipsam potentiam operativam non necessario concomitatur relatio actualis ad objectum: igitur ipsa potentia non est proxima ratio fundandi talem relationem. Igitur si ponatur aliqua relatio actualis operantis ad objectum, oporteret dare sibi pro fundamento vel ratione fundandi proxima, aliquid posterius ipsa potentia, et quasi medium inter ipsam potentiam, et illam relationem; tale quid non videtur posse poni, nisi ipsa operatio. Nunc autem illud, quod est proximum fundamentum relationis, vel proxima ratio fundandi eam, aut est absolutum, juxta illud 7. de Trin. cap. 1. Omne, quod relative dicitur, est aliquid excepto relativo, aut saltem non est praecise illa relatio, cujus est fundamentum, vel ratio fundandi; igitur operatio non est praecise relatio operantis ad objectum, et pari ratione operatio non est praecise aliqua relatio.
Ex hac conclusione sic probata concluditur ulterius propositum sic : Si haec operatio esset praecise respectus, tunc esset relatio, quia rcspectus quem: Philosophus concedit aliquo modo convenire operationi, est proprie de. Genere relationis , et pertinet ad tertium modum relativorum., ut patet ex 5. Melaphys. Cum igitur operatio non sit praecise relatio, ut probant rationes jam positae, sequitur quod non sit praecise respectus, et per consequens est ibi aliqua entitas absoluta, quod est propo situm in isto articulo.