De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(h) In ista distinctione. Occurrit dubium de notitia intuitiva scilicet, quod illa dicitur intuitiva, quae est existentis, ut existens actuali existentia, ita quod sit in se praesens in actuali existentia, quaero, aut existentia praecise requiritur, ut ratio formalis terminandi notitiam intuitivam, aut ut ratio formalis movendi intellectum ad notitiam intuitivam; aut nec sic, nec sic, sed tantum ut conditio objecti, sive ut dispositio objecti. Et instatur, pro nullo istorum modorum potest poni ipsa existentia. Non primo modo, et arguitur sic, primo, quia ratio formalis terminandi est ratio quidditativa, ut patet a Doctore in primo, dist. l. q. 2. ubi dicit de fruitione, quod ratio formalis terminandi talem actum, est ratio quidditativa, hoc idem videtur de visione objecti. Sed existentia non est ratio quidditativa ;patet, quia est gradus intrinsecus quidditatis.
Secundo instatur, quia si existentia lapidis est ratio formalis terminandi notitiam intuitivam ipsius, sequitur quod intellectus divinus non cognoverit eam ab aeterno intuitive, quia non fuit existens ab aeterno. Sequitur etiam quod beatus non cognoscat eam intuitive in Verbo, cum ibi non existat.
Tertio instatur, quia sunt multa entia, quae non habent propriam existentiam, ut entia rationis, ut privationes, negationes, et hujusmodi, quae tamen intuitive cognoscuntur ab intellectu divino ;patet, quia quidquid cognoscit, intuitive cognoscit, cum cognitio abstractiva sit imperfecta.
Quarto instatur, et pono, per possibile vel impossibile, quod essentia lapidis, ut prior existentia sua sit realiter praesens intellectui, et non per aliquam speciem, sed in se praesens, certum est quod tunc non cognoscitur abstractive, quia cognitio abstractiva fit per aliquid repraesentant vum, ut patet a Doctore ;si ergo intuitive cognoscitur, sequitur quod intuitiva non terminatur ad existentiam, ut existentia.
Quinto instatur, quia Doctor hic vult quod in cognitione intuitiva res in propria existentia moveat objective; ergo non requiritur existentia praecise ut ratio terminandi
Sexto Instatur, quia Doctor in 4. d. 10. q. 5. dicit quod non requiritur objectum ut existens, ut praecise in ratione termini, sed requiritur ut sit motivum, vide ibi.
Septimo instatur, quia sicut ratio formalis objecti quietativi voluntatis, est ratio perfectissima, quae est ratio quidditativa ; ergo similiter ratio formalis terminandi visionem beatificam erit ratio quidditativa, quia in tali intellectus beati perfecte quietatur.
Octavo instatur, quia Doctor hic dicit quod intuitiva et abstractiva sunt ejusdem objecti, sic quod non distinguitur objectum ab objecto, sicut essentia ab existentia, quia licet inter ista sit aliqua distinctio objecti, tamen non est sufficiens ad propositum, quia etiam ipsa existentia potest cognosci cognitione abstractiva, sicut enim essentiam, sic et existentiam possum intelligere, licet non sit realiter existentem. Haec ibi, ex quo sequitur quod sicut existentia potest cognosci intuitive et abstractive, sic et essentia potest cognosci intuitive et abstractive ; ergo existentia non erit praecisa ratio terminandi.
Deinde instatur, contra secundum membrum, probando quod existentia non sit ratio causandi cognitionem intuitivam, et primo sic : Ratio formalis causandi est entitas quidditativa, ergo non existentia. Antecedens patet a Doctore in primo, dist. 3. quaest. 6. et alibi saepe. Consequentia patet, quia existentia non pertinet ad quidditatem, cum sit gradus ejus intrinsecus, et per consequens posterior.
Secundo instatur, quia Doctor in primo, dist. 3. g. 7. probat quod si objectum non concurreret active ad cognitionem, quod cognitio non specificaretur ab objecto, nec una distingueretur specie ab alia. Sed talis specificatio non potest esse ab existentia, ut existentia, patet, quia existentiae non distinguuntur specie, cum sint gradus intrinseci: distinguuntur enim concomitanter, videlicet quia quidditates quarum sunt, sunt distinctae specie.
Tertio instatur, quia si existentia lapidis necessario requiritur ad notitiam intuitivam, ut ratio movendi, sequitur quod beatus non poterit intuitive ipsum cognoscere in Verbo, quia ut ibi lapidis non existit propria existentia, et tamen ipsum ut ibi intuitive ipse beatus cognoscit.
Quarto instatur, quia non est ratio terminandi notitiam intuitivam; ergo nec ratio causandi. Antecedens patet supra. Consequentia probatur per Doctorem supra q. 8. ubi vult quod ratio formalis causandi aliquid, sit etiam ratio formaliu terminandi, et e contra.
Quinto instatur, quia sunt multa entia, quae habent propriam existentiam, quae tamen nullo modo possunt movere intellectum, ut sunt relationes reales, quae non possunt movere intellectum, ut patet a Doctore, et tamen cognoscuntur intuitive.
Sexto instatur, quia si existentia esset ratio formalis movendi, sequeretur quod non posset de objecto haberi notitia intuitiva perfectissima, quia notitia intuitiva quidditatis in se est nobilior notitia intuitiva existentiae ejusdem; modo ratio movendi in objecto est ratio perfectissima, et sic si existentia esset ratio movendi, esset ratio perfectissima.
Septimo instatur sic: Objectum secundum suam entitatem quidditativam realem actualem est cognoscibile intuitive, et tunc quaero a quo causatur partialiter talis notitia intuitiva ? aut a quidditate objecti, aut ab ejus existentia. Si primo, habetur propositum, quia tunc existentia non erit formalis causandi. Si secundo, contra, quia tunc existentia contineret virtualiter quidditatem objecti; patet, quia contineret virtualiter ejus notitiam intuitivam; ergo et ejus entitatem, patet per Doctorem in primo, dist. 3. q. l. et in 2. dist. 3.
Octavo instatur, quia respectu cognitionis in tuitivae sensus exterioris, existentia objeoti sensibilis extra non est ratio formalis movendi sensum exteriorem ad sensationem, ut supra patuit: ergo nec similiter respectu cognitionis intuitivae respectu intellectus, cum non videatur major ratio hic et ibi, ut patet.
Deinde instatur contra tertium membrum, videlicet probando quod non requiritur existentia ut conditio objecti, nec in ratione movendi, nec terminandi, quia conditio talis objecti ponitur proprie singularitas, ut patuit in primo, dist. 3. q. 6. Tum etiam, quia si objectum in se, ut prius existentia est ratio movendi vel terminandi, et sit perfecte praesens potentiae, patet quod nihil aliud necessario requiritur ad hoc, ut habeatur notitia intuitiva. Tum etiam patet quod contra hoc facit ratio Doctoris in primo, dist. 3. quaest. 7. contra Henricum, ponentem animam intellectivam esse totalem causam intellectionis.
Si dicatur quod illa divisio non est sufficiens, quia oportet addere, aut quidditas est ratio terminandi, et existentia ratio causandi, aut e contra, scilicet aut quidditas erit ratio causandi, et existentia ratio terminandi. Dico, quod hoc nihil est, quia in cognitione intuitiva, quod ponitur ratio causandi notitiam, tale ponitur etiam ratio terminandi, ut patet ex multis dictis Doctoris.
Respondeo ad omnes instantias, praemittendo aliqua, primo, quod essentia rei secundum suam entitatem realem actualem est prior existentia reali actuali, ita quod talis essentia est vera res habens esse simpliciter, et verum esse actuale. ut distinguitur contra esse possibile, sive potentiale, sive contra esse ejus objectivum. et simpliciter est perfectior sua existentia reali actuali, ita quod non est imaginandum quod lapis secundum suam entitatem quidditativam actualem extra intel- lectum, praecise dicatur vera res ratione existentiae ejus; imo si, per impossibile, talis existentia non esset, esset Vera res realiter et simpliciter. De hoc vide quae prolixe exposui in secundo, distinct. 3. quaest, prima, ubi multa singularia adduxi de essentia et existentia. Secundo praemitto, quod essentia lapidis, ut habens esse actuale, et prius ipsa existentia actuali, est perfectissima ratio movendi intellectum ad sui notitiam intuitivam, et similiter ratio terminandi; et si per impossibile, esset separata ab omni existentia, adhuc esset perfecta ratio tam movendi quam terminandi. Tertio praemitto, quod de eadem quidditate, ut priore existentia, potest haberi notitia abstractiva et intuitiva aliter et aliter, si erit in se simpliciter praesens propria praesentialitate, tunc moveret intellectum ad notitiam sui intuitivam, et tunc illa intuitiva esset objecti in se praesentis habentis verum esse reale actuale, etiam posito, per impossibile, quod actu non existeret. Si vero non esset in se praesens, sed in aliquo repraesentatio, puta in specie intelligibili, tunc mediante illa specie posset haberi notitia abs tractiva illius, et tunc talis notitia non requirit quod objectum habeat esse actuale, sufficit enim habere esse potentiale: hoc idem de existentia, quando enim est in se praesens secundum suum esse actuale, tunc habetur notitia intuitiva: quando vero est tantum praesens non in se, sed in aliquo repraesentatio, tunc de ea potest haberi notitia abstractiva. Sicut enim essentia potest considerari secundum esse potentiale, et (secundum esse actuale, et sic similiter est existentia secundum esse tantum possibile, sive objeclum, et est illa, quae ponitur gradus intrinsecus quidditatis habentis praecise esse potentiale et objectivum est etiam existentia secundum esse actuale, et est quando ponitur gradus intrinsecus quidditatis secundum esse actuale. De hoc vide in secundo, dist. 3. quaest. 1. respondendo ad quaestionem principalem.
Quarto praemitto, quod essentia, puta lapidis, quando est in se praesens, intellectui secundum suum esse actuale, causat notitiam intuitivam sui, specie distinctam a notitia abstractiva ejusdem, non ut in.se praesentis, sed praesentis in aliquo repraesentativa.
Quinto praemitto, quod quidditas lapidis non potest esse praesens in se intellectui secundum esss actuale, quin necessario sit praesens secundum esse existentiae, cum sit modus ejus intrinsecus, non tamen existentia erit ratio nec movendi, nec terminandi, nec conditio objecti necessaria, sed ut gradus intrinsecus necessario consequens ipsam quidditatem; patet, quia si talis existentia, per impossibile, non esset adhuc quidditas, ut in se praesens, posset inluilive cognosci. Quando ergo Doctor dicit quod notitia intuitiva est objecti existentis, ut existens est, non intelligit quod existentia actualis objecti sit ratio formalis, vel movendi vel terminandi, nec quod sit conditio necessario requisita, vel in ratione movendi, vel in ratione terminandi respectu notitiae objecti secundum esse quiddilativum ejus actuale, sed intelligit sic, quod est impossibile esse praesens secundum esse reale, quin necessario sit praesens secundum esse existentiae actuale. His praemissis, patet responsio ad instantias. Ad primam contra primum membrum divisionis, concedo quod existentia.non est ratio terminandi, sed ipsa essentia secundum esse actuale.
Ad secundam patet, et dico breviter, quia posset esse argumentum etiam de quidditate secundum esse reale, quod etiam secundum tale esse non est ratio formalis terminandi notitiam intuitivam intellectus divini, sed praecise est essentia divina, ita quod non terminatur ad lapidem, sed mediate terminatur ad lapidem, ut in essentia divina relucentem, ut patebit infra, q. 14. art. 3.
Ad tertium patet, et quomodo illa cognoscat Deus intulive exposui in primo d. 39. vide ibi quaedam singularia.
Ad quartam, concedo argumentum illud, si casus esset possibilis, sed est simpliciter impossibilis.
Ad quintam dico, quod hic Doctor non vult quod existentia sit ratio movendi, sed bene vult quod nunquam res actu moveat ad notitiam intuitivam nisi actu existat, non quod existentia sit aliquo modo ratio formalis, sed ipsa res secundum esse suum actuale, ut prior existenlia actuali,. est tamen impossibile ipsam movere, nisi acta existat, propter necessariam concomitantiam existentiam ad rem.
Ad sextam concedo argumentum recte intellectum, nam ipsa entitas quidditativa actualis non necessario requiritur ut sic sit praesens, ut praecise, sed requiritur ut movens, et actu non movet, nisi quando existit propter concomitantiam necessariam, modo praedicto.
Ad septimam concedo argumentum illud. Et ultra dico, quod bene concludit, si existentia non ponatur ratio quidditativa primi objecti. modo ponitur de relatione ejus extrinseca et formali, ut patet a Doctore in primo, distinct. 2. quaest. 1. et 5. q. 1. art. 1.
Ad oclavum,patet responsio ex praemissis.
Ad primum contra secundum membrum divisionis concedo illud.
Ad secundum similiter concedo.
Ad tertium, dico ut dixi ad secundum contra primum membrum divisionis.
Ad quartum, dico quod existentia non est ratio terminandi notitiam inluilivam ipsius essentiae, sed est ipsa essentia, est tamen ratio terminandi notitiam suimet, quia ipsa immediate terminatur ad existentiam cum dicitur quod tunc esset ratio movendi. Dico breviter quod quidditas actualis est ratio movendi intellectum ad notitiam, non tantum sui inluilivam, sed etiam omnium virtualiter contentorum in ea, et sic est ratio movendi intellectum ad notitiam intuilivam ipsius existentiae, quia continet eam ut gradum sibi intrinsecum, et tamen illa notitia immediate terminatur ad existentiam. Concedo tamen quod ipsa quidditas sicut est ratio movendi, sive causandi notitiam existentiae, quod etiam est ratio terminandi dependentiam ejus, ut scilicet causati ad causam, et sic intelligitur propositio Doctoris, ut patuit supra quaest. 8. vide quae ibi exposui.
Ad quintum dico, quod sufficit quod talia entia virtualiter contineantur in aliquo, quod possit movere, ut exposui in primo, distinct. 3. quaest. 3. Concedo tamen quod existentia non est ratio movendi, nec similiter quidditas actualis talium entium, sed virtualiter continens talia entia, est ratio causandi notitiam inluitivam eorum, et quantum ad esse eorum quidditatum actuale, et quantum ad esse existentiae.
Ad sextum, patet quid dicendum.
Ad septimum, patet similiter responsio ex supradictis.
Ad octavum, patet responsio ex his, quae dixi ad illud dubium de sensatione, vide ibi.
Si volumus tenere tertium membrum divisionis, scilicet quod existentia sit conditio requisita, sic intelligendo, quod res ipsa actu non moveret intellectum ad sui notitiam intuitivam, nisi actu existeret, quia omnis motio realis, et omnis actio realis necessario praesupponit existentiam rei moventis et agentis; et similiter nihil potest terminare dependentiam realem alicujus, nisi actu existens, non quod existentia sit aliquo modo ratio terminandi, sed tantum necessario praesupposita ipsi rationi terminandi, sicut etiam Doctor in primo, dist. 36. et in tertio, dist. 2. dicit quod crealio terminatur ad existens, ut existens, non quod existentia actualis sit ratio formalis, sive terminus formalis creationis ; imo est simpliciter ipsa natura secundum entitatem suam realem actualem, ad quam concomitatur existentia realis actualis, ut gradus intrinsecus, sic dico in proposito.
Ad primam rationem, dico quod licet singularitas sit. conditio agentis, sive producentis, et similiter conditio producti, quia nihil est producens, nisi actu singulare ; nec similiter, nihil est productum nisi ut singulare, non tamen ipsa sola dicitur conditio agentis, sed etiam existentia actualis, est conditio requisita, quia nisi res actu existeret, actu non posset agere; imo existentia est magis intrinseca naturae, quam singularitas, cum existentia sit gradus ejus intrinsecus, non sic singularitas.
Ad secundum dico, quod existentia in objecto requiritur ut aliquid necessario praesuppositum, quia est impossibile intelligere naturam actu movere, nisi: actu existat. Dico secundo, quod forte existentia requiritur ut conditio moventis, etsi forte non requiratur, ut conditio rationis formalis movendi. Argumentum vero Doctoris in primo, diti. 3. q. 7. bene concludit, quia praesupponit ipsam materiam esse totalem causam intellectionis objecti, ita quod non ibi deficiat, nec quantum ad rationem formalem agendi, nec quantum ad ipsum agens.
Adhuc occurrit dubium, in hoc quod dicit Doctor quod cognitio intuitiva et abstractiva respectu unius et ejusdem objecti differunt specie; instatur sic, primo praesupponendo quod A sit objectum intellectus, tam respectu notitiae abstraclivae quam intuitivae, et instatur sic : Idem inquantum idem semper natum est facere idem, ergo idem objectum, et sub eadem ratione formali non potest esse causa duarum specierum, et maxime quando illud objectum est simpliciter limitatum ; quod dico propter Solem, qui propter sui iIiimilationem potest esse causa plurium specierum, modo lapis est objectum omnino limitatum ; ergo ab ipso non possunt esse duo actus speciei distincta.
Secundo instatur : Actus distinguuntur per objecta, ut patet secundo de Anima: ergo respectu ejusdem objecti non possunt esse plures actus specie distincti, quia si distinctio objectorum necessario infert distinctionem actuum, ergo unitas objecti necessario infert unitatem actus. Valet consequentia per locum ab oppositis.
Si dicatur, quod hoc non est verum, quia ejusdem objecti sunt plures actus distincti specie ; patet, quia visio ejusdem visibilis, et est imaginatio et intellectio, quae differunt specie, et tamen omnes ejusdem objecti, et sub eadem ratione formali, quia potentia cognitiva superior cognoscit idem quod et inferior, et sub eadem ratione formali, ut supra patuit. Restringo ergo rationem non comparando duas potentias ad invicem respectu ejusdem objecti. Arguitur ergo sic, ejusdem potentiae simpliciter comparatae ad idem objectum, non possunt esse plures actus specie distincti, cum actus necessario distinguantur per objecta; ergo ubi idem objectum ad eamdem potentiam comparatum necessario erit idem actus.
Tertio instatur sic, praesupponendo dictum Doctoris, quod eadem existentia potest cognosci intuitive et abstractive, ut supra patuit: ergo ejusdem existentiae numero possunt esse duae notitiae specie distinctae. Consequens falsum, quia existentia proprie non dicit unitatem specificam, cum tantum concomitetur naturam specificam, ergo nec cognitio ejusdem habebit unitatem specificam, aliter actus cognoscendi non haberet unitatem ab objecto.
Quarto instatur, praesupponendo dictum Doctoris in primo, d. 1. q. 4. quod diversa approximatio objecti non variat rationem formalem actus, licet possit variare, quantum ad intensionem et remissionem ; ignis enim calefaciens lignum, magis et minus approximatius, non variat calefacti onem in se formaliter, sed magis approximatus, magis intendit eam, et minus approximatus minus intendit. Cum ergo objectum in cognitione intuitiva et abstractiva intelligatur magis et minus approximatur, sive magis et minus praesens potentiae cognitivae, patet quia respectu intuitivae est in se praesens, respectu vero abslraclivae non est in se praesens, sequitur quod notitia non variabitur quantum ad ejus rationem formalem, sed forte quantum ad intensionem et remissionem, sive quia una erit perfectior, puta intuitiva, et alia imperfectior, scilicet abstractiva, vel una certior, scilicet intuitiva, et alia incertior, scilicet abstractiva.
Quinto instatur,quia sequitur quod ejusdem conclusionis possunt esse plures scientiae specie distinctae ; patet, quia nolitia intuitiva objecti ultimato oontinet virtualiter notitiam intuitivam conclusionis, quia virtualiter continet notiliam intuitivam primi praedicati, et per consequens notitiam intuitivam propositionis iramedir alae, et immediata mediatam, ut patet in prolog. quaest, tertia, ergo ultimate continet intuitivam conclusionis, continet etiam attractivam ejusdem conclusionis, modo praedicto ; ergo ejusdem conclusionis demonstratae possunt esse plures scientiae specie distinctae, quod nullo modo videtur, Si dicatur quod eadem conclusio potest demonstrari per plura media, et sic ex pluralitate mediorum potest variari scientia conclusionis, dico, quod hoc posito, non tamen concesso, nihil est contra rationem, quia ratio praecise procedit de eodem medio inluilive et abstractive cognito.
Sexto instatur, quia sequitar quod idem intellectus simul poterit cognoscere idem objectum ihluitive et abstractive, si differet specie, sicut ipse arguit, guia licet secundum opinionem aliquorum, duae notitiae numero distinctae ejusdem objecti non possint simul esse in eodem intellectu, et tamen non est inconveniens de distinctis specie, et sic sequitur quod idem intellectus cognosceret simul idem perfecte et imperfecte, quod est absurdum.
Septimo instatur, et pono ioasum, quod paternitas cognoscatur inluitive et abstractive, et notitia intuiliva et abstractiva ejusdem paternitatis per te differunt specie, tunc quaero a quo intuitiva habet unitatem specificam ?non a paternitate, patet, quia a quo non habet entitatem, ab eodem non habet unitatem; non a fundamento et termino, quia tunc notitia non distingueretur propter disiunctionem objectorum; nec diceretur propria notitia talis objecti) si ab eodem non haberet unitatem.
Octavo instatur, et quaero a quo causatur notitia abstractiva lapidis? non a lapide in se praesente, quia ut sic praesens, tantum causat notitiam sui minutivam ; non ab aliquo continente virlualiter ipsum lapidem, ut Doctor videtur dicere, quia quaero de illo continente, quomodo causat? Aut causat ut in se praesens, et tunc ut sic, sicut causat notitiam sui intuitivam, ita et omnium virtualiter contentorum, cum, ut sic, sit agens per modum naturae. Si causat non ut in se praesens, quaero quomodo ut sic possit causari ? aut causatur a specie intelligibili, et hoc non, quia tunc effectus virtualiter continet causam, ex quo enim ponitur secundum Doctorem effectus objecti, et continens virtualiter notitia objecti, continet etiam virtualiter entitatem objecti, ut palel a Doctore in primo, dist. 3. q. 1. sequitur quod si talis notitia abstractiva causatur a tali specie, quod ipsa species continebit virtualiter objectum, et sic effectus virtualiter continebit entitatem causae,quod est impossibile. Nono instatur, ponendo quod abstractiva causetur a specie intelligibili, ut tenet Doctor in primo dist. 3. quaest. G. et 8. et dist. 17. et in 2. dist. 3. et in 4. dist. 10. et in quodlib. tunc sic : Si species talis causat, certum est quod in causando supplet vicem objecti, et tunc quaero aut supplet vicem objecti habentis esse simpliciter et reale, aut praecise supplet vicem objecti habentis tantum esse possibile,? Si primo, sequitur quod causabit notitiam intuitivam illius, quia illud idem objectum si immediate causaret, causaret notitiam sui; si ergo hoc modo supplet, et perfecte supplet, sequilur quod illa notitia erit intuitiva. Si secundo, ergo talis notitia non poterit esse objecti habentis esse simpliciter, sed praecise, ut habentis esse secundum quid, et possibile, cujus oppositum experimur.
Decimo instatur de notitia abstractiva existentiae, ut existenlia distinguitur ab essentia, a quo immediate causatur? Non a specie intelligibili ipsius existentiae, cum non habeat propriam speciem, ut videtur, quia gradus intrinsecus rei non habet propriam speciem aliam a specie rei, cujus ponitur gradus, quia tunc videretur habere propriam et distinctam formalitatem, quod est contra Doctorem in primo, dist. 8. q. 2. respondendo ad principalia argumenta. Nec causatur a specie intelligibili ipsius rei essentialis, sive quiddilative, quia ipsa species praecise repraesentat objecti quidditatem, et non existentiam illius, ut patet; ergo videtur impossibile quod respectu ipsius existentiae, ut existentia, possit esse notitia intuitiva et abstractiva.
Respondeo ad istas instantias, ad primam dico primo, quod illa propositio Philosophi potest primo sic exponi: Idem manens idem, et sub eadem dispositione tam respectu sui quam respectu passi, natum est facere idem, et sic ignis manens idem, et semper aeque dispositus, et circa idem passum, semper natus est producere similem, vel eumdem effectum, tamen variatus secundum aliam et aliam dispositionem, et circa aliud passum, forte poterit aliud in specie producere: hoc saltem est verum de agente illimilato, cujusmodi est Sol. Secundo potest exponi quod propositio est vera de agente per modum naturae, et limitato ad effectus ejusdem speciei, quia de illimitato non est verum, quia idem Sol sub eadem ratione formali potest producere plura specie distincta. Tertio potest exponi, quod idem manens idem non solum sub eisdem dispositionibus, et cirta idem passum, sed manens etiam idem sub eadem actione non potest facere nisi idem numero, quia eadem productione in creaturis praecise idem numero producitur, est etiam hoc verum in divinis. Applicando ad propositum, dico quod hic variatur et agens et ratio agendi, nam in cognitione intuitiva agens est objectum in se praesens et existens, et ratio agendi est quidditas actualis objecti, ut dixi supra. Sed in cognitione abstractiva, est species intelligibilis, ut tenet ipse Doctor, et ratio agendi est entitas quidditativa ipsius speciei: licet ergo respectu ejusdem objecti quiddilative accepti secundum entitatem quiddilativam, etiam actualem, sit cognitio intuitiva et abstractiva, non tamen utraque ab eodem causatur.
Ad secundum, dico primo quod ejusdem objecti ad eamdem potentiam comparati, non possunt esse plures notitiae intuitiva specie distinctae, nec plures abstractivae specie distinctae, sed non est inconveniens respectu ejusdem, ponere plures specie distinctas, quarum una sit intuitiva, et alia abstractiva. Dico secundo, quod ejusdem objecti eodem modo dispositi, et eodem modo se habentis, non possunt esse plures specie distinctae. Sed respectu notitiae intuitivae objectum est in se praesens in sua actuali existentia, et ut sic, non potest esse nisi notitia intuitiva. Sed respectu notitiae abstractivae non est in se praesens, sed in alio repraesentatio, et ut sic, non potest haberi nisi notitia abstractiva: Dico etiam tertio, quod Philosophus loquitur de objectis causativis actuum, quia actus debent distingui per objecta, eo quod accipiunt entitatem, et per consequens unitatem ab illis, ut patet a Doctore in primo, distinct. 3. quaest. 7. ubi probat objectum habere activitatem respectu cognitionis, quia cognitio, ut inquit, ibi specificatur ab objecto. In proposito dico, quod ubi est idem objectum formale causativum notitiae sui, quod non potest causare notitias specie distinctas,
loquendo de notitiis ejusdem objecti.(quod dico propter objecta in eo virtualiter contenta, quia quot objecta specie distincta virtualiter continentur, tot notitias specie distinctas potest causare, ut exposui in 1. d. 1. q. 3.) Sed in proposito respectu notitiae intuitiva?, objectum motivum est ipsa res in se actu existens, et in se praesens; sed respectu notitiae abstracti vae est species intelligibilis immediatum motivum, licet partiale.
Ad tertium, dico breviter, quod illae notitiae distinctae specie non est inconveniens, quod distinguantur specie, licet existentia non sit proprie species, sicut etiam ejusdem objecti necessario sunt distincti actus specie, scilicet, actus intuitiva et abstractius, quia tales notitiae a quocumque causentur, non sunt natae causari, nisi ut specie distinctae.
Ad quartum, patet responsio, quia hic ponitur aliud et aliud causativum, sive motivum, et propositio Doctoris intelligitur de eodem causativo circa idem passum magis et minus approximatum. Et sic concedo quod idem objectum in se praesens in 8ua actuali existentia, quanto magis approximatur potentiae in ratione objecti intelligibilis, tanto notitia intuitiva erit intensior. Et sic debet intelligi propositio Doctoris.
Ad quintum, dico, quod si accipiatur scientia proprie dicta, quae causatur per discursum syllogisticum, illa proprie est in cognitione abstractiva, cum sit de universalibus. Si vero accipiatur scientia prout est certa et infallibilis notitia, et evidens et de objecto necessario, concedo quod ejusdem conclusionis potest esse notitia intuitiva et abstractiva. Cum dicitur, quod est inconveniens esse plures scientias specie distinctas respectu ejusdem conclusionis, dico, quod erit inconveniens de pluribus scientiis abslraclivis specie distinctis, vel de pluribus intuilivis specie distinctis.
Ad sextum, dico, quod intuitiva, notitia paternitatis haberet unitatem specificam a fundamento et termino continentibus ipsam virtualiter, sicut et entitatem, ut exposui in primo, dist. 3. q. 3. et hoc sufficit, Philosophus enim loquitur de objectis motivis, ut dixi supra.
Ad septimum, dico, quod non simul stant notitia intuitiva et abstractiva ejusdem objecti, quia quando objectum est in se praesens, tunc agit ad sui notitiam intuilivam inquantum potest, et tunc impedit speciem intelligibilem agere respectu notitiae abstractivae objecti. Dico secundo, quod forte non est impossibile, quod idem simul cognoscatur intuitive et abstractive, et quod secundum unam cognoscatur perfecte, et secundum aliam imperfecte, esset inconveniens quod ipsum simul cognosceret abstractive distincte et confuse, sed de hoc alias erit sermo prolixior.
Ad octavum, dico, quod causatur a specie intelligibili. Cum infertur, quod tunc ipsa contineret virtualiter objectum, dico, ut dixi in secundo, distinct. 3. q. 9. vide ibi singularia dubia.
Ad nonum, dico, quod proprie non supplet vicem objecti, quia sequeretur quod objectum in se posset hujusmodi notitiam causare, ut exposui in prolog. quaest. 3. vide ibi. Et si aliquo modo licet improprie, suppleat vicem objecti, supplet absolute, quia illa species potest causare notitiam objecti, sive existentis, sive non existentis.
Ad ultimum, dico primo, quod potest causari species intelligibilis existentiae ab aliquo continente virtualiter ipsam existentiam, et tunc non sequitur quod habeat propriam formalitatem. Dico secundo, quod illa notitia potest causari a speciei intelligibili ipsius rei continentis suo modo virtualiter propriam existentiam.
(i) De prima relatione, scilicet mensurabilis, loquitur Aristoteles. Et quia haec littera usque ibi, secundus actus cognoscendi, est satis difficilis, ideo primo declaro ipsam per conclusiones: secundo exponam eam de verbo ad verbum. Sit ergo prima conclusio, quod aliquid mensurari est intellectum de ejus quantitate determinata per aliud certificari, et patet per exemplum, sit quantitas aliqua, quae ignoretur quantum sit longa, tunc poterit intellectus certificari per aliam quantitatem prius sibi notam, puta per quantitatem cubitalem, et tunc per replicationem quantitatis cubitalis sibi notae tandem poterit certificari quantitas prius ignota, vel etiam si aliqua quantitas sit sibi nota per illam nolam superponendo ignotae ignota poterit cognosci. Hoc idem dico de mensurabili secundum perfectionem, puta si ignoratur perfectio asini per aliquam perfectionem sibi notam, poterit perfectio asini cognosci, puta si cognoscatur, quod homo in genere animalium sit perfectissimum animal, tunc per ipsum hominem notum poterit cognosci perfectio asini per appropinquitatem ad perfectionem hominis.
Sequitur secunda conclusio, scilicet mensurati importat respectum ad intellectum, sui fit certitudo, et ad mensuram, per quam fit certitudo. Exemplum mensuratur actu A per B, ita quod intellectus certificatur de A per B, tunc A ut actu fit totum intellectui per B habet respectum ad ipsum intellectum, et ad ipsum B, sic intelligendo, quod intellectus prius cognoscit A mensurabile, et B quod ponitur mensura ; sed A, est sibi ignotum, puta quoad ejus perfectionem, et tunc comparando A ad B, per B prius cognitum certificatur de ipso A prius cognito ; ut ergo intellectus certificatur de A, ipsum A dicitur tunc actu mensurari, quando intellectus actu de ipso certificatur: et sic A ut actu mensuratur, dicit relationem ad intellectum, cui fit certitudo, et est relatio certificati ad illud, cui fit certitudo. Dicit etiam relationem ad B per quod certificatur, et est relatio certificati ad B certificans.
Tertia conclusio : Prima relatio, scilicet mensurati ad intellectum, sive certificati de ejus quantitate ad intellectum, cui fit certitudo, est relatio rationis, saltem non est realis, sicut nec relatio scibilis ad scientiam: et patet, quia relatio certificati ad id cui fit certitudo, fundatur immediate super esse cognitum ipsius certificati, sive super A ut prius cognitum; modo relatio realis semper est inter extrema realia, et oritur ex natura extremorum, sed non sic est. in proposito. Secunda relatio, quae est mensurati ad mensuram est relatio causati non in esse, sed in cognosci ad causam in cognosci. Exemplum, asinus in re non causatur ab homine, et tamen quantitas virtualis asini, quoad ejus certitudinem dependet a quantitate virtuali hominis, ita quod intellectus certificatur de quantitate asini per aliam quantitatem prius cognitam virtualem, scilicet per quantitatem hominis prius sibi notam; quantitas ergo asini quoad mensurari, sive quoad certificari apud intellectum dependet a quantitate virtuali hominis, non in esse absolute, sed in certificari: et sic ipsa quantitas virtualis hominis non absolute mensurat quantitatem asini, sed, ut prius nota, id est, quod talis quantitas, ut absolute sumpta, non certificat intellectum de quantitate asini, sed certificat ut cognita, et per consequens mensurari, sive certificari apud intellectum aliquem per aliud, est ipsum dependere in cognosci, sive in certificari ab illo alio, ut a causa in cognosci., Hoc idem patet de scientia et scibili, non enim intellectus actu certificatur de quantitate virtuali notitiae, nisi per objectum, cujus est talis notitia, ita quod notitia illa dicitur actu mensurari ab objecto; et certificari apud intellectum, quando intellectus prius cognoscit per actum reflexum illam notitiam, et comparat eam ad objectum prius cognitum, quod ponitur mensura ejus, et tunc talis notitia actu mensuratur, quando intellectus certificatur de ejus quantitate virtuali, et objectum actu mensurat notitiam, quando ut cognitum certificat intellectum de quantitate notitiae. Dicitur ergo notitia ut actu mensuratur relatione rationis ad intellectum, cui fit actualis certitudo: et dicit relationem rationis ad objectum, pro quanto actu mensuratur, sive per illud apud intellectum certificatur.
Quarta conclusio sequens est ista : Et hoc est relatio realis quantum est ex parte dependentiae causati ad causam, quae dependenlia est ratione extremorum, non tantum per actum.intellectus comparantis hoc ad illud, tamen quia ista habitudo dependentiae non quidem ipsius cognitionis, quae bene est realis, sed dependentiae objecti, ut cogniti ad objectum, et per quod cognoscitur est inter extrema, non ut habentia esse reale, sed tantum ut habentia esse cognitum; ideo ista habitudo non est, simpliciter realis, nec tamen est ita pure relatio rationis, sicul illa, quae est universalis ad singulare, vel illa, quae est contradictorii ad contradictorium. Vult dicere Doctor in ista littera, primo, quod relatio notitiae ut.causatae ad objectum causans ipsum absolute, est relatio realis, quia est inter exlrema realia, et rcealiter distincta ; comparando ergo absolute notitiam ad objectum, ut per ipsum causatam, est ,relatio vere realis; comparando etiam ipsam, ut mensurabilis ad objectum, est etiam realis, quia est perfectio vere participata a perfectione objecti, et vere imitatur perfectionem objecti; ex parte tamen objecti, ut est causa effectiva ipsius, dicit relationem realem, ut causantis ad notitiam, ut causatam, et sic.inter illa est relatio realis mutua. Ut vero objeclum comparatur notitiae, ut quantitas virtualis participata a notitia, quam ipsa notitia nata est imitari, ut imperfectum perfectum, tunc tantum est ex parte notitiae relatio realis ad objectum, e contra non est relatio realis. Secundo dicit,quod habitudo objecti, ut cogniti, puta notitiae, ut cognitae ad objectum, scilicet, ut per quod i cognoscitur, ut per quod certificatur quantitas notitiae, est inter extrema non habentia esse reale, sed tantum, ut habentia esse cognitum; patet, quia notitia, ut certificatur apud intellectum de ejus quantitate dependet simpliciter in cognosci ab ipso objecto cognito, quia ut sic, certificat intellectum de quantitate notitiae. Sequitur, et ideo ista habitudo, scilicet mensurati ad mensuram, non est simpliciter realis habitudo,scilicet certifi-.cati ad illud, per quod fit certitudo, nec tamen est ita rationis, sicut est illa, quae est universalis ad singulare, quia prima est lanium habitudo objecti cogniti ad objectum cognitum. Secunda vero est secunda intentio, quae vel est praecise comparatio unius cogniti ad alittdlic0gni-Ltumvivel aliquid derelictum ex tali comparatione, ut alias exposui. Nec similiter est ita cationis, sicut esth illa, quae est contradictorii ad contradictorium, quia prima est semper inter extrema positiva, quiai inter rem mensurabilem et ipsam mensuram, ut cognitam lamen, haec vero habet unum extremum purum nihil.
Sequitur quinta conclusio, in qua Doctor ostendit quod relatio, quae pertinet ad tertium modum relativorum, de qua intendit Aristoteles 5. Metaphys. non est mensurati ad mensuram, quia relatio mensurati actu ad mensuram actu, est tantum ratio rationis, cum sit inter extrema ut cognita, et ultra est relatio mutua, quia mensuratum refertur ad mensuram; sed illa quae est tertii modi, et est realis in altero extremorum, et non est mutua, quia non realis in utroque extremo, sed in altero tantum. Est ergo relatio mensurabilis, hoc est, apti nati mensurari ad mensuram, hoc est, aptam natam mensurare, quod sic potest intelligi ex dictis, quia sicut mensurati actualiter dependere in cognosci, ita mensurabile dicit aptitudinem, vel potentialem dependentiam in cognosci, vel dicit dependentiam in cognoscibilitate, unumquodque autem se habet ad cognoscibilitatem, sicut ad entitatem. Vult dicere, quod ex quo actu mensurari, puta A, scilicet notitia, per B, scilicet per objectum, est actu certificari apud intellectum per B, ita quod A et B habent esse cognitum, et dependent in cognosci, quia A non: mensurat actu, sive non certificat actu intellectum de quantitate A, nisi ut cognitum ab intellectu, nec simiiliter A actu certificatur de sua quantitate npud intellectum, nisi ut actu cognitum; A ergo, ut actu mensuratum habet esse cognitum, A vero, ut praecise mensurabile per B est aptum natum mensurari, seu certificari apud intellectum per ipsum B ; et similiter B dicitur mensura aptiludinapliter,i quia est aptum natum certificare intelleclum de quantitate A; A ergo ut imensurabile, fundat relationem realem ad B, et non e contra, non enim B esset aptum mensurare A, nisi A realiter dependeret a B, sive nisi realiter dependeret a B in participando ipsum B, sive imitando perfectionem B. Sicul ergo A, realiter dependet secundum entitatem a B, saltem dependentia imitationis, sive dependentia participationis ab ipso B, ita dependet secundum cognoscibilitatem ab ipso B, et per consequens A est aptum natum mensurari ab ipso B, hoc est, aptum natum certificari apud intellectum de ejus quantitate per ipsum B, ut supra exposui. Sequitur in littera: Igitur per mensurabile intelligitur illud substratum, ratione cujus hoc est mensurabile, etc. Hic tamen adverte, quod ens participatum, sive per participationem dependens ab alio potest comparari ad illud ut causatum ad causam, loquendo de causa creata, vel ut simpliciter, ut participatum ad illud a quo participat. Primo modo est relatio realis mutua: secundo modo, est tantum relatio realis in substantia unius extremi, Scilicet in ente sic dependente per participationem. Exemplum in genere animalium, pono quod homo causet aliquod animal praeter hominem, tunc animal causatum dependet ab homine dupliciter: Primo, est dependentia causati ad causam effectivam ; secundo est dependentia in participando perfectionem hominis. Primo modo est relatio realis, mutua: secundo modo est relatio tantum in uno extremo, scilicet mensurabilis ad mensuram, et aliquando istae dependentiae separantur; aliquando enim est dependentia causali ad causam sine dependentia mensurabilis ad mensuram, ut patet in causatis univoce ; homo enim genitus ab homine de. pendet dependentia causati, non autem dependentia mensurabilis, quia non est natus non mensurari ab alio homine, cum sit aeque perfectus, et hoc loquendo de mensura rei, quia unus ex natura rei non est mensura perfectionalis alterius; posset tamen esse mensura non ex natura rei, sed quasi per accidens, puta si quantitas virtualis Socratis esset milii ignota, et quantitas Platonis nota, nunc per quantitatem Platonis notam possem certificari de quantitate Socratis ignota, sed hoc non esset mensura ex natura rei, quia mensura ex natura rei est notior mensurato ex natura rei. De hoc vide Doctorem in secundo, dist. 2. q. 3. et 4. Aliquando etiam est praecise dependentia mensurabilis ad mensuram ex natura rei, sine dependentia causati ad causam; patet, quia multa animalia realiter sunt mensurabilia et dependentia, ut mensurabilia ab homine, qui ponitur perfectissimum animalium, et tamen non sunt causata ab ipso homine ; patet etiam, quia multa inferiora secundum perfectionem, sunt mensurabilia a superioribus, quae tamen nullo modo causantur ab illis, ut omnia Inferiora comparata Angelis, sic, quod Angelus est mensura ex natura rei respectu omnium generabilium et corruptibilium, et omnia hujusmodi generabilia et corruptibilia vere dependent: vel dependentia imitationis vel participationis, et tamen nullo modo dependent, dependentia causati, cum non causentur ab Angelo. Aliquando est utraque dependentia, scilicet mensurabilis ad mensuram, et causati ad causam, ut patet de notitia in nobis, quae dependet ab objecto, ut causatum a causa saltem partialiter, et ut mensurabile ad mensuram. Et etiam omnia creata dependent a Deo, ut causata ad causam, et ut mensurabilia ad mensuram, tamen ex parte Dei nulla est relatio realis ad creaturam, ut patet in primo, dist. 30. imo omnes relationes creaturae ad Deum sunt tertii modi, cum non sint mutuae, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. q. 5. contra Henricum, vide ibi. . (k) Ulterius ad propositum. Hic specialiter intendit declarare quomodo notitia sit mensurabilis ab objecto, et quomodo includit relationem realem ad illud. Dicit ergo : Ulterius ad propositum, eum aliquid possit multipliciter participare perfectionem ab alio actus cognoscendi, etc. Nota in ista littera aliqua : Primo, quod non quaelibet participatio perfectionis ab alio dicit dependentiam mensurabilis ad mensuram, quia causatum univoce participat effective perfectionem causae univocae, et tamen non est mensurabile ex natura rei ab illa, nec similiter participatio perfectionis ab alio aequivoce dicit dependentiam praecise mensurabilis, quae ponitur relatio tertii modi, sed ultra dicit etiam dependentiam causati; et haec est relatio secundi modi, loquendo de causa creata, bene tamen est verum, quod ultra illam est etiam dependentia mensurabilis ad mensuram ex natura rei, quia causa aequivoca est superior secundum entitatem effectu suo, et sic ex natura rei nata est etiam ipsum mensurare. Potest enim, ut cognita certificare intellectum de quantitate virtuali sui effectus aequivoce producti.
Secundo nota, quod actus cognoscendi potest participare perfectionem objecti multipliciter. Aliquando enim objectum est perfectius actu cognoscendi, ut patet .de substantia, et ut sic, potest esse animae intellectualis, et hoc modo dependere, et per substantiam certificari de sua quantitate virtuali, et ut sic, includit relationem realem ad ipsum objectum, quae praecise est tertii modi. Aliquando etiam participat perfectionem objecti aequivoce, tamen partialiter, quia non ponitur objectum causa totalis actus cognoscendi, ut patet a Doctore in primo, distinct. 3. q.7. et infra, quaest. 15. et ut dicit dependentiam causati ad causam, est relatio secundi modi, quia etiam objectum.refertur realiter ad actum, ut causa ad effectum. Sed de talibus participationibus non loquitur hic Doctor, quia non sunt.communes omni actui intelligendi, non enim omne objectum est causativum sui actus, ut patuit in primo, dist. 3. quaest. 3. nec similiter omne objectum est essentialiter perfectius suo actu intelligendi imo multoties actus est perfectior;patet de albedinis intellectione, quae est essentialiter perfectior albedine, cum sit qualitas spiritualis.
Tertio dicit Doctor quod actus intelligendi proprie dicitur mensurabilis ab objecto, pro quanto ipsum imitatur, sicut ideatum imitatur ideam: est enim cognitio similitudo objecti, et magis quam species intelligibilis, ut patet a Doctore in primo, d. 3. q. 6. Sicut etiam perfectio ideati cognoscitur per ideam, ita perfectio actus intelligendi per objectum pro quanto ergo omnis actus intelligendi est imago, seu similitudo sui objecti, et hoc per imitationem, sicut posterius imitatur suum prius, pro tanto dicitur mensurabilis ab objecto, et includere relationem realem ad ipsum, et non e contra. Si volumus etiam dicere quod actus intelligendi, et mensurabilis ab objecto, pro quanto est simile similitudine imitationis, quod sufficit, quod imitetur vel objectum, ad quod immediate terminatur talis actus, vel quod imitetur aliud objectum quod virtualiter continet objectum proprium, et hoc dico, quia talis imitatio includit imperfectionem in isto actu, et perfectionem in objecto, quod est imitabile, et nulla objecta sunt realiter Imperfectiora suis actibus intelligendi, ut dixi supra; ideo non videtur forte, quod illi actus sic dependeant, et ideo sufficit quod saltem dependeant ab alio virtualiter continente, et tale communiter ponitur perfectius. Potest tamen dici quod etsi actus ex natura rei, sit aliquando perfectior objecto proprio, tamen ut est similitudo objecti secundum imitationem erit imperfectior, et ut sic, erit mensurabilis, sicut etiam ideatum realiter, licet sit perfectius idea, etiam denominatione intrinseca, quia idea hominis ponitur praecise esse cognitum hominis ab aeterno, patet a Doctore in primo, dist. 35. tamen homo, ut imitatur ipsam ideam erit imperfectior, et sic mensurabilis ab idea, suo tamen modo, sis in proposito.