De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Respondet ad argumenta posita num. 6. et 7. ex doctrina jam probata. Ad primum operatio quae est ultima perfectio seu beatitudo, habet annexam relationem realem, quia tendit in objectum et existens, ipsa tamen est perfectior hac relatione, et si per impossibile esset sine ea, bearet, quia beatitudo Dei de facto est sine relatione. Connectere ergo formaliter objecto beatifico non est formalis beatitudo, et idem est habere illud objectum, si habere dicit formaliter respectum.
Nunc tertio in isto articulo respondendum est ad argumenta facta in prima parte hujus articuli pro quanto videntur minus includere.
Ad primum, concedo quod operatio, quae est ultima perfectio naturae operantis, necessario habet annexam relationem, puta si loquamur de operatione beatifica hominis, vel Angeli, illa necessario est existens, quia si sit cognitio, est intuitiva, si sit volitio, est necessario concomitans intuitionem. Sed cum dicitur, quod ipsa est ultima perfectio praecise inquantum connectit cum objecto, dico quod ultima perfectio potest intelligi, vel aliqua summa perfectio per se una, vel perfectio integrata ex illa, et omnibus necessario concomitantibus. Primo modo dico, quod operatio est ultima perfectio, et est simpliciter perfectior quocumque concomitante ipsam, etiam illa relatione, quam formaliter importat connexio, quia si possem habere operationem beati, sine illa relatione essem beatus, non autem essem beatus, si haberem relationem sine operatione. Istud patet de beatitudine Dei, quae formaliter consistit in operatione, secundum illud Philosophi duodecimo Metaphysicae, ubi de eo loquens ait: Si non intelligat mudest insigne et venerabile, sed se habet quemadmodum, si dormiens, sive intelligit, et non est hoc, quod sua intelligentia, scilicet actualis intellectio, non est utique optima substantia. Et probat consequentiam, per intelligere enim ei honorabile inest, et tamen beatitudo ejus non requirit relationem rationis inter operationem et objectum, quia etsi possit intellectus ejus comparare actum suum ad objectum, tamen ista comparatio, sive relatio rationis non includitur in ipsa operatione, quae operatio, secundum se, est beatifica: non enim videtur rationabile, quod magis Deus sit beatus formaliter aliqua operatione includente relationem rationis, quam beatitudo Angeli includat aliquam talem relationem. Beatitudo tamen creata necessario requirit relationem ad objectum, sed realem, et hoc, quia non potest habere majorem unitatem cum objecto quam unitatem relationis: Operatio autem Dei habet cum objecto veram unitatem et identitatem, et ideo ibi nulla requiritur relatio ad hoc, ut ipsa sola et absoluta sit plene beatifica.
In hoc patet una excellentia beatitudinis divinae super creatam, quia illa, ut absoluta, est plene ultimum bonum ejus: beatitudo creata non est ultimum, nisi cum relatione annexa. Quando igitur dicitur, quod est ultima perfectio, inquantum praecise connectit cum objecto, reduplicatio ista potest intelligi fieri, vel ratione relationis, vel ratione fundamenti proximi. Primo negandum est, quia ipsa formalis ratio relationis non est sibi ratio essendi Ultimam perfectionem. Secundo modo concedendum est, quod inquantum connectit, hoc est, inquantum est fundamentum proximum connectens, sic est perfectio ultima ; per idem patet ad illam confirmationem : Beatus est, qui habet, etc. Si enim habere intelligatur ibi importare relationem, tunc vel est descriptio per illud quod necessario concomitatur operationem beatificam, vel hoc nomen beatitudo non importat praecise absolutum, sed cum respectu ad objectum. Si autem per se habere intelligatur operatio, quia objectum habetur, juxta illud Augustini 83. quaest.
quaest. 35.haber Deum nihil aliud est, nisi ntisse, tunc habere beatificum non importat per se relationem, sed illa tantummodo concomitatur.
Contra hoc (t), non est contradictio absolutum separari a relatioiioV sicut prius a posteriori, et maxime quando non est relatio dependentias essentialis ; igitur si operatio beatifica sit absoluta, posset per potentiam (divinam separari a relatione illa, et tunc esset beatus, non tamen connectens objecto.
Praeterea, posterius generatione est perfectius secundum Philosophum 9. Metaph, sed relatio, si est aliud ab operatione absoluta, est posterior generatione; igitur, etc.
(u) Ad primum alibi.
Potest dici, sicut etiam in 4. distinct. 46. Doctor dicit, quod licet beatitudo non includat essentialiter respectum attingentiae ad objectum, necessario tamen requirit, ut sit perfecta et completa beatitudo, ideo habens operationem illam sine tali relatione, non esset vere et complete beatus. Quaere in 4. dist. 10. q. finali, et hic supra distinguendo de ultima perfectione ad aliud argumentum.
(v) Ad secundum, illa propositio Philosophi debet intelligi procedendo in eodem ordine, quia si in alio ordine vel genere sit aliquid posterius generatione, non oportet, quod sit perfectius. Si enim accidens esset perfectius forma substantiali, et tantum isto modo est relatio posterior absoluto; non enim in eodem ordine advenit tanquam proprium complementum absoluti, sed absoluto in se habente propriam perfectionem completam ex illa perfectione, consurgit relatio.